413
197
De Pyrotechnia & affinibus.
quouis, quovis vero ligno vel lapide posse, si nimirum aër scateat sulphureis & bitumineis concretio¬
nibus, quae missili adhaereant, affrictuque eius incalescant, & flammam corripiant. Id n. fieri posse, docent
ignita meteora, vt flammae discurrentes, dracones volantes, & similia. Sed cum multa sint de igni flam¬
meo excitando dicta, quibus tandem modis Chymicus poterit vti ad sua artificia? Plane multis. Nam
tanquam alter Prometheus ex rota radiisque solis per parabolam & specula globosque petere flammam
potest: vel ingredi Vulcani officinam & inde transferre: vel suo vti pyrite, silice, ferro: vel calcem viuam
& reuerberatum pyriten admouebit pulueri pyrio fomitique, & inspiratum solo proliciet flammam. A¬
liquid ex putrefactione, fermentatione, & similibus expectare poterat: Sed id fortuitum potius est, quam ar¬
tificiosum. Si ludere ingenio velit, absente naphtha & petrolei spiritum, Terebinthinae spiritum, aut olei¬
philosophorum similiumque calentibus cineribus affuso aut radiis solaribus per speculum collectis subiecto,
flammam excitabit. Pro calente cinere alicubi est feruens halitib. subterraneis ex vulcaneo foco terra, vt
patuit ex Plinio. Sed qui sunt fomites, quibus spiritum feruidum immittere, & flamma telucere inardesce¬
reque cogere potest? Plinius recensuit sulphura, vel fila chartasque & similia sulphure perlita: fungos ari¬
dos, folia. Virgilius arida nutrimenta Achati suppeditat. Protritum est ligna mollia, vt salicis, tiliae, pal¬
mae, ficus, & semiputria, lintea quoque & pannos gossypinos, crudos tinctos in carbonem comburere, &
ante cinerem occupare restinctione. Sunt qui puluerem pyrium, similesque igniarias compositiones sub¬
ministrant: & sane subtilissima naphtha, spiritu vini, oleis destillatis ex resinis, & oliuis vel à murca, ca¬
phura, similibusque delibuta tenera lintea, aut fungi, aut putria ligna molliaque arefacta, commodum
sunt pabulum, cum Chymicus ex ligno iuniperino, abiegno, taeda, pinu, olea, descensorio artificio plicuit:
restant carbones admodum teneri, qui non tantum fomes esse possunt, sed & pabulum diuturnae cu¬
stodiae, si artifex nolit sibi concinnare lumina aeternae flammae. Scaliger exercit. 180. sect. 2. ex farfarae radi¬
ce matura & repurgata hypocauma seu fomitem fecit lixiuio eam coquendo & resiccando, adiecto tan¬
tillo salis petrae. Sed Chymici lanuginem tum ex foliis tussilaginis, tum verba sci & similium abrasam purga¬
tamque cum nitro in nodulum coniiciunt, lixiuio coquunt, & sole siccant. Prima statim scintilla rapitur.
Fomes fit et ex iunco salis petrae solutione macerato. Item ex fungis arborum arefactis & in lixiuio cum sul¬
phure & salepetrae coctis, resiccatis sole, & aqua ardente respersis saepius, iterumque exiccatis. In istarum rerum
penuria, imitetur nautas & neruos, funesque spissos affricet lignis. aut ligna committat lignis, aut ferrum
plumbo. Narrant, qui miracula nauigationum Indicarum scriptis celebrant, Barbaros in America ligni
aridi, quod appellant vrakuciba, duos baculos digitali crassitie confricare, & puluerem elicere, qui motu cale¬
factus incendatur. Lerius annotauit eosdem populos lignum quoddam molle humi sternere eique infi¬
gere baculum, fusi instar, ex ligno durissimo, cit cumactuque elus violento calorem scintillasque excitare,
quam arida materia ex lanis, vel foliis, ad mota in flammam proficiant. Non ignotum id fuit Plinio, vt ante di¬
ctum est. Sed & lib. 16. c. 41. idem scribit "calidas arbores esse morum, laurum, hederam, & omnes, ex quibus fiunt i¬
gniaria. Exploratorum hoc vsus in castris, pastorumque inuenit, quoniam ad excutiendum ignem, non semper lapidis (py¬
ritae) occasio est. Teritur igitur lignum ligno, ignemque concipit attritu, excipiente materia aridi fomitis, fungi, vel folio¬
rum facilime conceptum. Sed nihil hedera praestantius, quae teratur lauro, laurumque terat. Probatur & vitis syluestris a¬
lia, quam labrusca, & ipsa hederae modo arborem scandens." Haec Plinius. Fors & nostro Chymico non semper ad
manùm fuerint lapides. Vti itaque tali aliquo artificio potest. Causa & hic est extractus halitus pinguis, &
neutiquam aër simplex, tametsi hîc sese insinuando concurrat. Declarari res potest illo peropagationis
modo quo halitus fumusque pinguis ad aliquam superiorem ignem actualem ascendens ab eo accenditur, tan¬
gentibus partibus primum flammas rapientibus, & magna mox celeritate eas communicantibus caeteris, i¬
ta vt ignis pabuli auiditate, aut saltem familiaritate naturae et contra suum morem descendere videa¬
tur, quo modo aliqui putant ignibus sydereis accendi cometas, & alia in aere sicco meteora halituosa,
de quo Aristot. in I. metic. 4. Seneca lib. 1. quaest. nat.c. 14. lib. 2 6. 24. & 25. Vbi tamen Aristotel. non ab ipsis
stellis trahit flammam, sed ex ignea aëris parte motu concalefacta à qua succensio halituum, qui constite¬
runt, existit. Sed sydera discurrentia seu traiectiones videntur et accendi à superiori flamma, licet ea ob¬
tenuitatem non appareat oculis, sicut inferior lucerna fumigans accenditur, quanquam malit Aristoteles ta¬
lium generationem esse segregationem ab expulsione, & non succensionem. Seneca vult artritu aeris ignom
accendi & vento praecipitem impelli, neque tamen id semper, cum nonnunquam ex aliqua aeris opportunitate na¬
scatur, multis in sublimi existentib. calidis, siccis, terrenis inter quam oritur, & pabulum suum subsequens de¬
fluit, & ideo velociter rapitur. Mireris hunc philosophumc. 26. libi2. ignem ex humido quoque, imo ex ipso
humore educere, nisi id exponat de diuersarum partium affectionibus, sicut lignum vna parte ardere po¬
test: altera sudare: & mare alicubi flagrat, cuius rei historias recitat, ex Posidonio, & suae aetatis memo¬
ria. Illud vix credibile, quod ait nubes summas & humiles attritum ignem reddere, qui in superiora expressus
parte syncera coeli cernatur, nisi istud est segregatio inexistentis feruidi spiritus, flammam motu & multi¬
plicatione corripientis. Est n.vt ait philosophus, flamma spiritus feruidi ardor. De magorum procura¬
tionibus, nolumus solicitum esse Chymicum, cui sat multos ignes potest natura suppeditare.
CAP. IX.
Quomodo ignis iam comparatus ex fomite transferatur in pabulum,
deque materia apta ignibus Chymicis.
QVi flammam & flatum eodem iugo nectunt, paruum ignis principium in fomite conceptum, aut est calorem in
cineribus, calce & similibus exuscitari flatu, siue is sit halitus hominis, siue follibus excepta redditaque
aura: siue spiritus aereus, aut quilibet aeolius aurae motus, aut vaporum, halituum, fumorum irruptio, statuunt, in¬
deque veluti animari & viribus crescere, vt comprehensa vberiore materia luculenter ardeat, quanquam talis
aliquando fomes est, vt nullo fit opus flatu ignisque etiam parua scintilla repentè existat magna, & in vastum
se dilatet spacium, experimento Babyloniorum, qui Naphtha sparsa longum tractum subito impleueuerunt
Ss 2
Iohan. Sta¬
denus.
Scaliger:
Ita sentimus
non fieri ca¬
lorem, nisi
propter aeris
attenuatio¬
nem. Itaque
fit non solum
à solidis cor¬
poribus, sed à
fluidis quoque
vt nubibus.
[unclear]
Exar. 16. s.i.