413
Exer. 23.
Item 9.
216
Comment. Alchem Part. I. Lib. II.
"aliqua & contrarium naturae elementum Siquidem in Cypri aerariis fornacib. ex medio igni majoris muscae magnitudinis,
volat pennatum quadrupes Appellatur pyralis: à quibusdam Pyrausta." Haec ille ex Aristo. qui lib. 5. hist. an .c. 19. non ex
auditu, sed scienter scribit: "Quin etiam in illis, quae putredinem nullam posse recipere existimantur, nasci animalia O¬
VIMVS, vt vermes, in nive vetustiore: In Cypro aerariis fornacibus vbi chalcites lapis ingestus compluribus diebus crematur
bestiolae in medio igne" (Scaliger volebat in parte superiore) "quae per cum saliunt etc. Emoritur hoc genus, ouum ab igni¬
illud à niue dimotùm est: seu vt Plin. Quandiu est in igni viuit Pyralis cum euasit longiore paulo volatu, moritur." Haec illi,
ne dicas omnia ab igni consumi. Non ausus est ista negare Scaliger, sed porius confirmat, confutatque illos,
qui ex oculis Galeni producta argutia contrarium statuunt. Tractat a. ibi eandem quastionem de generante
vi caloris contra Cardanum, quanquam non in specie de igni, sed omnino de calore vt eo absurdior sit Carda¬
ni negatio. "Nihil phibet, inquit, vt in humidissimo elemento generantur pisces, ita aliqua animalia in siccissimo" (Car¬
danus ideo negauerat gignere calorem, quia siccus) "nec ideo quia consumit ignis, non generat. Non enim omnia consumit,
vt aurum. Ignis materia est & formae ad certa opera instrumentum: Item ignis Aegyptus pullos ex ouis excludit: potestque ent serum
vermes ex ouis producere." Haec & similia Scaliger, quem videas licet. Pugnas Chymicorum, quos immerito Car¬
boniuoros vocat. quorumque fornaculas odit odio plus quam Vatiniano, pugnat vel inuitus. Et sane qui mista sua &
nutritiones conficiunt ex quatuor elementis, vt in 2. de ort: & interituc. 7. & 8. seu tex. 49. vbi ex omnibus
componuntur simplicibus, & nutritio et conficitur mistorum ex mistis, quanquam ibi ignem solum inter simplicia nu¬
triri scribat, quia maxime sit formae, & quod nutritur, comprehensum cum materia forma est, non possunt negare i¬
gnem aliquid generare, & ex eodem fieri posse, licet non solo, mista. Nolumus producere exempla generationum
apertissimarum per ignem: Illud Chymico constat, ignem posse accommodari industria, vt plurium operum pul¬
cerrimorum fiat causa, vt in natura minerali, vbi ignis infinitas peragit generationes, ita in arte. Quam
multa medicamenta Dioscorides, Galenus & alii generant seu faciunt ignis praesidio? Imo vafri sunt isti
Chymici, qui non vno motu vtunt ad generandum, & Cardanum rident de igni & igneo calore tam pueri¬
liter balbutientem. Arist. in 2. de Gen. an I. à caliditate & frigiditate posse fieri scribit dura, mollia, lenta, rigida
tam in naturae, quam artis operib. Ibi ratione ossis, carnis & caeterorum existente à motu seminis: hîc ense, ser¬
ra, etc. à motu instrumentorum, qui artis obtinet rationem. Triplici ergo potestate instructus est Chy¬
micus ad generandum, nempe naturae (nonn. facit quid, vt arcularius lecticam compingendo ligna, sed na¬
turae fauore & auxilio) postea artis, tertio instrumentorum artis partim ministrantium tantum, partim etiam
principaliter agentium & naturam solicitantium, in quo genere est ignis. Itaque non est vt metuat illas fatuas
morsiunculas eorum, quibus odio sunt & inuisae fornaculae Chymicę. Rodant a, inter se ipsi aduersarii, &
subtiliter litigent num ignis quicquam procreet, an nihil. Non magis mouebitur Chymicus, quam cautes
Marpesia istorum digladiationibus. Si nolunt concedere Chymicum per ignes gignere, dicant sane fi¬
cere, quod alias arti tribuunt, & subtiliter discernunt inter gignere, facere, agere. Quid tum postea? Quod
ad Aristotelis sententias attinet, excessum caloris ignei, qui tamen ad multa se dissimiliter habet, atque id¬
eo ardorem quoque flammeum negat generare, generatione nimirum simpliciter & per se. Nam calor excedens¬
destruit. Quando a. instrumentaliter consideratur: Et pro cuiusque rei natura, moderatur, quidni habeat efficiendi pro¬
creandique potestatem? Non tamen ita, vt quis putet se posse per calorem ex stipula facere aurum, vel triticum aut ada¬
mantem. Quanquam enim hic famulari calor possit tamen formę ratio ab interiore dependet principio, quod si non est
in materię potentia, ignis illud non procreabit. Discant hinc illi similarium ex elementis conflatores, non sic¬
existere partès animalium, vt volunt, coeuntib. calidis humidis, frigidis, siccis: sed ita vt cum Aristot er¬
plicant Chymici, quanquam vtrique fateantur ista olim concurrisse, & in materiam mistorum assumpta fuis¬
se, quod nostri sciunt non bruto coitu fortuitoque factum, sed certa ratione, cuius principium dependet ex
prouidentia, & iussu diuino. Quocirca et negantur hodie nouae fieri species regulariter, sed eas tantum
quarum pridem potentiam accepit natura. De Aristot. alias dictum est modo. Sed alia quoque effecta per¬
curramus. Calefacit ignis caloris praesidio & facultate, de quo pridem. Illud saltem notandum, quod addi¬
dit philosophus in 4. de Gen. anim. . 2. &. 4. vbi inquit, "Ad terminum agit ignis. Neque nimquo major fuerit, eo magis
calefaciet aquam. Sed certus caloris terminus est, vltra quem si ignem augeas, nihilo reddas aquàm calidiorem, sed facies, vt
magis euaporet, demumque deleatur & exiccetur." Informat ille artis magistrum, vt sciat, quo vsque sese extendat
instrumenti sui virtus in materia passiua. Est enim aliquod primum, medium, vltimum in actione naturali,
ad quod vltimum cum peruentum est, statur: Et si quis iusto diutius velit perseuerare, subiectum potius
corrumpit, quam alterat, nisi tamen huc contendat, id, quod Chymici saepe spectant in coagulando. Nouerit
ergo sibi propositum debere esse finem certum in opere, cui ignem velit adhibere. Hunc cum est affe¬
cutus, non amplius vrgeat. Et haec est illa praedestinatio, quam admittere potest Chymicus in agentibus & patiem¬
tibus naturalib. nimirum nihil vltra agere, quam possit: nihil etiam vltra pati, quam est dispositum, pro¬
uidentiae consilio. Sed cum vnius agentis possint esse facultates plures, quarum succursu possit res etiam
tota destrui: meminerit quorsum vna facultate tendere possit, & quorsum caeteris. Ideo Aristoteles di¬
cebat, non quidem amplius calefieri aquam cum ad terminum caloris, quem admittere potest, peruenit:
sed tamen alia ignis virtute aliter pati, donec conficiatur tota. Hoc praeceptum valde vtile est in exco¬
ctione metallorum & fusione nec vnam tantum ignis qualitatem comprehendit, sed & caeteras si salem
vis exiccare calore igneo: cum nihil actualis humiditatis superest, peruenisti ad scopum, eumque summum.
Licet enim etiam citra subsistere. Si pergere velis, aut perdes sumtus, aut igni aucto in aliud deuenis, nem¬
pe sal funditur, vitrescit calcinatur, proflatur in spiritum: qui tamen fines tunc non erant propositi. In ar¬
gento ad purum excoquendo, statim subsistendum est, cum puritas apparet. Nam cum ignis sit actiuus,
& materia passiua, si nihil depurandum restat corpus purum inuadit, & alio principio potestateque mo¬
uet, quomodo & in corporibus humanis purgantia pharmaca dicuntur substantiam aggredi, si nil est ex¬
crementorum: Et Plinius de aconito narrat, quod iugulet hominem, nisi in eo inueniat, cum quo luctet,
Sic explicentur cumuli effectorum, quibs ignis dicitur exiccare, penetrare, liquefacere, attenuare, con¬
densare (soluere, vnire, seu coagulare) torrere, assare, comburere, & in elementa soluere, rarefacere, pu¬
tredi¬