413
193
De Pyrotechnia & affinibus.
An autem vt naturae, ita Chymistarum proprium instrumentum sit ignis, sicut scriptum reliquit
Dornaeus, vasaque non instrumenta Chymistica sed post fornaces materiae substantiaeque locum alte¬
rum obtineant, quomodo natura vtitur cauernis & globo terrae facile est iudicatu. Ars abiuncta à ma¬
teria est, diciturque principium effectiuum, sed in alio. At natura in ipso est, quod fit, quod dum alicubi
existit tanquam in loco, euenit etiam ipsam loco includi, tanquam matrici & ergasterio suo, vnde sup¬
peditentur necessaria. Forma artis est in artifice, cum quo officinam subit. Sed cum is non operetur si¬
ne natura certo modo comprehensa, necesse est, vt mundanae constitutionis exemplo ipse quoque sibi
construat cauernas, matricesque, sed non rudes & fortuitas, sed ingeniosas ad melius, citiusque produ¬
cendum in actum naturam, & motum absoluendum, quam solet euenire in cauitatibus & vulcaniis
terrae. Ministrant ad hoc ei vasa varia, variaque supellex Chymica, tum mero seruitio, tum etiam aliqua
agendi potestate. Vtraque tamen habent rationem Organi seu instrumenti, aut causae adiuuantis, sed
illa nude duntaxat, haec etiam efficaciter, perinde vt natura corporum viuentium vtitur calore & spiri¬
tibus non nihil ad opus conferentibus, vti & ventriculo, epate, & similibus, sed quolibet agente, conue¬
nienter suae facultati. Sunt ergo quaedam organa seruientia tantum, vt fornaces, vasaque, quorum ope¬
coërcetur, varie admouetur dirigiturque tum materia, tùm agens, vt pati illa commode possit, hoc ope¬
rari feliciter: Quaedam & famulantur & efficiunt simul actiuis potentiis, quale instrumentum est id, quod
ignem vocamus. Sunt & quaedam instrumenta interna, quaedam externa. Vtraque etiam artifex vsurpat.
Nam multis rebus insitas potestates ad suum opus vna cum ipsis adsciscit vt in actum productae agant, quod
institutum est. Externa vero vasorum, caeterorumque farraginem conficiunt. Quanquam autem apud
Aristotelem in 4. Meteor. Instrumenta quaedam aequivoca dicantur, quaedam vnivoca & vera, quae possunt
efficere propria facultate id, ad quod sunt destinata, vt oculus viuus videre: hoc tamen non conuincit ex
instrumentorum classe exturbanda esse vasa continentia. Possunt enim & hęc suum opus perficere, nisi
sint laesa, aut potius imagines vasorum, veluti olla picta, aut fracta, vel serra lignea aut stra minea. Tunc
enim fiunt aequivoca, non cum formae rationem opere possunt expedire. Recte Aristoteles in I. Politic.
c. 2. "In artibus definitis necessarium est. Subesse propria instrumenta, si modo confici opus debet. Eorum autem quaedam
sunt animata, quadam inanima, vt nauis est instrumontum naudleri inanime: Sed remex animatum. Minister enim
in artibus instrumenti locum obtinet. Sic & res possessa instrumentum est ad vitam: Possessio vero multitudo instrumen¬
torum Si possent instrumenta ad iussum vel nutum Domini sui opus conficere, quemadmodum Dadali aut Vulcani tri¬
podes (vel lapides Thebanae artis) qui dicuntur sponte sua in diuinum certamen prodiisse: Sic & pectines texerent, & ple¬
ctra citharam pulsarent, nec architecti sane ministris, nec dominis indigerent seruis. Instrumenta sunt om, vtpote
à quibus aliquid fit praeter illius vsum, vt à pectine, etc." At inquis, quid ab olla fieri potest, quid à fornace? Ignem
facere aliquid & serram certum est. Dicimus vicissim quorundam opera manifestiora esse, quorundam
minus: Et quaedam se habere formalius, quaedam materialius. Sane Chymicus per fornaces suas coctio¬
nes & alia peragit; per ampullas continet, &c. Non minore iure instrumentum est ouum Physicum,
quam pyragra & rutabulum.
CAP. VII.
De Igni potentiali Chymicorum.
Ignis elementum, quod volunt vna cum systoechis, aëre, aqua, terra mistum constituere, tametsi aliquo¬
ties scribat Philosophus aquam & terram esse mistorum materiam, vnde in his potissimum est vita &
nutritiò viuentium, potentia mistis inesse, indeque post resolutionem ad sua reuerti proclamatum est in
vulgari Philosophia dogma. Talem ignem non desiderat Chymicus. Quae vero excellentem quandam
potestatem obtinent, qua similem ignis soluti impressionem in materia facere queant, quanquam flam¬
mae nihil prae se ferant, quin prima aggressione ad tactum frigida occurrant, cùm talis effectus latitan¬
tem intus igneam vim prodat, potentiales ignes appellantur, & si qui apti sunt, ad opera Chymica ac¬
commodantur. Est autem horum quaedam differentia. Nam nonnulla istam vim occultant penitius:
nonnulla in fronte & pro patulo gerunt. Illa indigent praeparatione ea, qua internus ignis ex centro in
cutem superficiemque protrahatur. Hoc assequuntur vulgo calcinationibus seu vstionibus, quomodo
ex lapide calcario fit calx viua per crematuram, cui inesse ignem, res loquitur experimento caloris, qui
etiam inflammare queat. Quę comburi possunt in cineres, cinefactione ignem suum reddunt, vt ligna,
bitumen & similia. Ex cineribus aqua igneas partes abluit, fitque lixiuium igneae facultatis. Quaedam nec
in calcem, nec in cineres deducuntur, & tamen alteratione quadam, vel potius mistura accipiunt poten¬
tiam talem, vt vrina, & aquae minerales acres. Nonnulla etiam putrefactione dicuntur talia euadere, vt
acetum, quanquam aliis hoc potius est ex latibulis producere, subtractis his, quibus antea occultabatur,
veluti quando aqua decocta in fundo reddit sedimentum salsum, quod antea nullo gustu poterat ani¬
maduerti. Vulgares Philosophi persuasum, habent ab externis ignibus, quibus talia praeparantur relin¬
qui impressionem Empyreumatis in materia, vnde alterata igneam efficaciam acquirat. Sane si quis ol¬
faciat aquas fortes, & flammas candelarum halantes, deprehendat fere similem affectionem; Et non est
absurdum tam forte actiuum agere gratia similitudinis in substantia, vt ex non igni faciat ignem, ex non
spiritu quod tamen potentia spiritus est, spiritum. Alteratum quoque sequitur naturam alterantis. Quo¬
circa in vulgaribus officinis terras crematas & alia, studiose abluunt sublaturi ita empyreuma, vti pu¬
tant. Et ad vsus certos, veluti ad siccandum sine morsu vlcera & vulnera, ita praeparatae terrae, metallica,
ossa & huiusmodi non sunt incommoda. Sed intelligendum est, agens conari sibi patientem materiam
similem reddere, quantum potest. Non autem potest totaliter. Nihil enim mutatur ita, quin recipiat
naturam prioris, cum non quiduis in quoduis sed in determinatum abeat. Veruntamen cum externi
ignes mediantibus spiritibus agant, quorum tanta est subtilitas, vt facile penetrent, & aliquid contagii¬
in ma¬