413
199
De Pyrotechnia & affinibus.
est quaestio popularis. Cibum enim coquas, & hypocaustum calefacias lignis aut stipula, fortasse parum
refert: quanquam propheta deprecabatur panis per stercus humanum coctionem, Deo permittente ei
fimum bubulum, etiam hunc in poenam: nec consentaneum est cibos orientalium, quos fimo camelo¬
rum coquunt, nihil trahere oleti, perinde vt apud nos triclinia sapiunt materiam pyriaterii, vti & cami¬
ni, cerdonumque vaporaria coriorum segmentis succensa non olent Sabeam messem: Sed experientia do¬
cuit, non aeque bene omni fomento fieri opera. Aristot. in 3. de Gen. an. 1. videri ait ignem semper formam
non propriam habere, sed in alio corpore, quia quod ignitum est, aut aër, aut fumus, aut terra esse videa¬
tur: ex quo dicto duplex extructa est opinio, ignem accidens esse, aut si substantia sit, informari principio a¬
liquo ex materia existente, vt sic formam suam actumque tunc nanciscatur, cum res ardens ei suppeditat ma¬
terialem partem. Verùm ille non affirmat hoc, & potius ignem apud lunam quęrit, estque longe generali¬
us axioma, quam vt Chymicę informationi conueniat. Quis nescit, interdum ardere terras & terrea: inter¬
dum aërem: nec raro fumus in caminis? Imo & aquas inflammari notum est, vt constat de incendiis ma¬
ris, quanquam non in proprio corpore aqueo: Ita aquas ardentes facit Chymicus & olea inflammatilia.
Nec quaeritur ad opus artificiosum tam inconstans materia, sed quę regimini artis sit subiecta. In 2. de par.
an 2. apposite admodum pro Chymico disserit philosophus. Quaedam vult esse calida per assotiationem, af¬
fectionemque seu passionem, quale quid fortasse sit & ignis natura, cuius subiectum vel fumus, vel carbo &
similia, quorum ille calidus, hic cum extinctus est, frigidus, vti & oleum & taeda, licet alio modo tam adusta,
quam haec, quae celeriter in actum ignis mutari possunt, sint calida. Ignis ergo per se sui semper similis, associa¬
tione & subiecto fit alius atque alius, sicut & calor in ferro, alius est, quam is, qui in aqua est feruente, & flam¬
ma: & rursus alius flammę exiguae, quam magnae: alius lapidis & ferri, quam arundinis vt praeclare tum ibi,
tum Sect. 3. prob. 5. philosophatur. Ignis nimarundinis propter materiae imbecillitatem infirmior est, quam
qui à ligno praestatur, de qua obseruatione etiam alii monuerunt. Macrobius non tantùm materiae den¬
sitatem, raritatem, robur, imbecillitatem & similia considerat, sed magis qualitates caeteras, easque acti¬
uas quoque. "Esse in igne diuersissimas qualitates, nullam secum habentes societatam inquit, rebus manifestis probatur. Au¬
rifices ad formandum aurum nullo nisi de paleis vtuntur igni, quia caeteri ad producendam hanc materiam inhabiles vi¬
dentur. Medici in remediis coquendis magis sarmentis, quàm ex alio ligno igne requirunt. Qui vitro soluendo firmande¬
que curant de arbore cui Myricae nomen est, igni suo escam ministrant, calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris,
perniciosus est balneis, & ad dissoluendas juncturas marmorum efficaciter noxius est." Haec Macrobius. Ita Plinius
lib. 33. c. 5. "pineis optime lignis aes ferrumque funditur: sed & Aegyptia papyro: paleis aurum." Diligentior nimirum tunc
erat ignium ratio, quàm nostro seculo, quo prunis nullus non studet pene artifex, nec curant Medici
sarmenta. Indi nonnihil istius disciplinae retinent, cum persuasum habent, patinas Magolicas dictas non
sulidari, nisi igni genistae. Salinatores experiuntur solida ligna salem exhibere firmiorem, quam stipu¬
las. Non erit Chymicus noster imprudentior istis mechanicis, qui de bituminum igni & materiae non
immerito quaestionem mouent, saepeque coguntur penuria aptioris aliquid facere, quam feriari. Quę¬
siuit a. de isto igni ad metallica etiam Erkerus, nec dubitauit pronunciare bitumineis seu carbonibus
seu glebis non posse commode excoqui venas tum propter spiritus furaces, tum recrementa grauiora,
quanquam calci vrendae & fabrilibus operibus ex ferro fors minus noceat. Belgę sane & cibos coquunt
glebis, & corpora calefaciunt, prohibentque ab iniuria frigorum, quos poenitere videtur natalis soli,
quod effossum exurunt.
Sed vt delectum habet Chymicus, cuius studium non in vna re occupatur, percurrenda materia
est, qua ignes suos possit instruere & conseruare. Cum a. rerum genera distribuant ur in coelestia & ele¬
mentaria, coeleste pabulùm non est in potestate artificis, nisi quo sensu putat in mistis latere essentiam
aetheream, quae inde extracta flammam puram concipere queant quam etiam tam synceram esse posse
in vini spiritu seu quinta natura aliqui philosophi statuunt, vt ipse per se simpliciter conflagret sine sub¬
iecti laesione, vtpote lintei madefacti isto spiritu, quàm tenuitatem arbitreris est diuina virtute accepis¬
se ignem furni babylonici in quo tres Iudaei absque vlla noxa ambulabant, nisi emergens ex cauo flamma cu¬
ratores sui combussisset. Nobis sane ista disputatio de subtilitate ignis in vini essentia quinta est suspe¬
cta, cum constet in optimi spiritus notis esse contrariam, nimirum non tantum totum conflagrare & nihil
post se relinquere humoris: verum et linteum incendi, quod cum non fit, iudicio est non perfectum fuisse spiri¬
tum, sed humorem aqueum tradidisse linteo, quo defendatur. Cui alias ignotum est plagulas siccas leui¬
negotio comburi? Si quis tali igni manum admouerit vim tam subtilem non sentiet: sicut & inde potest
candela accendi. Meminimus solis radiis conflagrare incensas syluas & ignem inde satis vrentem peti,
et, ne quid corpulentioris materiae ei substernas, per specula & orbes vitreos. Olea spirituosa maxime,
ardent violente: Et qui dicunt aliquos ignes ex terris bituminosis exeuntes tam subtiles esse, vt non nisi
noctu videantur, imbecillemque flammam habeant, sicut & illi meteorici, qui lambunt crines citra no¬
cumentum, ex alieno argumentum petunt. Aliud est non videri oculo occupato maioris actus euidentia: aliud
non vrere: & antennę, vela, crines, ne laedantur, auxilium ab humore, quem combiberunt penitus, experiun¬
tur, halitu inflammatili in superficie leniter haerente. Si tamen artifex noster tam leni igni opus habeat, a¬
lio modo eum procurare potest, vt non sit necesse promethei ausu coelum spoliare. Qui v. ignis à sole pe¬
ritur, is in aliam materiam transfertur. In parabolis, caloris nomen & rationem retinet. Ea est ignis natura, vt
flammam in nullo simplici videatur exercere, Itaque nec soliciti erimus de isto: sed omne eius pabulum di¬
cemus esse mistum, imperfecte, perfecte. In imperfectis parùm spei & subsidii est artifici. Est enim eorum na¬
tura inconstans, nec paret regulis scientię, vt videre est in meteoris ignitis, vbi & diuturni maxime com¬
etae, aut alio modo fulgent, aut si igniti sunt, ex imo suggesto fomite conseruantur, quod imitari homo non
potest intra artis terminos manens. Mista perfecte vel ab arte vel natura sumuntur in hoc negotio. Natu¬
rae sunt mineralia, vegetabilia, animalia. Ex prima classe ad opus igniarium Chymiae transferri possunt sulphu¬
ra & bitumina, quam sunt illa ęterna materia Plinii, qua sine damno sui ardent tot terrarum rogi. Nèque vero illa
Ss 3
7. Saturn. in
fine.