413
201
De Pyrotechnia & affinibus.
placent carbones querni ob duritiam, nec semper molles vel ob nimiam flagrantiam imbecillemque
ignem, vel ob crepitus: aptiores reddunt molles maceratione aquarûm, aut perfusione. Tunc enim so¬
lidantur, & ille spirirus intus coercitus, qui disrupta per vim compage, exilit, veluti figitur & compesci¬
tur, vt sic non sint simpliciter optimi carbones molles. Ad certa tamen opera & calorem mitem etiam
molles faciunt, quales sunt ex ligno tremulae (quam populum Lybicam vocant) ex tilia, salice, quin &
iunipero, qui mediocres esse solent, & diu ignem moderatum exhibere. Nec improbantur ex fraxino,
acere, genista arborescente, caeterisque eiusdem classis. Fungi, qui annascuntur nucibus & pyris carbonem
praebent operibus exactis valde commodum. Indi etiam carbonem parant ex putamine duro nucis In¬
dicae, ad aurifabrorum vsus: & quibusdam operis valde conuenit cortex durus nucis iuglandis in carbo¬
nem versus. Possunt & ex aliis corticibus nucum arborumque fieri: & vt aliàs, ita hic quoque magis minusve
vri. Quidam enim carbones peruruntur, quidam propius ad ligna arefacta accedunt, aliqui mediocriter
se habent. Et sane nihil obstat, quin lignosos dicas titiones, eosque arefactio lignis fere accenseas; quorum
in vitraria magnus est vsus. Ita vicissim putria ligna exiccata, & truncos ex quercù veteres, nucesque pi¬
neas, cupressinas, & similes, parùm à carbonibus differre dixeris; nec minus ligna aquis diu macerata,
quaeque locis vapidis marcorem contraxerunt, & à teredinibus sunt exesa. Omnino videndum est, siue li¬
gna, siue carbones adhibeas, non tantùm quam latam, vagam, amplamque praebeant flammam, aut quàm
repressam; sed etiam quibus spiritibus halitibusque sociatam. Non omnis ignis luculentus amplusque da¬
mnatur; & figuli, calcarii, balneatores, etc. abiegna vrunt libentius: vitrarii quoque requirunt flagrantem
flammam, sed ex lignis arefactis, nec pingui fuligine opera vitiantibus. Figuli non curant multum, ex pi¬
nu, pinastro, abiete, & similibus sumpta sit materia: plaerique enim neglectius operantur, & si qua fuscedò
contracta est, eum redditis igni vasis obliterant. Sed qui puriora subtilioraque fabricant, illis & de hoc di¬
ligens ratio est ineunda, vt ante de patinis magolicis dictum est. Non videmus, quid vtilitatis operi chy¬
mico afferre queat flamma copiosa ex taedis, nisi fuliginem colligere instituat, aut clauso vase materiam
continente in reuerberio operetur, aut ignibus apertis circularibus; vel aliis quid procuret, vnde nihil
damni accedere queat magisterio. Potest quidem talis flamma per cuniculos & media item dirigi: sed
cum meliora sunt praesto, studeat horum copiae absque sordicie, si modo liberaliter in artè versari velit.
Quod itaque ad plantarum familiam attinet, Chymicus ad opera sua inde in lignile suum conferat ligna
querna vetera & recentia: fagina, betulacea, tiliacea, populnea, saligna, colurna, acerna, fraxinea, etc. item
sarmenta vitium, hederae, genistae, etc. Abiegna quoque & oleae, & lauri, pyri, nucis, pyrastri, pomi, pruno¬
tum, cum similibus non contemnenda, si non deficiat ars recte vsurpandi. Sint in promptuario etiam
nucum cortices, nuces pineae, coni abiegni, &c. praeterea fungi, & putria ligna arefacta. In carbonario
tam molles, quam duros carbones repositos habeat; molles autem etiam praeparatos, si sint ex pingui¬
bus lignis. Caetera ex dictis assequi poterit, atque etiam experientia singulorum operum cognoscere. No¬
lumus enim eius facultatem adeo angustis includere carceribus, vt inde nequeat eluctari ingenio & va¬
rietate igniariorum luxuriari, modò ab arte non aberret. Si ex carbonaria non potest earbones adipi¬
sci, ex signo congruo faciat taleas quantitatis arbitrariae, prout operi conducere intellexerit. Eas dispo¬
nat in olla ampla loco camini calicisque carbonarii. Ore in terram verso, vt in descensoriis lutùm addat
testae, & porro igne circulari per gradus cogat ligna in carbones fathiscere, quod fit citius tardius pro
firmitate ligni, & administratione ignis. Si non vult ollam perdere, crustam ex luto insternat; vt in vera
carbonaria; cumque liquor exudat, rara tellure excipiatur; vel deriuetur fossa. Si non satis vsti sunt, repetat
opus. Si molliores iusto & crepitantes deprehenderit, maceret aqua per aliquot dies, aut saltem horis 24.
posteaque ad Solem siccet, vel etiam aqua perfundat, postquam flammam conceperunt. Eo modo fun¬
gos quoque praeparare potest, & funes, caeteraque, quae tum fomitem praebent, tum ignibus teneris pa¬
bulum. Caeterum contorquent aliqui stramina, & libros arborum, aut vimina flagellaque fruticum tene¬
ra, vt fiant restes vel funes, qui arefacti prunisque accensi ignem exhibent lentum, & aliquo vsque fouent
Castra sic vruntur funibus & stuppa linea, canabina, vel simili, praesertim lixiuio nitroso decoctis & re¬
siccatis. Intelligenti satis dictum. Animalia pinguedines potius, quae aliis iunctae, vt corpus accipiant, ar¬
dent, suppeditare consueuerunt, quanquam partès habeant item cremias, si nonnihil praeparentur. Re¬
spondent autem illae arborum resinis, pici, oleis, liquaminibusque pinguibus, suntque adipes, saeba, medul¬
lae, cremores pingues ex lacte, qui in boum genere butyrum vocantur. Elicitur pinguedo etiam ex car¬
nibus, ossibus, & similibus: nec non ardere solent cum suis fibris ad quandam moderationem redactae,
Ardent & coria, pili, lanae, membranae, carnes exiccatae, pisces arefacti, spinaeque eorum. Narrant, ner¬
uum Balaenae exiccatum pro face esse.
Qui argutis gaudent quaestionibus, rationem indagare possunt, quare tam arborum olea, quàm
animalium pinguedines per se; sine fibris, solidaque substantia non ardeant, cùm vero attenuantur destil¬
lationibus, flammam corripiant prompte, & aliàs ellychnio addito, seu fllamentis tortis, lana, spiculis
lignorum, medulla iunci, sambuci, & huiusmodi. Num ideo, quia olea destillationibus attenuata peni¬
tus euaserunt ignea, perinde vt naphtha? Aërea vero pinguedo adhuc aliquid humidi crudi continet, vt
oleum ex oliuis aliisque expressum, quod flammam vel non admittit, vel admissam iugulat. Sin autem
materia combustibilis addita fuerit; paulatim dum illa flammam alit, aquositas consumitur cumque fu¬
mo halitibusque secernitur, quod ante nondum stabilita fundataque flamma fieri non poterat;
Sed cur succinum & ambra incenduntur quidem, quanquam ambra non nisi cum magis terrea euasit, ac
non tolerant flammam, vsque ad consumtionem: & si eadem parte iterum velis accendere, aut difficulter
id assequaris, aut diffluente succino neutiquam? Loquimur autem de portionibus, quae ad lucernam
incenduntur. Oleum inde extractum respondet petroleo; spiritus naphthae, & spiritui Terebinthinae.
Num ideo, quia aliquantulum concretionis terreae subest, quod stabilimentum flammae praebet, quo
consumpto, oleositas noudum ignea facta exuperat, flammamque iugulat.
Cur
Ss 4