413
Arist. 3. de
caelo c. 6. sen.
tex. 52.
222
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
sed non eadem flamma? Et hęc ipsa in corruptionem semper tendit, & eius iniuria absumitur pabulum,
vt opus sit hoc semper instaurare denuo. Ille vero ignis Philosophorum non est externus aliquis, sed
virtus quaedam interior, quae dicitur in infinitum posse transmutare, semperque aucta materia sui si¬
milem tincturam facere, & nunquam exhauriri, si quid veri scribitur, quanquam alias, quae Deus crea¬
uit, praeter ipsum nemo queat soluere, iterumque in nihilum reducere, semper vnius corruptione exi¬
stente generatione alterius; & nullo in nihilum recidente. Qui ergo ignes tractat ex fundamento con¬
stitutionis huius, & tam ignis ipsius, quam alimenti corruptibilitate scit nullum dari ignem posse in¬
corruptibilem in elementorum natura, & ne coelum quidem olim immune futurum, flamma omnia
conficiente, & tandem marcore extabescente, deficienteque & ipsa. Duplex hinc ratio abolitionis ignis
elicitur, eaque vulgo quoque perspectissima. Nam aut intra ipsum causa est, aut foris acce dit. Illa mar¬
cor vocatur, & euenit pabuli defectu consumtioneque, siue totali, siue ea, vt non amplius sit idoneum
ad conseruandum ignis actum, nutriendumque, quomodo marcescunt etiam plantae & animalia, cum
calor insitus humidum penitus absumsit, aut id adeo impurum crudumque accipit, vt nequeat am¬
plius ex eo sustentari. Quoniam itaque principium huius defectus interius est, licet concurrant & ex¬
terna quaedam quorum copiis facilius expugnatur calor & promouetur absumtio, vel saltem prohibe¬
tur pabuli idonei syncerique instauratio, quomodo cogi potest homo vt fame moriatur, & torrido so¬
le plantae intercidunt, inde naturalis vocatur corruptio. Naturae vis opponitur ex contrarii externi in¬
iuria. Hac cum destruitur ignis, interire dicitur extinctione. Est autem contrarium igni calido sicco, fri¬
gidum humidum, magisque frigidum, quia igni calor dicitur esse proprius. Vnde Physici concludunt,
à frigore potissimum iugulari extinguique ignem, quod cum de eo pronunciatum sit, qui in ipsam ignis
substantiam vim facit, & intus expugnat calorem, aliqui tamen etiam intenso ambientis frigore qua¬
damtenus explicant, nec possumus negare, aëre frigidissimo siccissimoque minus calefacere ignes flam¬
meos, & referunt, qui gelidissimum Septentrionis, Tartariaeque aërem senserunt, flammas; prae frigo¬
re exiliter ardere & pene iugulari, nisi subinde extimulentur. Per accidens dicas id euenire. Vbi enim
minus sentitur vis caloris, ibi debilior esse perhibetur, aliter iudicante rigidi corporis homine, aliter
teneri. Cùm membra gelu intensum occupauit, fortiore ad relaxandum calore est opus. Deinde aër in
perpetuo existens motu & tam frigidus, non immerito prohibet efficaciam caloris, quia vetat impres¬
sionem stabilem facere, ipse & copia & gradu frigoris potentior. Secus fit in locis conclusis, vti com¬
pertum est ab Hollandis luxta mare glaciale Tartariae. Videtur ergo non in igni per se quaerenda
causa esse, sed in aëre, & corporibus humanis si responderet flamma capacitati loci, & aëris gradui,
sentires actum eius euidentius. Sed de hoc permittimus vnicuique vt statuat pro arbitratu. Pyro¬
technia hactenus in nostro quidem coelo, demonstrauit iguem quidem extingui posse, sed insuria non
vna. Neque enim vno viuit (vt ita loquamur) seu viget, estque magna materiarum, quibus alitur &
sustentatur, diuersitas, sicut & ipse inde varias accipit differentias. Est ignis inuisibilis; saltemque fer¬
uore igneo sese prodens (nam hac distributione iam contenti sumus, non quaerentes de ignibus po¬
tentialibus, & his, quos aiunt sub Lunae ambitu vagari, cùm artifex istos iugulare, aut extinguere non
quaerat, vtpote absque noxa existentes) Est alius conspicuus. Illum etiam in aquis & liquoribus sine
luce esse posse, non negamus: sed tamen non tantam curam affert Vulcano, quantam flammeus, &
qui in siccis, vt lapidibus, massis metallicis, catinis fictilibus, cineribus, calcibus & huiusmodi feruet:
Et est maioris cautelae oleum feruens, item pix & similia, quam vinum, aqua, liquor resolutus, & simi¬
lia. Flammeus vel flagrat in auras, vel in suo corpore candet micatque, vt in ferro candente, & pruna
solida; Item in fomite cum homogeneis, & est aliquando in materia pertinace tamque ignium ob fa¬
miliaritatem substantiae, rapace, vt ante consumtionem abigi non posse videatur. Sed tamen omni
feruori flammaeque inuentum contrarium est, quanquam diuersum diuersis, vtpote cùm alia aliis re¬
stinguendis sint aptiora, habeantve praesidia plura, nec minus varias adhibitiones. De feruore & am¬
bustione in corporibus animantium, vti & de febribus, soliciti sint Medici, quibus tamen persuasum
est, posse impressum calorem euocari igni foris admoto, in quo prudentia valeat, necesse est. Nos plus
tribuimus medicaminibus. Feruores aquarum tam arte, quàm natura calefactarum, vti & aliorum, ve¬
luti lapidum &c. tandem per se exolescere, euaporante calido & expirante, notum est. Qui id matu¬
re statimque procuratum quaerunt, vel miscent frigidam, si aqua est, caeteris affundunt, vel motu, agita¬
tione, transfusione, euentatione afflatuque aurae frigidae; aut etiam cum vase in gelidam, niues, gla¬
ciem, grandines, translatione feruorem compescunt aut abolent. Neque enim semper consultum est,
frigidam infundere. Ex magia proferuntur ossa quaedam, & lapides, & herbae, viuum quoque argen¬
tum, quibus demissis cessaturum mox feruorem autumant; Et est aliquid in his veri. Nam ebullitio¬
nes sic possunt compesci. Aliqui lusu quodam proiectis in ollas quibusdam prohibent carnes per¬
coqui. Halonitro admodum frigefieri aquas pridem est obseruatum annotatumque à multis. Sed cum
flagrant olea, sulphura, bitumina, pices, malthae, & similia liquida, quibus & lardum accenseas, & quae
ex istorum mistura solent fieri, nec affusio frigidae, nec euentilatio, nec collocatio in frigidam adeo non
congruunt, vt iisdem etiam impensius ardeant. Flatu tamen nonnunquam extinguuntur, sic ut lumina¬
ellychniorum & candelarum ex saebo vel cera, praesertim cùm nondum comprehendit tota ignis, nec
feruor in furorem exarsit. Cum in illis saeuit stamma, alia praesidia quaerenda, aut expectandum, dum
deflagrauerit, & marcore pereat, idque eo magis, si simul aliud pabulum subest, vt lignum: quomodo
fulmine, cuius spiritus sunt nitrosi, sulphurei, bituminosi, incensa non facile restinguuntur inualescen¬
te flamma. Proponunt hic acetum alii, alii albumina ouorum discussa, nonnulli lac caprinum. Scaliger¬
monebat quaedam sola vrina vel aceto extingui. Plinius aqua accendi, restingui terra annotauit. Ali¬
cubi ad incendia cursum est cum fustibus, pannis, arundinibus, terra, fimo madido, suntque ista mira¬
cula frequentia in ardoribus terrarum, vt Aetnae, Heclae, &c. de quibus nos inter bitumina retulimus,
Non