413
Plin. lib. 2.
cap. 106.
228
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
flammeus. Nam idem etiam in caelo est? videbimus de hoc mox. Interim audimus Marsilium & alios
nescio quid ex Platone & Astrologis magisque submurmurantes de frigida Saturni stella, cuius spiritus in
aerem demissus non minus hic actum in dispositò acquirere videtur, ac solis radii cum refracti collectique
in ignem euadunt. Non curamus Zabarellae & aliorum disputationes, quae coelo ignes, medio mundo
frigora asscribunt propter motus & luminis actum & priuationes. Si descenderint ad Iouis custodiam,
vbi est fletus & stridor dentium, non minus ad ignis Gehennalis; certiora nobis referent experimenta.
Scaliger bona auspicia fecerat in calore igneo per suas condensationes, modo rem diligentius perpen¬
disset, & quasi obiter aut obscure mussitauerat tale quid etiam de frigoris excessu, quasi & huius incre¬
menta & decrementa euenirent ex raritate & densatione (nam cum proflatur anima in progressu frige¬
scit, quod illè dicebat ex rarefactione euenire, quo vero impingitur, ibi putat colligi calorem, quia fit
addensatio) imo potius frigus spirituosum reflexione, & vnitione atque inualescit, ac ignis. Itaque & gra¬
dus admittit. Sed non hic solus motus est. Nam vt ignis crescit aucto pabulo, ita frigus aucto spiritus
sui seminario & subiecto, vt niue, glacie, aliisque spiritum frigidum efflantibus. Sicut item calor crescit,
contrario eius remoto, ita vicissim frigus, quo calor magis tollitur, eo abundantius succeditur, quanquam
harum procurandarum rationes non omnes sint in potestate artificis, quem oportet venari occasiones.
Est aliquid etiam in antiperistasi. Cum ergo primum frigoris gradùm affectabit noster, calorem amolie¬
tur, vt frigus tactui appareat modicè. Et hoc facile potest consequi. Nam calidum ex affectu (quaedam
calida sunt per essentiam) refrigescere potest, etiam sponte, vt aer; aqua, etc. Accelerabit id euentilatio¬
ne, mistione frigidi, locatione in frigidis, vt vmbraticis, cryptis &c. Secundùm gradum eodem producet
modo, adhibitis frigidioribus vel mistis vel ambientibus. Tertius & quartus aere hyemali, aqua hyberna,
grandine, glaciè, niuibus, praesto erunt: Et quidem aquae ex niuibus & glacie affusa alia frigida resolutae,
non procul aberunt à gradu tertio. Extremus est in glacie & grandine, quorum facultas esse potest &
hyeme & caeteris anni partibus. Est aliquid in halinitro. Sed non omnibus congruit: Maior commo¬
ditas occurrit in specubus Hungariae & similibus. "Caeterum" (inquit Wernerus) "non minus miraculi videtum
habere quibusdam, quod in monte arci (Zepusianae) contiguo intra specum quendam aqua per hyemem fluida, aestate ita¬
congelascat, vt refrigerandis poculis glacies inde petatur." Non est vt de aqua stygis in Arcadia, & de quodam flu¬
uio frigidissimo sermonem instituamus. In nostris fontibus secundi gradus, aut etiam ferè tertii aquae
frigidae suppetunt per aestates. In hyeme se offerunt vulgo. Consulendus Baceius est lib. I. de thermis c. 16.
vbi de aquis hyperboreis, decurrentibus per valles vmbrosas aestate; montis Atlantis fontib. frigidissi¬
mis: de halitibus frigidissimis ad radices Vesuuii montis: de fonte Sarni fluuii: de Trogloditicis quibusdam
frigore suo dentes excutientibus: Gela fluuio Siciliae, cui ex argumento nomen: de specubus ad Parnas¬
sum frigidissimum spirantibus: de Velini lacus spiraculis: &c. Est autem & in his discrimen, nec omnia
competunt omnibus. Rarò vtendum est extremo gradu frigoris in Chymia: Et possunt ista opera in
hyemes differri praesertim sub nostro climate. In aliis quaerantur niues Alpinae, vel fontès ipso meridie¬
gelidissimi qualis fuisse dicitur Iouis Hammonii, & solis in Troglodyticis, nec nobis quoque desunt cellae¬
frigidissimae & fontes puteique profundi frigore ferè rigentes aestate. Praesertim autem illae cellae spi¬
ritu frigido pollent, in quibus muri halonitro vel spumoso nitro scatenta.
Quod attinet graduationes istas cum societate humidi, vel sicci, aestimari ratio ex analogia potest.
In terra, terrisque quaerendum esse siccum gelu, ex physicorum principiis constat; sed non minus ex
aere aquilonio. Humidum gelu in aqua, cellisque humidis frigidis inuenitur, nec raro incidunt tales
constitutiones aeris, saepeque autumno, vere, hyeme pluuias niuosas experimur, & niues molles. Ita
se fere habet natura frigoris in elementis. Mistorum ratio variat ex principiis generis & procreationis
vnius cuiusque, qua tamen Chymicus non vtitur instrumentaliter; licet ei nota esse debeat, sicut &
Medico, praeparationis & vsus gratia.
CAP. XIX.
De efficientibus frigoris, & destructiuis seu origine & destructione.
Sse aliquid frigus, & quidem non priuationem nudam, sed qualitatem actiuam & formam, si non
esset comprobatum argumentis in ratione, sensus euincerent. Id aut ab omni aeuo est; pariterque
extitit cum mundo, & desinet simul: aut posterias incepit esse. Ibi principium est, à quo postea in mu¬
tabilibus propagatur: hic etiam per accidens queat produci. Fuisse autem semper frigus, seu per se, seu
per accidens, natura caloris arguit. Est enim in contrariis relatio quaedam, eaque sè ponunt & destruunt
vicissim, & mutuo. Si item confert aliquid ad salutem viuentium; & generationes conseruationesque
rerum, non potuit ab initio deesse: multo minus, si vna etiam mistiones peragit, & est in aliquo corpore
primum. Per se autem & separatim non existit. Neque enim sine corpore & subiecto existunt qualitates
corporum. Aut itaque in coelo prima sui fundamenta habet, aut elementis. Coelum id procreat aut motu,
lumine, influxu, aut contrariis horum, idque per accidens, nimirum immobilitate, obscuritate, virtutis
priuatione, vel negatione. Elementis si inest, aut merito coeli inest, aut primitus proprieque inhaeret: Et
sane si elementa quoque se coelo debent, vna inde frigus hauserint, sin vna extiterunt cum caelo ex com¬
muni chao, per se istam vim habent. Putant autem aliqui philosophi in prima rerum separatione cali¬
dum & leue in altùm concessisse, indeque constitisse corpora superiora caloris vim totam habentia: Quod
ftigidum, pigrum & graue fuit; id in medio quieuisse, quod quidem ita differat ab illo, prout se distan¬
stiae & secessionis habet ratio & interuallum, vt iuxta centrum sint frigidissima; hinc paulatim calidiora,
vsque dum molli gradu & temperatura per medium ad vltimum perueniatur: Et huius caussa mundum
continuè cohaerere, sicque discordia maximè in concordiam adduci: per se vero totum ambitum ignibus
caelestibus repletum, calere; medium vero frigere, indeque aerem, aquam, terram rigere, nisi circuitus
vltimus calorem suum distribueret, dispensaretque cuius gratia planetae tam errones habeant motus,
Per accidens autem frigus effici potest fuga caloris, quam quidem priuatio sequitur, sed necessitate na¬
tur