413
203
De Pyrotechnia & affinibus.
cultus diuini Ecclesiam illustrans: ex cuius luminis aeterni plenitudine nos, quicquid luminis habe¬
mus, accipimus. Inde homo ad imaginem Dei factus, lumen intellectus habet: inde lumen pietatis ve¬
rae & infucatae quod lucere debet coram hominibus, & lumen etiam porro accendere. Sunt & Angeli
πνεῦματα λειτουρηικὰ εἰς διακονίαν ἀποστελλόμενα διὰ τοῦς μέλλοντας κληρονομεῖν σωτηρίαν. Quaedam lumina & ignes,
vt in Psalmo 104. appellantur. Haec lumina incorporea sunt. Philosophi etiam corpora coelestia aeterna
nuncuparunt, vtpote generationis & corruptionis experiâ. Quanquam enim principio & fine non
careant, vt recte statuunt cum diuinis oraculis saniores Philosophi, tamen, vt Plato loquitur, non dis¬
soluuntur, nisi eo iubente, qui composuit, suntque respectu elementarium vere immutabilia, & quodam¬
modo aeterna, id quod experientia mundi comprobatur. Nam materialiter primo mundi die creata, die
quarto in formas stellarum omnipotentis verbi iussu coaptata, adhuc durant absque sui per se detrimento,
nisi quod peccatum intexit nostrum, cum elementaria varias experta sint mutationes κατὰ μέρη, atque et¬
iam potentiam habeant totaliter pereundi. Verumenimuero cum haec ita sint, nihilominus tamen in
elementarium quoque censu ignes nonnulli aeternitatis famam meruerunt. "Ardet", inquit Plinius, "Aetna
noctibus semper tantoque aeuo ignium materia sufficit. Flagrat in Phaselide mons Chimaera, & quidem immortali diebus
ac noctibus flamma. Quae est ista natura," interrogat idem, "quae voracitatèm auidissimam in toto mundo sine sui damno¬
pascit?" Prisci Philosophi quidam, vt Macrobius & alii referunt cum Aristotele, sydera quoque non dura¬
bilitate naturae suae in se aeterna fecerunt, sed pabulo & nutritione, quasi Oceanùm & caeteras aquas li¬
gurientes inde sustentationem sui peterent: putantque aliqui, huic rei destinatum potissimum esse mare¬
Aethiopicum, quod inter extrema littoris Australis Aethiopiae, & Meridionalis terrae intercedit, mare
item Indicum appellatum; quo non immerito scribantur ab Homero, dii comessatum iuisse, quasi apud
Aethiopes conuiuium celebraturi. Et hi quidem humore sydera caloresque nutriunt: sed Seneca hali¬
tu spirituve. Ita enim loquitur: "Totum hoc coelum, quod igneus aether mundi summa pars claudit, omnes hae stellae,
quarum inueniri non potest numerus, omnis hic coelestium coetus, & hic tam procul à nobis agens cursum Sol, omni ter¬
rarum ambitu non semel maior, alimentum ex terreno trahunt, & inter se partiuntur, nec vullo alio scilicet, quàm hali¬
tu terrarum sustinentur. Hoc illis alimentum, hic pastus est, etc." Hic à caeteris discedit etiam hoc paradoxo, quod
non aquis, sed spiritu terrae, non tantùm illo, quo se tenet, & partes sui iungit, qui inest etiam saxis mor¬
tuisque corporibus; sed illo vitali & vegeto, & alente omnia (facit terram plenam animae, quàm per diem
& noctem ab omnibus sui partibus fundat, & sic sydera animata nutriat) ali coelestia corpora affirmet,
quale portentum nostro aeuo reuocare studuit Paracelsus. Sed ex sententia Platonis conclusum est,
mundum, aeternaque illa corpora talem naturam accepisse, vt sine senio, morbis, & consumtione persta¬
rent, nec egerent peregrina alimonia. In igni vero elementari ipsa res docuit, non posse eum sine pabulo¬
permanere, quanquam in 2. meteor. 2. scribat Aristoteles, flammam propter continuum humidum & sic¬
cum, quae permutantur, fieri; & non ali, cum eadem existens non maneat vllo tempore, vt hic potius
ignium durantium aeternitas sit apparens potius, quàm vera. Veruntamen quia conseruari posse constat
suppeditata materia idonea, Vestales virgines quin & sacri ignis in tabernaculo Iudaeorum custodes lignis
vel oleo perpetuo suffectis, eum in ardore continuo detinuerunt, nec siuerunt deficiente alimento ex
tingui, potissimum cum non vulgaris esset flamma, sed ex sacrificiis coelitus incensis translata, aut à Sole us.
petita, quam conseruandi rationem etiam Persis placuisse, non est dubium. Qui vero rerum naturalium
contemplationi operam dederunt, visi sunt sibi inuenisse materiam firmitate substantiae suae & pinguedi¬
ne ad pascendam flammam sine suffectione saepius interpolata, in omne tempus sufficientem. Asbestum
illam vocarunt, de quo lapide persuasio pridem occupauit animos hominum, semel accensum durare
nec posse extingui, argumento nominis indidem sumto: narrantque, alicubi in templo Veneris talem
fuisse lampadem, quàm extinctam esse manifestum est, cum nuspiam hodie appareat. Quidam non as¬
besto, sed carbunculo, qui ingenito lumine splenderet, illustraretque aliquòd spacium, istud asscripserunt.
Sed si rem, vti est, iudicare volumus, additamento quodam veritas pene in fabulam est conuersa. Non
enim lapis iste semel accensus non potuit restingui; sed si abesset iniuria, nec deficeret oleum, non de¬
siit ardere, & sic à caeteris lampadibus differt, quia hae ellychnium habent, quod pariter cum oleo ve¬
pinguedine consumitur, necesseque est, vt & hoc instauretur: sed lampas asbesti saltem renouari oleum
requirit. Verum huic explicationi videtur dica scribi per naturam sulphuris & bituminis, quae se credi¬
tur restaurare, semper, quanquam semel sit absumta, siue illa instauratio à mari sit, siue aere & ventis, vt
sic primum quidem in asbesto agnoscenda sit pinguedo tenacissimae viuacissimaeque firmitatis; sed quae
cum iacturam humoris palsa est, subeunte aëre templorum vapido subinde reficiatur, vt fiat hic, quod
in syderibus accidere tradidit Seneca, potissimum quia certum est, aerem nonnihil conferre ad ignium
nutritionem, & sic solus hic satis sit, cum substantialis humiditas per se non deficiat, sed saltem inde re¬
fectionem petat. Ita sane coelestium essentiarum exemplar residuum esset in inferioribus ex vetere illo
chao; in quo coelum simul & elementa confusa latuerunt. Non est haec indagatio sine aliqua iucundi¬
tate, & si non pascitur asbestus aere, tamen mens alitur cognitione & inquisitione, hisque epulis
suauiter fruitur. Videamus ergo, quomodo tales ignes aeternos facere studeant tum Physici, tum
Chymici. "Mirari subit", inquit Baccius, "naturae consilium, qua ad id causarum syndromes, & quae propago ma¬
teriae tam vegetae, quae Aetnae subministret perpetuo pabulum ad sempiternum ignem." Putant autem; mate¬
riam combustam vegetari iterum, iterumque ardere; Author de Aetna congessit sulphura, bitumi¬
na, & quicquid succi in terris concitat ignem, potissimumque id asscripsit molari lapidi, quod falsum
pronunciat Baccius, quia illa lapidum genera non obtineant in se naturam ignis tenacem propriamque,
& pyrites ignibus inimicissimus sit, nec vnquam incendatur, sed attritione tantùm ob duritiam red¬
dat ignem. Affert autem ille porosum genus, pumicis instat, quod extra Aetnam soluatur in ci¬
nerem arenosum (fauilla illa est smarilus) sed relapsum in Aetnam vim ardendi concipiat iterum, id¬
que non ex se; sed nouo incendii fomite, qui sit naturalis fuligo sulphurosissima; quae ex immensis
Aetnae
Lib. 2. 5. 103.
Arist. 2.
met 2.
Macrob.
lib. 2. in som.
Scip. c. 10
Plin. lib. 2.
c. 70. & 8.
Lib. 6. nat.
c. 16.
In Timaeo.
In lib. de vi¬
ta & morte.
τὸ δὲ πῦρ διατελεῖ γινμενον καὶ ῥέον, ὥσπερ ποταμός.
Vide Scalig.
exerc. 9.
In nouo orbe
tradunt, li¬
gnum esse,
quod accen¬
sum facile
luculenta
ardeat flam¬
ma, sed ex¬
tingui non
possit, nisi to¬
tum con¬
sumptum.
Lib. 4.
Therm. 4.