413
Vir. 2. Aen. de
Iulo.
Mirum haec
scribere Car¬
danum, & ne¬
gare ignem esse
substantiam.
Sed is & in
aliis multis
delirus est.
Scaliger ne¬
gat ignem in
lapidibus a¬
ctu continerim
neque elici pu¬
tat, sed gene¬
rari.
Vide Exerci¬
tat 16. Sect. 1.
Fatendum est
inquit, ex ae¬
re moto, atque
eliso atque at¬
tonuato ca¬
lorè fieri.
196
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
"grare lapidem. In Salentino oppido imposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum, protinus flammam existere: Repentinos ignei exi¬
stere & in aquis, & in corporibient humanis emicuisse, vt in lacu Trasimeno, & Seruij Tullij dormientis crine & L. Mar.
tij in Hispania concionantis, etc." Adhuc Plin. qui omnes fere modos producit, quibus ignis existit. Quidam enim na¬
turaliter ardent: quidam daemonio instinctu. Ex illis alii sunt aeterni, vt sydera, & qui in terra aeterno pabu¬
lo conseruantur, tanquam perpetuis mundi rogis: vel et ex terris scaturiunt: alii temporanei orientes,
occumbentesque vicissim. Hic primum ignis ex scintilla propagatur, quae humano inuento excutitur ex lapi¬
dibus aut lignorum fit attritu, qui sunt modi à Seneca producti. Deinde in aëre existunt ignes meteorici, &
accendunt ex nubibus tertio à solis radiis per specula colliguntur per refractionem aut vnionem directo a¬
pice in fomitem: Quarto per vices incendunt terrae, & aquae, idque vel aspersu aquarum, vel prunis delapsis.
Et tot modis haberi potest ignis naturaliter, praebentibus eum tum simplicibus corporibus tum mistis:
tum coelestibus, tum elementalibus. Ad daemonios, vel magicos pertinent incensiones ex summo vel i¬
mo in sacris: deinde est ardores crinium: quod tamen vtrumque genus ad naturale quoque teuocari potest,
Si enim ille lapsis feruidis spiritibus aestuat, imposita arida ligna incendi non est mirum, cum idem eueniat
in hypocaustis & fornacibus nostris. Deinde astu sacerdotum colamine bituminis, quod aquam rudi plebi
esse dicunt, perfusa, accepto è regione calore solis, vel pyrae, directe allabente cumulatimque refracto, fa¬
cile inardescunt, sicut ille apud nos circulator putabat se cantharum plumbeum ex aduerso posito lu¬
mine accendere posse: Ita conflagrauit Medea: ita fortassis & Hercules. Crines a. flaminis lambi meteo¬
ricum est, quale quid euenit in ignibus fatuis, & visae sunt equorum iubę plaustrorumque longuriones, & pi¬
la militum, & antennae igne Castoris & Pollucis flagrasse et diuisis & saltitantibus facibus. Sed quod dicit Plinius
de abstruso & insito lapidum naturę, id non ratum habet Cardanus, qui ignem in actum producit facit¬
que primo propagatione cum à praeexistente rapitur: deinde coitione & antispasi (forte dicere voluit
antiperistasi, vel anaclasi) tertio motu, quo refert frictionem & percussionem, qua portiuncula lapidis
decussa ignis fiat. Habet & quartum modum communem istis trib. vt iudicat, nempe putrefactionem, quan¬
do incalescunt humèfacta ligna, vestes, herbae, stercora animalium, etc. Spiritibus calidis efferuescenti¬
bus, vnitisque & cum impetu in fomitem siccum impulsis. Ita E. incendium oriri potest, & commpertum
est Theophrasto narrante, nauim humidis vestib. onustam sic conflagrasse: alibi horrea humido cordo
feruorem concipiente perierunt: nec simi, humidique straminis in cumulum compacti, conclusique potestas
latet etiam plebeios. Igniculum enim concipiunt halitus conclusi. Sed Cardanus & motum peripateticorum
disgregatorium explodit & negat in lapidibus latere, aut aeri potentia inesse, cui fors naturam frigidam
decreto stoicorum assignauit, vt ita per se non sit aptus igni generando, quem tamen Aristotelici aiunt
lapidibus ainter duo corpora solida elisum rarefactumque inardescere posse: & non tantum inter solida, sed & si v¬
num illi soli violente affricetur, vt in missilibus: & si spiritus vi expressus impetuose per eum feratur,
quo pacto fulmina incenduntur & incendunt aliquando. Peripatùm defendit Scaliger exarcitatione 16.
Productis tribus modis, attritione, elisione seu extrusione, & discursu: Plinius quoque defendi quodam¬
modo potest. Certum enim est quibusdam lapidibus inesse ignem potentialem, & halitus concretas
sulphureos, bituminosos & similes, qui in actum produci facile possunt: Et sunt manifesta argumenta cal¬
cis viuae, quàm non ars tantùm, sed & natura praebet, suis incendiis. Eius genetis est & smarilus, & pu¬
mices Aetnei. Ipse per artem promittit compositiones, quas sputu vel aqua aspersa inflammet, Mirum
ergo dixisse Plinium in venis lapidum quosdam insitos esse? At ille de silice intellexit, cuius ad ferrum
affrictus ignem prębet. In silice non videtur abstrusus, licet id dixerit Virgilius. Sed Plinius id nomina¬
tim alibi scribebat de pyrite, de quo li. 36. c. 19. Pyritarum etiamnum aliqui genus vnum faciunt plurimum
habens ignis, quos viuos appellamus & ponderosissimi sunt. Hi exploratoribus castrorum maxime ne¬
cessarii, qui clauo, vel altero lapide percussi scintillas edunt, quae exceptae sulphure, aut fungis aridis, vel
foliis dicto celetius ignem trahunt. Ita se defendit Plinius contra loquacitatem Cardani experimento
populari. Et sane non potuit latere Cardanum sclopetorum cum pyrite ratio, modo lapidis istius naturam
explorasset, didicissetque multo sulphure in lapideam firmitatem cum caeteris concreto constare. Mauri¬
tani seu Arabes promittunt ex saepius cremato, seu, vt Chymicus loquitur, reuerberato pyrite naturam etiam
calcis viuae igneam vim exuperantem, vnde vel solo sputo possit emicare flamma. Silicem quod attinet, non
quidem iste constat tanto sulphure, aut bitumine, quanto lapis ille Scoticus, cuius Cardanus quoque me¬
minit: Sed tamen peripateticus aliquis mistum diceret, & in se habere potentiam vt terrae, & aquae, ita aë¬
ris & ignis, eique astipulari posset Chymicus extracto inde sale & sulphure, liquoreque acri. Nescimus au¬
non est graphiis suis istam sententiam sint compuncturi vix initiati literis physicis pro certo axiomate ha¬
bentes, resoluto misto, quolibet elementum redire ad suum ordinem. Sed ne morosi simus, concedamus
sane, in silice tantum ignis non latitare vt inde percussu prodeat, sicut ex minio venaque hydrargyri percus¬
sa argentum viuum prosilit: Aliquid sane debetur duorum corporum affrictui, motuique rarefacienti, qui non quidèm
ex silice, si ferrum est corpus alterum, sed tamen ex hoc, quod sulphure non caret, abradit scintillas
stricturasque et in mensa vel tabula, in quam impingunt resultantes, & igniculo lucido aërem illustrantes. Fer¬
ro spiritum sulphureum inesse si negauerit Cardanus, metallicos calones tanto opponemus philosopho¬
eumque stultitiae condemnabimus & imperitię convincemus. Iste v. motu rarefaciente educi potest, sicut ex¬
succino. Eductus, & violenta elisione expressus non aliter ignescit ac nubium halitus fulminei. Donabimus a.
ei pro ferro chalybem, cuius duritia magis elidere spiritum potest, & Aristotelem declarabimus, quod non omnino
simplicem voluerit aerem motu inflammari, sed fumidum, halituosum, pinguemn, qualis est & ignitorum meteoro¬
rum concretio. Itaque et cum sagittae & plumbei globi per aerem vi traiecti liquescunt, vel inflammantur, id id¬
eo fit, quia ex illis per confrictum prolicitur Auerrhoes voluit ignem à motu fieri non immediate, sed
à coelesti calore in aerem effuso, quod improbat Scaliger) halitus ad flagrandum aptus, in quo porro pro¬
cedente motu & gradum circa lignum augente necesse est consistentiam multiplicationemque caloris fieri &
tandem incendium, quod primum est in halitu ipso, postea corripit et lignum. Vel dicamus, id non accidere in aere
quovis