413
192
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
ignem balnei, cinerum, arenae, nudum &c. Item comparationibus ex Solis calore, seminum votu tam
in plantis, quam animalibus: Verùm & occultum quendam habere, & potentialem. Et hic quidem ali¬
quando aperte dicitur ignis stygius, Gehennae, Infernalis, aqua stygia etc. ille vero Philosophicus, & sul¬
phur, & Mercurius Philosophorum, mystico admodum sensu. Huc pertinent illa dicta: Sulphur Philoso¬
phorum est simplex ignis viuus, viuificans alia corpora mortua & maturans, etc. Tale sulphur est in Sole & Luna,
& in tertio quodam, estque digestum & decoctum per opus naturae. Natura vero iam actu continet in se
ignem naturalem maturantem. Idem est ignis Elementatus in auro, vti loquuntur. Cętera metalla non
habent in se sulphur ignis simplicis non vrentis: Sed sulphur adurens. Hinc euenit, vt duplex statuatur
sulphur, & duplex ignis, vnus vrens & infectus inficiensque, vti sulphur impurum: alter purus, non in¬
quinans, perfectus &c. In argento quoque ignis ille est, sed potentia, nempe occultatus albedine argen¬
tea; Vnde tamen in actum produci potest, vt sic argentum sit aurum potestate, Deest enim illi matura¬
tio, fixioque ad colorem & pondus caeterasque auri praerogatiuas consequendas. Aliquando sic loquun¬
tur in explicatione elementorum artis arcanę: Ignis est calidum siccum; at non vulgaris, seu elementum
vulgare; sed Philosophorum. Ita autem nominant lapidem suum, cùm iam quarto gradu caloris euasit
rubeus & salamandricam naturam obtinuit. Patet itaque occultum ignem Philosophorum esse triplicem,
vnum sulphur perfectorum in ipsis potentia existens, estque insita auri virtus & spiritus in semine eius
contentus: alter est Salamandra Philosophica, seu calx rubea Lullii, quę & ipsa sulphur vocatur: Tertius,
est iam tinctura ipsa, potestate sua etiam ignis elementaris vim exuperans, & id praestans, quod à nulla
alia re mundana, sed à solo creatore, expectare possis. Hic ignis cum ad Medicinam transfertur, alios pe¬
perit item Chymicis vsitatos. Qui enim ad lapidem per separationem elementorum contenderunt, quan¬
quam in aliena materia versarentur, frustraque inhiarent tincturae verae, tamen diuersas partes assecuti¬
sunt, quas viderunt comparari posse cum elementis mundanis, & humoribus in corpore humano. Itaque
phlegma & aquam appellarunt aquosiorem liquorem, aërem vero oleosum, spirituosum calidum sic¬
cumque, quanquam & hunc olei similem, ignem, terra cum sale est. Praeterea cum viderent mysticos il¬
los omnia promittere ex sua tinctura, quae non tantùm ignis elemento responderet, sed & coelestibus
substantiis seu astris, quę ignes coelestes etiam vulgo nuncupantur, (Virg. Quos ignis coeli Cyltenius erret in
orbes: Nam neque erant astrorum ignes &c.) analogos existimaretur: actuosas medicinas similiter ignea
natura donarunt, vocaruntque aliquas ignes Theriacales pręsertim cum Autor de Theriaca ad Pilonem,
illam ignem expiatorium pestis appellauerit, quod sicut ignis elementaris in lino Asbestino maculas
sordesque consumit, & saluum integrumque imo fere nouum & purum redhibet, ita potentia medicamenta¬
legitimis pręparationib. ignium coelestinum naturam adepta purificent corpus humanum, cumque putent
ab iisdem conseruari calidum innatum propter similitudinem, etiam hoc ignem dixerunt, quanquam aliqui
calorem simpliciter quoque in homine more peripatetico eodem affecerint nomine. Sed magnificum
encomion est ignis Philosophici, de quo dicitur, quod sit ignis tingens: Lapis noster (inquiunt) est ignis ex
igni creatus, & in ignem vertitur, & anima eius in igni moratur. Volunt enim ignem esse, in igni educari, igni¬
mutiri, in eo perseuerare & quiescere amice, non aliter, ac si ignis homogeneus igni iungeretur absque
consumtione aut pugna, sed amice & concorditer. Ignem autem fortissimum appellant mercurium, ex quo
sublimato fit etiam ignis Gehennae, cuius putrefactione claustra auri soluuntur quae reserare mundanus
ignis nullus poterat. Est & sulphur viuum sulphurque animatum ignis Philosophicus. Sed declarantur ista
Gebri sententia, qua dicit non posse inueniri vllam rem perseuerantem in igni nisi solam illam vnctuo¬
sam humiditatem perfectam, non cremabilem, quae est mercurius animatus, ex quo alius ignis similis,
scilicet ignis viuus, & tinctura Physica. Mercurius secum habet suum ignem & sulphur.
Hi ergo potissimum sunt ignes Chymicis familiares:
[ Ignis apud Chy¬
micos est vel {
{manifestus, qui &
mundanus.{
{Coelestis.
{Elementaris {
{Naturalis
{Artificialis. Nam cum potestate artis & principio naturae
Lignis fit ignis artis, & hic peculiares subit leges.
{Occultus in rebus
naturae latitans,
ex quibus produci¬
tur arte, fitque {
{Instrumentalis, vt lignis Gehennae, & quae alias caustica potentialia vocan¬
tur, quorum materia amplius elaborata transit in clauem artis mysticae & coe¬
leste mestrum ad resolutiones & exaltationes accommodatum.
{principalis Medicinae gra¬
tia, vt sit analogos Ele¬
mento stellarum, & calori
natiuo tum ex {
{Aliis potentia Medica instructis, vt sunt quintae
essentiae, olea ignea & coelestia; Coelestes tin¬
cturae, etc.
{Lapide Philosophorum, in quo est ignis Mercu¬
rii, Solis & Lunae, & dicitur diuersis gradibus
Ignis Philosophicus, calx viua, rubra, tinctura
rubra, Elixyr rubeum, quarto Elemento compa¬
ratum & Solari naturae, quo iure & sulphur
viuum appellatur, etc.]
An au¬