413
207
De Pyrotechnia & affinibus.
CAP. XII.
De gradibus ignis.
Cvm ignis caloris & luminis ratione intendi possit, & remitti, seu vt loquuntur, magis minusque re¬
cipiat: sed in substantia crescere & diminui maior minorque fieri: sequatur autem virtus substan¬
tiam, ita vt in maiore quantò maiot esse dicatur: quin & flamma addensari queat, rarescereque vicissim,
iuxta modum suae naturae conuenientem per coactionem reflexionemque radiorum, seu in angustias con¬
cursum: atque iterum disgregationem dilapsumque in libero spacio: gradus eius extiterunt, iique caloris po¬
tius, quàm caeterarum qualitatum & virium respectu. Iste enim actiuus magis est, quanquam non conte¬
mni debet etiam subtilitas & crassities, velocitas tarditasque spirituum, quos fulminis natura docet mi¬
rabilia operari. Sed antequam de graduationis regulis plura proferamus, praesertim cum & vulgatę no¬
titiae res sit, & in Alchymia exposita, adeo vt non morari hic locus posse videatur ingeniùm, aliquid sa¬
gacius interiusque ex disquisitione expectans, attingendae sunt subt litates nonnullae.
Negant substantias intendi remittique posse, aut recipere magis minus contrarietates. Itaque ignem
remitti aut intendi, qua ignis est, simul negant. Arqui intenditur neruus, remittiturque. Et est substantia
neruus. Contrahi & relaxari quid ni queat substantia? Ista vero consanguinea sunt intensioni & remissio¬
ni. Densari posse ignem concedunt, vti & calorem. Nam radiorum multitudo coinciditsaepenu mero in
vnum cauum; aut speculo cogitur. Inde fit fortior impressio, etiam ad combustionem vsque, Densatio
materiae competit, quae est substantia. Qui vero negant magis minusve congruere substantiae, non anim¬
aduertunt, se iniuria afficere naturam, & eius conditorem. Lux substantialis in Sole magis lux est, quàm
in nitedula. Actus perfectus absolutusque in substantia; magis est actus, quàm imperfectus & abruptus:
pomùm absolutum & percoctum magis est pomum, quàm crudum, eiusque nodus. Aurum maturum magis
aurum est immaturo: & tamen vtrumque aurum. Quid? Diuina illa & aeterna substantia DEVS non sine
humilimo deuotissimoque cordis affectu cogitandus nominandusve, an non sit magis substantia, quàm
creatura? An non lux, in qua habitat; magis lux, quàm cicindelae. Ex afflatu eius homo animam accepit
immortalitatis participem. Hęc an non magis substantia, quàm culicis anima? Illi boni Philosophi, qui
ista portenta in scholas intulerunt; geneficos amplexus aequaliter distribuerunt, non animaduertentes,
quanquam species aliqua communi ratione concurrant, & sub eodem genere conueniant, id tamen inae¬
qualiter fieri. Hoc cum deprehenderent sapientiores, non vniuocum tantum, & aequiuocum, sed & analogum genus
receperunt, quod proportione aliqua conciliat species alias inter se substantię nobilitate, praestantiaque admodum
dispares. De contrarietate verò nos quidem homunciones, qui penitus non inspicimus substantias,
pauca possumus dicere, & plaerique inhaeremus actibus secundis, seu viribus contrariis: sed Logici etiam in
substantia admiserunt species contrarias, veluti hominem & bestiam, &c. Quod si formae mistorum &
ctases inde existentes sint substantiales illis, quę totis pugnant naturis, omninoque in contrarium feruntur,
contrarietatem in substantia introducent. Sed haec Chymico sufficiant, qui etiam plane haec contemnere po¬
terat; nisi ei aliquando philosophandum esset de ratione dogmatùm, institutorumque suae artis. Absque in¬
iuria itaque naturae & veritatis dicere potest, ignem suum intendi & remitti, densari & rarefieri, cogi & re¬
laxari posse, neque tamen cum Cardano ideo accidentium censui adiiciendum. Scaliger exerc. 12. sect. 2. negat
calorem calore maiorem esse vllum eo quo dicunt modò calorem intendi, metaphora ab arcu vel fune sumpta.
Neque enim calor ia remittitur & intenditur, vt ista: "Nimirum intensio & remissio affectiones oppositas in substan¬
tia eadem manente designant ignis & calor, vt intendantur remittanturque in substantia mutationem coguntur suscipere."
Qui istud? Appositione mutua partes ipsae fiunt vnum: Respondet Scaliger: "quod propter subiectam quantitatem
maius dicitur, & in seipso sine quantitate consideratum maius item dicitur propter augmenti proportionem. Crescit enim pars
partis appositione. Haec demonstrat per massam ferream ex raro mallei percussione coactam, in qua idem calor quidem fin¬
gitur, sed efficacioris potestatis ob coniunctionem, ex subiectarum partium coactione, & partium quoque ignis ipsius. Quid
inde vero? Nimirum cum calor augetur, non dicendum id substantia factum sed vnione partium ante dispersarum. Si in¬
tenderetur, intenderetur etiam effentia ipsa. Omne enim accidens proprium aequale est essentiae, & idem, Itaque non fit in¬
tensio qualitatum, sed accretio. Idem alia quoque rationem probat. Primum calidum & summum est ignis Principia
non accipiunt, sed dant alijs Ignis ergo non aliunde accipit calorem combustiuum, quem tamen non habet in sua sphaera. Vnde
ergo acceperit, nisi à partium propinquitate, frequentia, coagmentatione, cohaesione, vnione? Haec ille. Cum augetur
ignis & calor, id fieri putat, cum ex raro laxoque in vnum cogitur, vbi vim habet aliam, quam ibi, potestque hic
comburere, ibi non: & hanc vult esse eius intensionem, remissionemque, hoc est, vnius eiusdemque laxationem
subiecto rarefacto diductoque in amplitudinem maiorem, vnde necesse est simul vim distribui, inque par¬
tibus distribusionis minorem fieri: deinde contractionem, reuocatis ex laxo copsis in angustum, vt societate
partium validior fiat impressio. Sane si donemus Scaligero istam graduandi tationem, quod scilicet non in substantia
tunc augeatur calor secundum hypothesin, sed saltem effectu propter societatem: veruntamen docendum est,
chymico exemplum productum in ferro esse inutile. Neque enim maior gradus arti conferetur, si faro ferro,
substit aecur densius. Qud ni vero? lmo rarum fecrum candefactum plus flammeorum spirituum suscipere potest. Vbi¬
maior copia ignitorum halituum; ibi maior ignis potentia. Condensatio saepe exprimit excutitque flammam,
prohibetque ignem exercere actus suos, vt cum terreus puluis in prunas iniicitur. Philosophice itaque ista
disputari possunt, sed artiflei sunt inutilia. qui alio modo graduat ignem suum, quam rarefactione & adden¬
satione e usdem mareriae. Exempli gratia: in stipula laxa solutaque flagrat ignis vagaturque libere. Dicetur eius
calor minor propter dispersionem partium. Sed comprebendantur manipuli, iunganturque, & torqueantur.
Licet concesseris Philosopho tunc, valentiorem inesse calorem. Chymicus tamen respondebit, se effectum ex¬
periri contrarium. Nam ignis in raro ligno libere ardems; plura habet ad actum suum adiumenta, quàm in duro
solidoque, etiansi fingas trumque totum inflammatum. Ignis prunarum laxarum spirituosior est, perflati¬
liorque, sed duterum, licet contactu videatur impressio ab his maior fieri, tamen minus habet spirituum, minus
ab êre accipit alimenti, & quia conclusus est, etiam infirmior est, licet ob materiae robur diuturnior, Hęc ita
ex vsu
Tt