413
215
De Pyrotechnia & affinibus.
Sed euenit, vt istud vel non fiat, vel saltem non pro natura, & existimatione publica ignis. Id primum fit
cùm non est dispositum ad patiendum subiectum: Postea cum interuenit medicamen vel obstaculum:
Insuper cum non respondet medium: praeterea cum ipse ad impressionem faciendam non idoneus: quam
omnia cum caeteris, reuocantur ad indispositionem per se vel per accidens, vnde tactus & affectio pro¬
hibetur in totum, vel intra gradum, qui poterat esse motiuus. Hinc quanquam ignis alioquin calefaciat
& alia naturae suae conuenienter agat in sensus: euenire tamen potest, vt admotam materiam ipse cor¬
poraliter tangens non calefaciat: nec cum corpus sit, corpulentiae signa prae se ferat. Sic flamma lumen
in medio perspicuo gignit natura sua: Sed fieri potest, vt & ipsa sit obscura: Et sane non omnis ignis vi¬
detur, non tantùm tunc, cum maior actus ocupauit organum visus sicque efficit, vt etiam admissus mi¬
nor non sentiatur, sed occultatus luminis alterius vehementia inch eruabiliter subrepat: Verum est absque
illo. Non dicimus de pruna intra ollam latitante, nec de cineribus sepulta: Sed de igni, qui ob subtili¬
tatem sui non videtur, qualem philosophi esse volunt sub lunae ambitu. Non est calor nudus, qui ge¬
neratione ignis fit in medio, quoque assantur res & torrentur, quin & vruntur, & saepe flammam rapiunt.
Ignis est, qui & in altum ex flamma surgit, & ad latera propagatur. Hic cum actu sit, non tamen videtur,
Nec radii solares oculis apparent, nisi in termino, nempe folidi corporis, vel quando per aerem pulue¬
rulentum, aut roridum meant. Hinc oritur differentia, inuisibilem esse aliquem, aliquem visibilem li¬
cet id et aliquando intelligatur de potentiali: idem de calore rebus congenito. Lumen ergo facit ignis
in medio perspicuo, sed non semper. Raritas n.m spiritus, qui est pars essentiae eius materialis, suberfugit vi¬
sum, & nec se, nec alia terminat visiue aut coloris modo. Cum corpulentior euadit, seu mistura, seu sub¬
iecto, seu addensatione, veluti per parabolam, lumen excitat, quanquam in parabola non sine fomite ha¬
labili. Spiritus nm eius halitu crassiore accepto apparere incipit. Ignem esse in calce viua, cum affusa est
aqua, tactus sentit, sed non oculi, nisi signo accidentario. Cum aqua caustica affunditur ferro vel stibio
vel plumbo ignem adesse idem percipit tactus cum damno sui, si velit manus immorari. Oculi vident nul¬
lum Fornaculae ferreae non semper eam ignis quantitatem. (Recten. Scaliger contra Cardanum dispu¬
tat, ferri raritatem admittere ignem in substantia) habent, qua lumen gignant: imo nec fictiles semper
candescuntat vrunt igneosque habent effectus adeo, vt ligna arida, lintea, similiaque crement & in il¬
lis in flammam abire visibilem ignis possit invisibilis. Quomodo autem tactum interdum omittat, di¬
cemus infra. Nunc ad caeteros sensus. "Mirum", inquit Plinius lib. 15. cap. 27. "tria naturae praecipua elementa si¬
ne sapore esse, sine odore, sine succo, aquam, aërem ignem. Neque ergo mouebunt olfactum & gustum." At ignem py¬
rotechnae sentiunt nidore: Et manifestum est empyteuma gustui & olfactui. Vnde etiam tam stu¬
diose adustiones eluere & extergere aut obliterare contendunt artifices. Halabilis est ignis. Halitus
discernit olfactus, qui ideo etiam igneus dicitur. In historia sacra apud Danielem miraculi & prodigium
instar erat, nullam adustionem naribus percipere in vestimentis & pilis in igneum furnum iniectorum.
"Non debent", inquis "sapor, odor, color, sentiri in igni. Est enim corpus simplex: Et istae sunt affectiones mistorum." Satis
est tactiles primas sentiri, quae simplicibus insunt ratione elementi ad agendum pariendumque mi¬
storum causa. Non deesse, qui ita philosophentur, scimus. Itaque etiam coelum & aethera miscent non¬
nulli, seu elementis, vt Marblius aliíque Platonici, seu Mercurio, sale, sulphure, vt quidam ex grege Pa¬
racelsi. Sed color non debetur misto, qua mistum. Terminati luminis est, vt pridem demonstrauit Ari¬
stoteles. De sapore & odore non quidem negare possumus, ea ex mistis exurgere, quanquam multis
absint mistis, & Medici simplicissimam aquam faciunt insipidam. Verùm elementa circa nos, non vsi¬
quequaque sunt pura. Halitus sane & fumi tam odorem, quam gustum mouent. His si ignis pollet, vti
necesse est, si continuo apud nos fit in halabilibus: iam mouebit vtrumque instrumentum, quanquam
nos linguam accommodare non facile velimus. Quod tactiles qualitates attinet, ita quidem disputare
solent vulgatae scholae: Sed & illę debentur mistis. Purus enim vndiquaque ignis tactum non mouet.
Quae dicuntur de concursu admisturas, valeant suo pondere. Non tamen desunt, qui iam olim verbo
omnipotentis creatoris facta esse mista rata seu stata determinataque & constantia volunt, non iam
misceri: ita vt elementa hodie vel imperfecta mista constituant tantùm, vel composita potius per ac¬
cumulationem: alias conseruationi magis inseruiant non per nutritionem: Simplex enim non nutrit:
Sed externis adminiculis: Quam ob causam Seuerinianis placet elementa esse capsas potius rerum &
loculamenta, quam partes mistorum essentialiter constitutiuas. Sed haec mittimus.
Num igni quicquam generetur plausibilis & expectatione plena quaestio est, nec parum attinet
Chymicùm. Negatur enim hic quicquam facere & gignere posse, quia instrumentum, quo in arte
sua vtitur, non generet quicquam. Huius fundamenta petuntur ex peripato. Ignis nullum animal ge¬
nerat, scriptum est iu 2. de Cen. an. 3. neque constitui quicquam densis vel humidis vel siceis videtur: Sed
solis & animalium calor principium habet vitale. In 4. Gen. an. vlt. calores & refrigerationes cum mode¬
ratione quadam, generationes sine moderatione corruptiones efficiunt. Calor v. igneus immoderatus
est. Id fidem accipit ex 2. de Gen. & corr. tex. 21. seuc. 3. Ibin. haec ponuntur: "Ignis est excessus caliditatis, quemad¬
modum glacies frigiditatis. Congelatio n, & exarsio superabundantiae quaedam sunt: illa frigiditatis, haec caliditatis. Si i¬
gitur glacies est congelatio humidi frigidi: ignis erit exarsio calidi & sicci. Et ideo nihil ex glacie generatur, neque ex igne."
Haec ibi. Si immoderatio nihil gignit: Ignis a. est excessus modi: apertum putant esse, nihil gignere ignem:
A pari quoque, quia glacies nihil generat, volunt ignem nihil posse. Conclamatum itaque iudice Cardano est de
Chymicorum Chrysopoeia, quia ignes nihil gignunt. Sed non parturbant nos isti clamores. Dent saltem quod dare
coguntur, ignem destruere. Cum a, destructio vnius, sit alterius generatio. (Hunc enim circulum conficit phi¬
losophus ipse) consequens erit ignem est generare: Deinde cum naturalis agentis finis sit similitudo passi, quan¬
tum fieri potest i Et simile naturaliter gignit simile: concedent opinamur, ignem gignere sibi simile in materia
eum negare nequeant quod validum sit agens. Addat Cardanus ignis generatione per propagationem ex prexistente actu¬
igni, qui ne carbonarii quidem & calones ignorant. Audiatur Pliml. 11 5. 36. de Pyrali siue pyrausta: Gignit, inque,
aliqua
2.de ortu & interitu tex. 10.