413
211
De Pyrotechnia & affinibus.
Quintum argumentum in eiusdem sectionis prooemio est. Ait enim, se ostendisse partes ignis
eas, quas gradus vocant coniunctione, non intensione virium, consequi incrementum. Quod si est,
frustra Fracastorius disputat de remissione graduum per contrarium. Haec argutia declaratur exemplis
in exercitatione nona, vbi ait, ignem in ferro esse validissimum ob densitatem: in ligno minus, imbecil¬
liorem in sana, tum in papyro: in flamma tam dilutum, vt manum traducamus sine offensione: in
aqua ardente adeo tenuem, vt ea mad factum linteum illaesum relinquat, id quod etiam Aristoteles
attigerit in 3. sect. problematum: vt sic cum ignis duplici de causa comburat, quarum vna sit alieni solidi
admistio: altera vbi ipse purus condensari posse concedatur: quae vtraque ratio per accidens sit, & ad
vnam redeat partium propinquitatem, quarum coactione in minore spacio substantia maior & vis id¬
eo maior. Nam quomodo refrigescit aqua congelata vberius: ita ignis calescit magis addensatio¬
ne, etc. Haec Scaliger pro sua subtilitate. Qui Medicos sequuntur, thema Fracastorii non abiiciendum
putant, ideo quia artis vsu comprobatur, & si aqua sit feruent ssima, simulque alia frigidissima, calones
quoque & ambubaiae sciunt illam temperari huius admistione, aut lente exhalante feruido spiritu, quo¬
facto, necesse est rem seipsa frigidiorem fieri, sicut & in peotredine, & glacie, quae paulatim ad eum gra¬
dum peruenit expresso calore successiue. Siue ergo simplicia spectes, siue mista, nihil ille dixit absurde.
Num ergo Scaliger in veritatem impegit? Nos quidem nihil attinet illa de misturis quaestio. Verun¬
tamen quia iisdem argumentis pungi potest etiam graduum ignis remissio & intensio, excutienda
sunt aliquantulum. Procul dubio non ignorauit Fracastorius, calidum, qua tale, seu omnino calorem
non admittere in se vllam partem frigidi. Qualitates enim non recipiunt misturam contrariae, sed se
iugulant expelluntque mutuo, nec possunt simul esse in vno indiuisibili. Cum autem subiectum sit,
quod alterationem sustinet, idque diuisibile & receptiuum τοῦ μεῖζον καὶ ἧττον, ita vt idem possit esse ma¬
gis vel minus calidum, intendique & remitti; quomodo constituuntur & contraria mediata ex extre¬
morum in subiecto concursu: nihil absurdi habet thesis, nec debebat requirere Scaliger, vt de absolu¬
tis qualitatibus decerneretur idem, sique putauit, id voluisse alterum, nescimus quàm recte putaue¬
rit. Nobis enim secus videtur. Et sic de mistorum constitutione alterationeque disserere solent etiam
Medici. Non quaerit Chymicus calorem ignemve suùm, qua absolute calor est, aut ignis intendere &
remitrere: sed subiectum mutare vel alterare. Graduatio enim eius uon est caliditatis in seipsa per ad¬
mistionem aut subtractionem mutatio; sed in subiecto alteratio. Ignis calor etiam in minima scintil¬
la maximus est. Nihil patitur sibi detrahi per se, nec admittit in societatem & ius suum vllam frigidi
partem. At subiectum vtriusque susceptiuum alterari nihil prohibet. Haes ipsa consideratio per se
caloris eandem habet rationem etiam in mistis perfecte imperfecte. Non enim in indiuisibili fit per
contrarium remissio, nec in per se caliditate, sed in subiecto, in quo vis alterius contrarii admisso al, hoc ca¬
tero retunditur, & sic subiectum alteratur contrarietatibus agentibus, seque mutuo depellentibus
pro viribus. Quod autem dicit, Ens enti contrarium esse ea ratione qua est id, quod est, non de omni
posse accipi, sed de qualitatibus tantùm specie distinctis & extremis, alio Philosophi decreto mani
festum est. Ait enim, ignem, aquam, terram, neque agere, neque pati, qua talia, sed qua contrarie
tatem habent. Et quorsum negatur contrarietas in substantiis? Quod autem vult caloris essen¬
tiae detrahi, si acceptò frigore remitteretur, & sic gradus non amplius ratione maioris mino¬
risque differre, sed substantia, inutile est sophisma. Inseparabiles sunt à subiecto qualitates istae,
Hoc si alteratur, retuso altero contrario per immissionem contrarii agentis, sufficit & Medico, &
Chymico.
Quartum nihil habet absurdi, si minima intelliguntur ad sensum, & non ad naturam, cuius
omne corpus est diuisibile. Componat idem ignem calidissimum, & aquam frigidissimam: terram
item siccissimam, aeremque humidissimum, vt fiat inde corpus mistum homogeneum, cuius etiam
minima pars ad sensum est mista, Num & hic tollitur contrarietas in vltimis gradibus? Alia ratio est
separatarum cogitatione qualitatum, alia cùm in subiecto vtriusque susceptiuò concurrunt, & in di¬
uisibili iunguntur. Sed argutiis istis nemo moueri debet. Rata est doctrina Philosophi in 2. de part. ani¬
mal. 2. calidius frigidiusve, aliquid vel aliquo, vel seipso esse posse. Certum enim est, quod calidum
refrigescat, idque diuersis gradibus. Huc pertinent illa aurea Thesi Scaligeranae non satis fauen¬
tia: Sed cùm aliud (inquit) per se calidum, aliud per accidens sit (flamma per se calida est, aqua feruens per
accidens) refrigescit quidem lentiùs, quod per se calidum est (Fit ergo frigidius seipso, actum sequente fusci¬
pienteve priuatione) "sed saepe fit, vt sensu vehementius calefaciat id, quod per accidens calidum est: item amplius
vrit, quod per se calidum est, vt flamma, quàm aqua feruens, quae tamen tactu amplius calefacit" (At Scaligero
aqua feruens calidior debebat esse igni intus comprehenso, & in densiore subiecto condensato. Flam¬
ma minor gradu calida, quia rarior.) itaque iudicium, vtrum ex duobus (actu vel potentia, vt sic idem ad
idem, diuersimode se habens, possit esse duo) "calidius sit, non esse simplex, apertum est: quando fieri potest,
vt hac alterum, illa alterum ratione calidius sit: nonnulla ex ijs ne dici quidem simpliciter calida, aut non calida pos¬
sunt. Subiecto enim quod tandem fit, non calida sunt: sed per associationem calida sunt, veluti si ferro calido aut aquae
nomen impones, etc." Vide ibidem & reliqua, vbi pulchre disserit de graduum fundamento Philoso¬
phus, praesertim considerandum, quod ait, patere frigiditatem esse aliquam naturam, non priuatio¬
nem, in iis, quorum subiectum calidum est per affectionem siue passionem, quia & natura ignis tale
quid fortasse est, vt subiectum, fumum puta vel prunam, quorum ille semper calidus, haec post extin¬
ctionem frigida. Ita oleum & taeda effici frigida possunt: & vicissim aliqua calida, vt adusta, etc.
De tali ergo graduatione praecipiunt nostri, & non ipsas in se caliditates intruso frigore re¬
mittunt.
Quintum argumentum Scaligeri tractauimus quidem supra, & humaniter excusauimus ex
verbis his (euerc. 12. sect. 2.) Aio, nullum calorem alio alium maiorem esse eo, quo dicunt, modo, calorem intendi:
Meta¬
Tt
2. de ortu &
int. 1.
Calidum
non est ma¬
teria frigido,
neque hoc ca¬
lido, sed sub¬
iectum am¬
bobus. Con¬
trarietates
non trans¬
mutantur.