413
2. In Som.
Scip. c. 10.
194
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
in materia relinquant, praeter quam quod igneam vim ex potentia in actum secundum naturam rei pro¬
duxerunt, si quidem opus est absolutum: patet duas substantias & effectiones igneas in talibus esse, do¬
mesticam vnam, peregrinam alteram. Haec tollenda quantum fieri potest, illa incolumi, si quidem ope¬
ri, ad quòd quaeritur potentialis iste ignis, sit incommodarura. Alias nihil refert. Non est autem intelle¬
ctu arduum, non quemuis ignem potentialem, siue eum natura dederit; siue ars expresserit, cuilibet rei¬
aptùm esse, intercedereque inter res quasdam affinitates, iuxta quas non quouis, sed certo modo agant
& patiantur, sicut & in aliquibus sunt talia dissidia. Exploratas ergo Chymicus habeat rerum naturas, &
diligenter videat, ad quae ex quibus ignem potentialem petere debeat. Ita vero separat Empyreuma
alienum, ne quid detrimenti capiat substantia propria. Hoc dum in stillatitiis aquis & oleis vulgares of¬
ficiuae non attendunt, saepe abluunt expirareque sinunt spiritum proprium, in quo potissima vis medi¬
cinae, cum alienò. Ita cum mineralia combusserunt, & sales aliosque succos ex potentia produxerunt,
contenti sunt cadauere terreo; substantiam negligunt, belle sibi persuadentes, se empyreuma eluisse, &
certe eluerunt, si quidem ad absolutam calcinationem separationemque peruenerunt, postquam id¬
quod restat, nihil aliud est, quam terra mortua sapiunt, qui nonnihil relinquunt, vnde vim medicam
sibi proliceri queant. Cur alias sicci pulueris gratia venas terrarum recludimus, & non potius testas, os¬
sa, ligna, radices, lapides vulgares, &c. proponimus & elaboramus? Sed quod ad ignem potentialem at¬
tinet, is quęritur vel instrumenti ad aliquod vlterius opus causa, vel statim ad medicinam internam, ex¬
ternam. Vtrobiuis ratio habenda certarum naturarum, ne destruamus offendamusque dum construe¬
re & prodesse volumus. Conati sunt nonnulli talem ignem parare, qui vltra omnem vim elementarem
consurgeret, coelumque aemularetur nudum & catholicum, seu aetherem genetalem sine stellis, ita ta¬
men, vt aptus esset omnibus suscipiendis. Hoc menstruum coeleste est ex vino petitum prae caeteris: sed
cum ita ex voto assequi sit difficilimum, neque praestet in solidioribus naturis, quòd expectatur; ignes
alii sunt excogitati, iique varii, quorum quidam liquidi, quidam sicci: aliqui elaborati ad exemplum sim¬
plicitatis spiritus aetherei: aliqui citra relicti, prout natura rerum & vsus dexter admonuit,
Exempla siccorum sunt in coloritiis & caementis, tametsi haec etiam mediam dispositionem adi¬
piscuntur admistione liquidorum. Liquores sunt varii, vt acetum radicatum, spiritus chalcanthi, salis,
aluminis, mellis etc. & omnino quas aquas soluentes & spiritus acres seu acutos appellant. Vtiliores
sunt ex vino, vt quinta natura vini, spiritus vini, spiritus Tartari alcalisatus seu circulatus, spiritus vini
alcalisatus seu vini alcool & similes. Eodem pertinent & soluta, & diluta, vt liquores calcium & salium,
lixiuia etc. in Calcinatione potentiali manifesta aquae causticae, & soluentes magnam vim habent: in
arcana praedicatur acetum acerrimum aqua mercurialis, vnctuosa viscositas, &c. quanquam hoc ace¬
tum dissimile sit caeteris ignibus potentialibus, cum fiat pars substantiae, atque ita duplicem rationem
sustineat, instrumenti & partis; agentis & patientis. Hic ignis etiam gradus admittit. Initio enim est
frigidus humidus in suo manifesto; calidus siccus in occulto, sicut & niger in putrefactione, sed sub ni¬
gredine later albedo & citrinitas cum rubedine. Tandem quòd occultum erat, prodit in apricum: Sed
& tunc respectu ignis flammei potentialis est. Nam ipse sui respectu diuersorumque motuum & forma¬
rum ratione in gradus dirimitur. Iste est mercurius ex quadam compositione nulli reuelanda extractus
& sublimationibus philosophicis exaltatus. Assumit autem & extrahit ex cognatis corporibus, nem¬
pe mercurialibus, quae sunt metallica, item ignes, vt fiat ignis animatus, coagulatus, fixus ex volati¬
co. Primum enim ei natura volatica est, sed ab igne corporis perfecti alae ei comburuntur, & cogitur
in igni mundano permanere, cuius merito dicitur aqua permanens. Sed & caeteri ignes potentiales
gradus possunt admittere, siue sui respectu, siue rerum, ad quas adhibentur, & modorum vtendi.
Itaque aqua fortis modo fortior est modo imbecillior pro natura argenti, auri & caeterorum soluen¬
dorum. Ita spiritus vitrioli, & similia variant: quanquam non semper gradus ex vno petantur, sed
ex diuersis quoque, vt cum primo mitior ignis est admotus, postea alius asciscitur fortior. Neque enim
horum regimen tam est in manu artificis, quam ignis mundani. In vsu Medico similiter teneris
corporibus cauteria potentialia apponuntur mitia, crassis & squalidis fortiora. Ita in vlceribus; Et
omnino malo nodo durus quaeritur cuneus. Itaque si nil proficit, essentia salis saturnini & simi¬
lium, decurritur ad causticum mercuriale, ad aquas regias, & septica cathaereticaque. Sed transea¬
mus ad ignem externum flammeum, & explicemus, si quid praeter caloris supra declarati rationem
super est.
CAP. VIII.
De Igni flammeo elementari, & quidem primo quo¬
modo comparetur.
REfert Plinius, gentibus quibusdam ante Ptolemaeum Lathyrum Aegypti Regem, ignotum fuisse
vsum ignium (c. 30. lib. 6.) vtpote nec rem agnoscentibus, licet ante oculos positam, nec virtutem
eius, nisi forte splendore tenus aut etiam comburere quidem & calefacere scientibus; sed qua arte ad
opera efficienda accommodarent ignorantibus. Neque id mirum. Vt enim Macrobius inquit, multarum
rerum experientia ad aliquas gentes recenti aetate peruenit; Et consentaneum est patribus primis coe¬
litus monstratum fuisse ad vsum sacrificiorum, vnde postea admitatores Orimasdae sui Persae maxima
veneratione illum coluerunt. Plinius videtur & rei ignorationem illis tribuere, cum lib. 4. c. 12. de Dele.
scribat, ignem ibi primum repertum fuisse indeque dictam illam Pyrpiten. Id ascribitur libr. 7. ca¬
pit. 56. Pyrodi Cilicis filio, qui ignem è silice excusserit. Sed Plato in Politico vult munera, quae olim
à diis tributa hominibus memorantur, necessaria quadam disciplina eruditioneque tributa fuisse: Et
artes quidem à Vulcano eiusque consorte, sed ignem à Prometheo, quem in Protagora fabulatur
consul¬