413
212
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
Metaphoram verbum oportet sequi, &tc. Vbi putauimus, eum nolle gradum caloris fieri maiorem distenso
ipso, sicut arcus extenditur, etc. idque apertum est. Nam talis affectio caloris non est. Et si subiectum di¬
ducitur, dispersus calor ex accidente etiam minor fieri potest. Sed ille non patitur excusationem. Titu¬
lus est: Quomodo nullus calor alio alius sit maior; & iam profitetur, se ostendisse, partes ignis seu gradus
augeri non virium intensione, sed coniunctione, nimirum sicut exempla de ferro & similibus osten¬
dunt, vt vel purus ignis seipso fiat solidior, vel alieno immisto addensetur, & sic vrendi vim acquirat
maiorem minoremve. Fracastoriùs quidem putabit, Scaligerum iocari. Nam si concedit, quouis modò
intendi posse ignem, positum simul est, etiam remitti, & prius remissum, postea intensum fuisse: & ne¬
ceslario aliquando esse seipso frigidiorem, siue per se, siue per accidens, quanquam negabit, in potesta¬
te eius esse, sic posse ignem, vt intensione & remissione tali variet is, qui ne momento quidem est idem,
& Scaligero quoque ignis non alatur, sed succedat, quia sit in perpetua generatione & corruptione:
quo dato simul concessum est, aliquando maiorem eius quantitatem gigni & esse, aliquando minorem,
siquidem esse eius est gigni, siue in ferro sit, siue lino & pluma. In maiore vero quanto semper maior
est virtus: in minore minor, si quantitatem non pugnis aestimes, sed natura. Nam in ferro paruo maior
potest esse quantitas ignis, quàm in multa stipula. Aristoteles dicebat etiam id refrigescere posse, quod
est natura calidum, vt flammam. At quod refrigescit, aliquam partem frigoris admittit, siue priuatio¬
nem hoc esse dixeris, siue actum calori contrarium. Nec absurde dixit Philosophus. Potest enim cor¬
rumpi ignis, & eius corruptionis aliqua initia & progressus habere, sicut & calor animalium natiuus
id per aetates patitur. Volens igitur nolens cogetur ille subtilis disputator cedere Fracastorio. Sed nos
pressius etiam sic vrgeamus. Vult ignem intendi vno modo, cum addensatur immisso alieno: alio,
cum ipse purùs cogitur. Oblitus est, non manere eundem, ne momento quidem: & ideo hiorum neu¬
trum sustinere posse. Sed hoc antè. Deinde quem ille nobis ignem purum describit? Ignem substan¬
tiam esse concedit, & hanc inter elementa nobilissimam, ita vt media quodammodo fit inter coelum
& spiritum aëreum. Praeterea calorem ei maximum, eumque proprium assignare cogitur inter ele¬
menta omnia. Est autem calidus maxime, cum maxime suus. Nam tunc perfectissimus est, frui¬
turque suo fine, & ponitur talis ad sphaeram Lunae. Atqui leuissimum est, rarissimumque omnium
corporum elementarium. Erit ergo tunc ignis calidissimus. Quando secus disponitur, & cogitur
seu condensatur, quo id magis fit, eo magis à naturae suae perfectione deiicitur, estque necesse, vt à ma¬
xime calido desciscat remittatque. Finge iam crassescere ignem aliena admissione, vel puri sui con¬
densatione, non fiet per se calidior, sed frigidior. Aristoteles concedere potest ex accidente ad sen¬
sum, scilicet tunc posse fieri vrentiorem, at non calidiorem. Collabitur ergo tanta subtilitas Scalige¬
ri, & contrarium plane elicitur, nimirum ignem rariorem esse calidiorem, densiorem frigidiorem, si
non fortuito & accidenter disputare velit, sed καθ’ αὑτὸ, καὶ ἐπιστημονικῶς. Postea consideremus, quod
scriptum est in 4, degentrat. animal. 3. "Omne agens", inquit Philosophus, "patitur etiam à patiente, excepto pri¬
mo: quod calefacit, refrigeratur à calescente." Interdum etiam, quod agit, magis patitur, quàm agit, ma¬
gisque refrigeratur, quod calefacit: magis calescit, quod frigefacit, cum aut nihil fecerit, aut minus,
quàm ipsum affectum est. Age iam Scaliger, produc tuum ignem agentem calore. Philosophus di¬
cit, repati ipsum, & frigefieri. Admittet ergo frigiditatem aliquam etiam tunc, cum actu agit, ne sit
absurda thesis Fracastorii.
Praeterea vt omittamus purum ignem, quem ipse nunquam coagulare potuit sine iactura, ne¬
que quisquam asseclarum poterit, siue elementum syncerum intelligat, siue flammam, quae semper
est in fieri: & pridem hoc promittendo Paracelsus, in risum abiit: addensatum alieni solidi admi¬
stione arripiamus. Id non potest esse calidius igni. Summe enim hic calidus. Frigidiùs ergo. Quo¬
circa cum sit substantia materialis, vel actum frigiditatis inuehet, vel potentiam, Poterit enim re¬
frigescere materia, si nondum est frigida. Alienum introductùm in alienum, id de sua natura non¬
nihil detrudit. Alterabitur ergo ignis, & fiet frigidior. "Ac", inquis, "tanta vis est ignis, vt illud alientum al¬
terare possit, facereque calidum, quin & in sui substantiam vertere." Ridiculum istud, inquimus. Nam agen¬
do re patitur, & alteratur in contrarium. Deinde non manebit alienum, si mutatum transit in sub¬
stantiam, nec ignis sic addensatur, sed fit maior per generationem. Fumi & halitus iam potentis
sunt ignis, & non addensant ignem, si in eum transeunt, sed augent generatione, nisi velis confun¬
dere alterationem & generationem. Si non abeunt in eius naturam, sed saltem incalescunt, seruan¬
do propriam naturam, se accommodabunt quidem eius actui: sed tamen calor auctus fuerit, & pro¬
pagatus. igni semper retinente calorem suum, qui non egreditur subiectum proprium. Num autem
istud sine generatione & corruptione, augmento, decremento, per solam addensationem fieri possit,
cogitet, cui explorata est ignis nat ira.
Tandem cogitare debust Scaliger id quoque, quod Aristoteles (aut quicunque fuerie author,
qui quidem non est contemnendus) in libro de spiritu posuit, vbi inquit: "Ignis differentiae iuxta id, quod
magis ac ininus est, sumuntur. Haec aut, in fere in eo, vt mixtus sit, aut immixtes, consistis. Nam hic purior erit,
& proinde intentior gradus: ille admixtione contrarij remissior. Eadem ratio in alijs quoque simplicibes habe¬
tur, etc." Immixtionem agnoscit hic: at non statuit calidiorem huius merito fieri ignem. Et quid
vulgatius in tora Physica, quàm in mixtione qualitates remitti, & ad quandam temperationem conce¬
dere? Mediata contraria Philosophus extremis componit. Sed de his satis.
Chymicus noster dum minuit ignis gradum, vel intendit, non in sola alteratione inhaeret, quasi
putaret, candem numero & substantia flammam manentem (quam tamen manere posse negat totus
peripatus cum Scaligero) addensari, & laxari (quod erat vetustis congregatio & segregatio, in I. de ort. & int¬
text. 10.) & sic euadero magis minus ve vrentem, quod in sua potestate non esse, probe intelligit, cum
fugacis¬