413
227
De Pyrotechnla & affinibus.
mus, dicente Zabarella intelligendam definitionem respectu mistionis esse, quia frigus condenset, con¬
stringatque proprietate sua, & hac ipsa à calido se seiungat. Sed eo modo & confusionem parit, vt in glacie,
quam cum contentis suis implicat: postea etiam in simplicia ipsa, quae addensando definit, aliquam accepit
potentiam. Est a. modo siccum, modo humidum, & comite siccitate fit principium elementi terrae, humi¬
ditate socia, aquae. Quapropter eo longius abest ab actu & nobilitate formae, quo remotiora sunt illa e¬
lementa à caloris sede. Illa ipsa quoque quia magis sunt materia corporum mistorum: materia vero non est
absque potentia susceptiua contrariorum, & sic obnoxia passionibus: ideo frigus passiuum magis, quam acti¬
uum dicitur esse in 4. meteor. 5. sed alia ratione etiam actiuum. Agens enim agit calido, aut frigido, quam actiua
appellantur 2. de ortu & inter. tex. 8. Veruntamen frigus magis corruptiuum, aut saltem secundum accidens
generatiuum. Videtur n. potius immobilitatis caussa esse, quam motus, & priuationis magis, quam formae
vel habitus. Itaque etiam in sensibus, quibus primae qualitates subsunt, insensilitatem seu stuporem η αναιθησιαν
procurat eius excessus. Si obiicias destructiuum esse gradus excessu. Vt enim caloris feruor igneus nihil ge¬
nerat sed corrumpit potius per vim, in glacies & exuperantia frigoris: sin gradu definiatur suo, posse es¬
se generatiuum: facile responderit philosophus id generatiuum, quia motus à forma est, quae per qua¬
litatem illam est efficax, calori per se debere, frigori ex accidente. Id enim addensando motum inhi¬
bet potius. Calor destructiuus per accidens est. Itaque vicissim se habent calor & frigus, estque alte¬
rum alteri inimicum. Vnde & expellunt se mutuo, subiecto alterationem sustinente.
Sed cum contraria siut, aequene potens vtrumque? Videtur frigus potentius esse, ex his, quae ad sen¬
lum eueniunt. Neque enim hyeme solis calor aërem tam potenter afficit, quam frigus: nec quod frigore con¬
stitit in aere medio, dissipari aut etiam prohiberi potest vlla vi radiorum etiam impense calentium media
aestate. Quid quod nudi satis diu in balneis calentibus perstare possumus, in frigore pariter intenso sine
laesione & dolore non possumus? Quantumcunque etiam rapidus sol incendit aerem, obiectò vmbracu¬
lo, manifestum prodit frigus, etiam flabello prouocatum, argumento tam fortiter in aere restitisse, vt
caloris impressio vix fuerit momentanea. Sub solis orbita permutantur calidissimis diebus frigidissimae
noctes. In montium altissimorum iugis durant niues vel inuito calore ambientis. Sed si sensibus certan¬
dum est, earumque iudicio standum, cum excessus vtriusque sit feruor igneus & glacies, & vtrumque hoc
extremum (nam ad determinatum gradum quodque calescit & frigescit) manu accipiendum est glaciei¬
pondus; idque postea in aquam resoluendum & feruefaciendum. Vtrum sine laesione diutius tenere poteris,
videbis, & simul robur diiudicabis. Nec est vt dicas, calorem iuuari materię rarefactione, & penetratione,
cum frigus astricta glacie non finat eam se immergere. Id n. est vnde calor potentior pronunciatur. Con¬
sidera postea stupidos à frigore, & agiles à calore; ακινησιαν και κινησιν, passiuum actiuum, potentiam, habi¬
tùm & caetera. Facile palmam calori dabis, ne dicamus id elementum, in quo primum inest calor elemen¬
taris, ad nobilitatem coeli, & formarum accedere; sed aquam, cui tribuitur primum frigus, longius ab ea
dignitate abesse: Insuper coelo cognatum calorem, frigus abysso terrarum pigro, calorem cum lumine
societatem inire, frigus cum tenebris. Calor actiones animalium promouet, estque aliquis etiam viui¬
ficus. Sed frigus vitae aduersatur, senectutis, mortisque procreatrix. Arguta quaestio est vtrum prius
sit, calor, an frigus? Facile est respondere, habitum priorem esse priuatione. Quid enim priuet, si nihil
est? Est & affirmatio prior negatione. Ab habitu in priuationem iter est, sed non retrorsum. Sed non
pauciora sunt, quae videntur obstare. Si enim à non ente ad Ens est mutatio: cumque nihil esset in prin¬
cipio, inceperunt iussu diuino res existere, Et cum chaos extitisset, frigidum torpidumque id fuit ante
introductam cum calore lucem: consequens est frigus esse prius. In hominis generatione semen po¬
tentia calidum & viuens est. Inde existit actus. Possunt ista subtiliter disputari, & mirum est, non auctas
esse superciliosas istas subtilitates hoc additamento. Sed non sunt confundenda diuersa rerum principia.
Aliter de constituta natura loquimur, aliter de nondum iussa esse. Ibi non fit quicquam, nisi ex Ente po¬
tentia ab eo, quod iam actu est. Aliqua ratione etiam contraria sunt simul. Ante mundi ortum nec calidum
erat nec frigidum. Cùm lux crearetur, frigidum obscurumque est separatum, Et sic vtrumque simul in actum
prodiit; quanquam ante lucem tenebrae dicantur occupasse abyssum; sed illae nondum erant separatae.
De quaestione, an in calido remisso sit aliquid frigoris, supra disseruimus. Meminisse decet, sicut calori
iunximus materiam aliquam, nempe spiritùm, aut fumum, aut halitum, in quibus tanquam in subiecto
semper est, atque etiam interdum ignis flammeus euadit, ita de frigore statuendum esse, eique substernendum
spiritum quendam frigidum, cuius societate possit fieri etiam meteoricum & substantiale frigus, flammae
oppositum. Id frigus aut coagulatumest, aut resolutum, deque eo multa sunt in natura documenta, nec
pauca inter manus chymici versantur, quanquam scholae peripateticae nihil sciant de hoc frigore, cum de igni¬
flammeo sint multae. Consentaneum est Storios & Plinium hunc aeris frigidi vocabulo designasse. Par¬
erat Cardanum in huius naturam inuestigandam incubuisse potius, quam ista subtilia frigus nihil esse, nisi me¬
ram negationem, effutire, & summa imis permiscere. Sed quae sunt illius spiritus naturae? Quaeratur in glacie
hyperborea. Haec cum paruo caloris principio in mari glaciali in infinitas partes veluti vno momento dis¬
siliat, spiritus frigidi inclusi motui id debet. Consideretur postea fulminis glaciantis natura illa subtilissi¬
ma, qua illaeso dolio in glaciem conuertitur vinum. Itaque in aqua, & aere inuenitur. Praebet eundem & terra:
Nam aliquando terraemotibus existentibus, pruperunt tam potentes, vt animalia, & aquae repente con¬
stricta haeserint. Olaus Magnus de specub. subterraneis frigidissimo & stupefactiuo halitu in Scotia mi¬
tanda tradit, nec secus in Vngaria inueniuntur cauernae, in quibus aquarum scaturigines isto spiritu concre¬
scunt. Vin & mista? Halonitrum plenum est eo spiritu, quem cum in aquam deponit, admodum frigidam
eam facit. Inde est, quod coni eius seu pyramides & prismata cum manus calorem sentiunt, dissiliant perinde,
vt mare hyperboreum cùm incrustatum est glacie. Eodem foecundum est & argentum viuum. Hic vbi coagulauit
constanter, ignium contemptorem asbestum peperit. In hominibus quoque illi, qui conglaciant passione ista,
qua catalepsin appellant, simili spiritu obrigescunt. Hoc frigus non minus est mirabilium operum caussa, quam ignis
flam¬
Seneca lib. 22
quaest. nat.
cap. 53