413
219
De Pyrotechnia & affinibus.
concauis & aliis, quibus ex Sole ignis paratur, non inuiti damus, plurimum momenti esse in reflexio¬
ne, coitioneque radiorum; & in fomitem directione: sed praetendere poteramus simul aurae motum
in libero spacio, qui dispergit, auertitque calorem cum subiecto, ne moram queat facere. Ille vero mo¬
tus in concauis, & speculis &c. excluditur. Et experiere, num pariter possis incendere vel vrere, si inspi¬
res aëremque moueas post illa instrumenta, vel intra cauitates. Perflatilis locus semper frigidior con¬
cluso, ob motum & immobilitatem, licet admittat gradus quoque. An vero non possit Chymicus spiritum
vini tam tenuem facere; vt incensus tam debili conflagret flamma, vt inserta vel tenerrima manus nihil
experiatur periculi? Credemus istud, cùm viderimus, si nihil interueniat medicaminis, inque igni
quiescat manus, ipso item tranquille flagrante. Nouimus, quanto cùm impetu & calore ardeant spi¬
ritus oleorum; Et experti sumus spiritus vini flammam, quam vix oculis videre poteramus ob tenuita¬
tem. Sed manibus calorem sensimus: Atqui stuppam inflammatam facile tractamus, atque etiam ore
quidam contentam expuunt. Nouimus id quoque & vidimus; qui candelarum emuncturas ex fauci¬
bus proflarent. Sed ex accidente iudicium non debet causam per se deprauare. Cum igneus calor et¬
iam in puro aëre sit molestus, non videmus, quid nobis policeri possimus in corporibus crassioribus.
Graduatur ignis etiam materia, estque in fomite serico, vel qui fit ex mollissima lanugine, valde debi¬
lis: sed cùm scintillulae lucernarum in teneras manus illabuntur, dolor vini prodit. Tam rigidi sunt ali¬
qui barbarorum, vt super nuda cute finant conflagrare pices. Non hic nulla vis ignis est, sicut nec, cum
caphura accensa in mediis ardet aquis, vel niuibus, flamma eius est contemnenda. Debilis est ignis in¬
constantia tactus, dispersione, mobilitate, gradu infimo, paucitate materiae, raritatéque intermisso aerè
multo, subiecto in disposito. Tenuissima quae sunt, tam celeriter deflagrant, vt calor impressionem ne¬
queat facere, sicut cum pili deuruntur illaesa cute. In sacris debilis est etiam diuina prohibitione, vt in
rubo ardente, curru Eliae, fornace Babylonia. Magi dicuntur ignes incendere super straminibus illaesis.
Ni ista infecta sunt medicaminibus vel aqua larga perfusa (super humidis velleribus interiecto pauco
cinere semper vapore subtus irrigante etiam instruxeris flammas) aut aliis, altior vis subest. Non igna¬
uos esse istos ignes, calor indicat, quo corpora fouent, pultes coquunt, & consumunt fomenta. Caete¬
rum multa sunt, quae ob naturae suae indispositionem calorem igneum & flammas vel non admirtunt;
vel admodum variant. "Solidum lignum buxi", inquit Plinius, "nec flamma, nec carbone vtile est ferro." Lithanthra¬
ces quidam flagrant promte: quidam difficilime inardescunt. Terra Coloniensis, pene gliscit, vt carbò
tenerrimus. In fomite ex papyro, discurrit flamma sine viribus incendii, ni sulphurata admoueas. Omni¬
no ignis contraria quoque facere potest multis nominibus inter quae est & materiae diuersitas. Atqui
corporis simplicis simplex est & vniformis motus. V ergo semper ascendit, nisi vi deorsum pellatur;
aut alliciatur pabulo, ita semper calefacit, vrit, consumitque sed diuersis adhibitionibus, quibus sinitur
actu absoluere, vel interrumpitur, materia diuersa per accidens & aliis innumera exequitur: Quis
putet ab igni chalybem posse, ferrumque liquefieri, cum id pridem Aristoteles difficile esse vel non cre¬
diderit? At liquescit tandem fluitque, non ignorante id Virgilio, cui vulnificus chalybs vasta fornacè
liquescit, saepe tamen excandefactus induratur adeo, vt citius in calcem abeat, quam liquefiat. Si adie¬
ceris sulphur, aut stibium, vel similia, absque negotio per ignem fluit. Itaque etiam mirabilis est ars ex¬
coctorum per additamenta in metallorum venis, metallisque ipsis. Inuenerunt & coqui, quibus additis
durae carnes facilius mollescerent & coquerentur: sicut rursus aliqui argento viuo vel similibus iniectis
coctionis absolutionem inhibent: Et de aquis, quibus legumina non percoquuntur, publica est fides.
CAP. XV.
De effectis ignis graduati.
Non est arduum intelligere, quanquam determinatae definitaeque sint ignium actiones in materia,
tamen intra finem diuersos esse motus actusque imperfecti potentias varias, quas interrumpere
artifex potest, & materiam pro arbitratu affectam subducere, vnde existit aliqua in regendo industria.
Deinde cum gradus admittat ignis, vt supra dictum est licet in diuerse dispositis diuersi vix efficiunt
idem, tamen caeteris paribus maior est efficacia gradus excellentioris, minor inferioris sub eodem mo¬
tus genere, quae vis conferenda est cum materiarum potentiis. Quoniam autem gradibus accensentur
etiam adhibitionis modi, quorum discrepantia multum variant opera, non alio opus est praecepto ge¬
nerali, praeter hactenus exposita, quibus cognitis ad experientiam accedendum & res in singularibus
operibus spectanda ne quid desiderare tyro possit apponemus effecta graduati ignis in opere Philoso¬
phorum de lapide, idque ideo, quia ad huius normam plaerique docent applicare caetera, tanquam ad
excellentissimum, maximeque ingeniosum magisterium, imo fundamentum, ex cuius analogia extru¬
cta sunt inuentaque reliqua magisteria & arcana.
De nouem modis ignis Philosophici supra dictum est. Primus non est ignis flammei, sed potius
caloris aërei. Itaque etiam vere & sanguini, & homini temperato comparatur. Tribuitur ei effectus so¬
lutionis, putrefactionisque. Vnde fimo & balneo, quibus mediis in putrefactione vtimur, destinatur.
Sed idem etiam aliter accommodatur ad viuificandum, nutriendum, augendumque. Itaque dicitur
non destruere oleum, sed augere propter calorem temperatum & aequalem, quo paulatim maturat, &
terminum humido adfert, idque inspissat. Mirabilis est eius assignatio. Iam enim temperatus dicitur,
iam calidus humidus absque vllo excessu. Interdum calidus primo, humidus secundo gradu, mox con¬
tra calidus secundo, humidus primo. Id autem ideo, quia diuersę sunt magisteril constitutiones, & ope¬
ris partes, progressusque. Cum itaque ad materiam aliter atque aliter se habentem accommodandus
sit, istas varietates accipit ita vt modo humor superet; modo calor, modo vtrumque sit aequale. Humor
in initio antecellit, deinde calor, donec incipiat siccitas. Et hinc secundus modus sequitur, qui ignem
habet calidum, siccum, & coagulatiuum, seu qui domat humiditatem & terminum introducit, quo
possit
Uu