413
195
De Pyrotechnia & affinibus.
consulturum humanae saluti surripuisse Vulcani mineruaeque έντεχνον συν πυρι σοφίαν, quae sine igni (qui
tamen hic exponitur de methodica Dialecticaque industria & excellentia ingenii) nec acquiri potuerit,
nec vsurpari. Idem dicitur ad sapientiam ciuilem ex communi Mineruae Vulcanique officina έμπυρον τέχνιν
subduxisse, quae res eodem redit. Plinius vult Prometheum saltem docuisse, quomodo ignis ferula, (quam
ait li. 13. c. 22. aptissimam esse ad seruandum ignem, inque Aegypto nasci praecellentem) queat asseruari. Si
Prometheus est lapeti filius Gentium conditoris, à patre potuit accipere rationem ignis ex aris coeloque
petendi, quam ille postea tradendo posteris & simul monstrando rationem seruandi, non per nutrimenta
in aris, sed ferulas, siue hae continuo micantes durauerint, vt fomites aeterni: siue prunis intus inter ci¬
neres sepultis, praestiterint viuum, doctoris inuentorisque autoritatem sibi comparauit. In sacris perue¬
tusta est ignis mentio per Seraphim igneumque Paradisi gladium (Seraphim scribitur ignem lucidum si¬
gnare, seu flammeum quod vel ignitum & lucidum à Seraph verbo teste Peucero de diuinatione extispi¬
cum) & sacrificia, & vulcaniam Tubalcainis. Nec eo carere potuit conflaturae temperaturaeque aeris inuen¬
tor Lydus Schythes, nec ęrariae fabricę Dela Phryx, Chalybes, Cyclopes, Dactylos Idęos, in Creta: Argen¬
ti repertor Erichthonius: auri Cadmus, Thoas, Eaclis, Sol & reliqui de quib. Plin. cum Saturnini isti homi¬
nes inter calores & clementiam coeli omnibus rebus summoque otio perfruentes non essent de eo soliciti, si qui¬
dem veri quid habet narratio. Nam qui turrim Babylonicam condiderunt vsum ignium sciuerunt, & qui sub¬
flagrante sole habitant, nonnihil de eo cognouisse sunt comperti. Plato in Timao flammeum ignem habet, & post¬
ea feruorem inconspicuum cum potentiali isto, quem in calce & cineribus relinquit: sed in Phaedone Coęuos
mundo in voraginibus terrę ingentesque ignium & thermarum amnes ponit, vnde statuit in diem eluctari sub¬
inde eorum fluxus. In Theaeteto ignem caloremque gignit latione frictioneque, quem motum vocat. Marsilius Fi¬
cinus interpres eius coelum igneum: Scaliger. exer 9. Ignis non minus natura, quam regionis terminis coelo af¬
finis est. Namque & lucis in se ipso principia continet, & admodum mobilis est & corruptibilium corporum puris¬
simus, & parum abest ab essentia formę cuiuspiam. Itaque pro forma vera fuisse acceptum ab antiquis, ex Aristor.
non vno loco potest colligi. Qua propter inter coelum purissimum, & nostratia impura quasi medium in¬
tercedere aequum fuit, &c. esse tradit etiam ipso elemento ignis contra Peripatetieos, quia ibi lumen sit,
proprium ignis nimirum: virtutes a. in sua natura fundentur. In coelo & calor & motus ignis: non quidem
calor vrens, sed tamen calefaciens radiis: nec rectus motus sed circularis: Nam motus rectus igni tunc
est, cum ad suum locum contendit. In eo v. cum est, circulariter fertur, sicut & aer, quod nec Aristoteles ne¬
gauit. Si iam ignem ad sua opera requirit noster Chymicus, eum ex coelo terraque petere potest. Nam vtrobique
inuenitur, & ex coelo quidem olim diuino quodam miraculo delabebatur, & studiose à sacerdotibs qui¬
vetabantur peregrinum ignem inferre in tabernaculum (Leuitici 10.) in sequentes vsus asseruabatur, ad¬
eo, vt et post eaptiuitatem Babylonicam scribatur in crypta subterranea specie liquoris inuentus indeque
ad sabrificia productus fuisse: sed postea inuentae sunt artes, quibs ex radiis solaribus peti possit, per anacla¬
sin, & multiplicationem ope speculorum incendiariorum, globorum. Saepe et incensiones fortuitae syl¬
uarum pinguium, & terrarum marisque bituminosorum ex sole accepta flamma documenta rei dederunt.
Ex terris continuo ardentibus quomodo sumatur, apertissimum est. Iam ergo tres modi patent, vnus
diuinus, quo referre possumus et igneas pluuias, quibus Sodoma perdita, & tandem mundi conflagra¬
tionem: alter naturalis per refractionem radiorum solarium, quo ex potentia igni fit ignis actu admo¬
to pabulo: tertius item naturalis, sed per propagationem seu multiplicationem ab actu praeexistente & sui
similem ignem generante veluti cum lumen de lumine accendimus. Plato quartum docet vna cum A¬
ristorele. Motun. rarefaciente ignem producit tam in coelo, quam in mundi medio, ita vt ibi fiant meteora i¬
gnita: hic tum illorum quaedam, tum etiam scintillationes illae ex silice, quarum mentio est apud plae¬
rosque. Hi modi declarandi sunt disputationibus eruditorum, & experimentis naturae augendi. Fulgura¬
re coelum; & igneas praesteres emittere, nec raro pluuias igneas effundere, comperta vulgo res est. Phi¬
losophi causam quaerunt partim in reflexione multiplicationeque calidorum spirituum inflammati¬
lium, quales sunt halitus sulphurei, bituminosi & nitrosi simul: quos antiperistasis frigidi cogit: partim
in motu, quo rarefacti inflammantur, & prorumpunt cum immenso fragore. Sane motus expressionis
& attritionis etiam ad aëtem violentus inflammare potest, sicut Acestę sagittam apud Virgilium: sed saeare elan¬
tis est etiam illa calidi spiritus addensatio & in vnum conclusio. Si lignea feruenti fornaci sicca apponas
vel etiam à latere admoueas, feruidi spiritus ea resoluunt in halitus, facileque accendunt, quanquam
flammam nullam fornax emiserit. Nonnunquam tales spiritus alicubi coaceruati flatu externo amplius
coguntur, vniuntur, & impulsi in cremiam materiam eam inflammant. Itaque viva calx non penitus
cestincta in angulum coactis spiritibus ibi existentia ligna arida corripit incenditque non aliter ac ci¬
nis feruidus verbenas virgilianas, aut quod experti sumus lignea aedium tabulata. Ita vehementius in
tonat Aerna: ita nonnunquam terręmotu facto spiritus & flammae erumpunt. Nos ita animamus fomi¬
tem alicubi gliscentem vel puncto paruo. Nonnihil itaque est in motu: sed multum in vnione spirituum
calidorum suppeditata esca, praesertim si qua vis externa cogat. Seneca lib. 2. nat. quaest.c. 22. duobus modis
apud nos volebat ignem excitari (cum ex actu existente petitur, alia est ratio) percussione, vt ex lapide: &
attritu, vt ex duob. lignis. Hos modos Aristot. ad vnum motum corporum solidarum rarefactiuum, atque etiam ae¬
tis reduxit. Sed Plinius longe vberius lib. 2. c. 110. Recensuerat semper ardentium locorum miracula: his
subiungit haec: "Cum sit hujus vnius elementi ratio foecunda," inquit, "seque ipsa pariat & minimis crescat scintillis, quid
fore putandum estin tot rogis terrae? Quae est illa natura, quae voracitatem auidissimam in toto mundo sine damno sui pa¬
scit? Addantur iis sydera innumera, ingensque sol. Addantur humani ignes, & lapidum quoque insiti naturae, attrita inter se
ligna: iam nubium & origines fulminum. Excedit profecto omnia miracula, vllum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum spe¬
cula quoque concaua aduersa solis radiis facilius ent accendantur, quam vllus alius ignis. Quid, quod innumerabiles partus, sed na¬
turales scatent? In Nymphaeo exit è petra flamma, quae aquis accenditur. Exit & ad aquas Scantias & in agro Mutinem¬
si. Reperitur apud autoros subiectis Arisia aruis, si carbo decideris, ardere terram: In agro Sabino & Sidicino vnctum fla¬
grare
Ss
Nota Paratum
negare glan¬
ae plumbeam
ex sclopeto e¬
missam aeris
attritu fer¬
uere eliquari.