413
De Pyrotechnia & affinibus.
naturae vna subit frigus; cum omne corpus aut calidum aut frigidum esse conueniat maximè in sublunari¬
bus. Aiunt & circumstante calore intus fieri frigus, vt in nube grandinem concipiente. Ea est coactio
& manifestatio potius, quam generatio, quanquam porro primum frigus ex disperso collectum, augescat
seque propaget actus sui virtute in subiecto patiente. Non fit ex calore frigus. Contraria enim non trans¬
mutantur, sed id quod subiectum est. Et sicut calor non egrediebatur subiectum suum, ita nec frigus. Sed
ex his quidnam sit verisimile, non immerito quaerendum est, idque eo magis, quia philosophi fluctuant,
& Paracelsitae per sua sulphura, mercurios, sales, & alia commenta veritatem conantur implicare.
Arist. in I. met. 2. mundi inferioris omnem virtutem superioribs lationib. gubernat, & ideo continuum
facit mundum extremum & medium, illumque dicit esse caussam primam quia motus principium omnibus
inde sit: idemque in fine semper, perpetuus, nec finem motus loco habens: hunc a. materialem, & subie¬
ctum patiens, cuius accidentia à caelesti dependeant principio, tanquam formali virtute, à qua sit princi¬
pium motus. Eadem sententia repetitur capite sequente & vocatur elementaris mundus materia quaedam
potentia calida, frigida, humida, sicca, & aliis affectionibus obnoxia, quae fiat & sit talis à motu & immobi¬
litate, vt sic in medio & circa medium sit grauissimum frigidissimumque elementum segregatum, nimirum
terra & aqua, circa quae attigua his aer, & ignis. Haec ille ibi. Num a. plane ita senserit, an saltem hypo¬
thesi hac sit vsus, vt eo facilius explicaret meteororum naturam, forsan ex aliis locis poterimus colligere.
Ignem sanè propriè calidum facit, eumque cum caeteris elementis perpetuum (12. metaph. tex. 5.) si non ortus
est à coelo, sed per se extitit coaequaeuus mundò iuxta ipsius placita, nec proprietatem suam alteri debebit.
Notum enim est inter subiectum & proprietatem esse essentiale commercium, & consensum aeternum seu affe¬
ctionem essentialem, vt inter se disposita axioma & principium constituant immobile & catholicum à και καθ'
αυτο curé. Deinde ipsa ex seipsis gignit; negatque aliquod corpus prius ipsis esse. Nec minus definitio elemen¬
torum ipsa facit prima corporum, ex quibus primo inexistentib. componitur mistum, & vltimo in eadem
resoluitur. Quod si caelum generat elementa, cur tota natura ab eodem seiunguntur? Habent illa naturam,
motusque sui principium in ipsis primum. Aliunde itaque non acceperunt. Haec saniora esse illis, demon¬
strat mundi procreatio, qua tamen, iam non licet vti, quod Aristotelem Aristoteli committamus, illi vero, qui
post hunc scripserunt, non debebant hypothesin καθ’ ολουamplecti. Male itaque Zabarella tam pertinaciter
in motu & immobilitate haeret, quanquam non sine auctario luminis. Perplexe & versute Scaliger Pla¬
tonica peripateticis miscet, cum vult par esse, vt credamus omnia, quae hic sunt, meliore potioreque mo¬
do existere in superioribus, tanquam in principiis secundis: Et simul haec ab illis pendere non operibus
solum, sed & perpetuatione, quia vt est in 4. Physicorum, continens est formae simile. Platonici quidem ista
dicunt de mundo suo coelesti & exemplari seu sdeali, volentes in coelo & extra coelum vniuersalium Idea
tum existentiam esse à quibus dependeant rerum singularium sensibiliumque generationes, essentię, virtu¬
tes, quasi necesse sit alicubi perpetuam esse existentiam eorum, quae hic mutantur, vt sit occasio renascendi,
& sic tunicis sensilib. indutis, exutisque vicissim res appareant potius, & rursus se occultent, quam generentur
& corrumpantur. Alii ex intellectuali mundo, animaque quadam dispensante omnia distribuenteque
suis sua, tanquam alter Epimetheus, producunt. Autor Theologiae Platonicę potius, quam Aristotelicae
lib. 6. c. 1. ait, dispositiones mundi inferioris prouenire necessario à superiore, necessitate ea, qua sunt spi¬
ritualia & perpetua, variari a. hic, quia bonum caelesti misceatur malo in inferioribus etc. Hinc illa ma¬
gica attractio ex coelestibus propter familiaritatem, eaque reciproca. Nam & coelum ad se trahit. Ex eodem
fundamento sicut ignis in intellectuali mundo est & viuit, immittitque vitam per influxum in ignem infe¬
riorem: ita terra & aqua. Vnde frigus horum elementare deduci ex coelesti terra & aqua seu intellectuali
dependere consequens est, vti videtur voluisse Scaliger. Nos contra istam fidem in naturalib. repudia¬
mus, & ita de rebus statuimus. vti sunt. In intellectu n. per abstractionem sunt, nec habent substantiam
singularem. Verum n. est illud Aristotelis; quod vniuersale aut nihil, aut posterius sit, vtpote comprehensio
collectioque singularium inductione facta rationis & intellectus virtute. Sensibiles a. qualitates & ele¬
mentares in suis sunt elementis inseparabiliter, quod est Aristotelis decretum verius, cumque frigus sit vna ex
primis, quae insunt in elementis, & primo nihil prius: elementare non opus est ab alio petere aut expe¬
ctare. Valeat illud dogma peripateticum, quod conuenienter rebus ipsis & experientię sanxit in 2. de ortu c. I.
"Principium primum" (inquit) "elementorum est materia inseparabilis & subiecta contrariis, estque potentia sensibile corpus,
secundum principium sunt contrarietates, vt caliditas & frigiditas, tertium iam ipsa sensibilia olementa, vt aer, ignis, aqua,
terra. Et aliud: Impossibile est sine contrarietate esse corpus sensibile. Necesse est n. aut graue, aut leue, calidum, aut frigi¬
dum esse: Et: igni contraria aqua, aeri terra, terra magis sicci, quàm frigidi, aqua frigidi magis, quàm humidi: aer ma¬
gis humidi, ignis calidi etc." ex quibus recte concludimus, nec elementa à caelo generari, nec earum qualitates
insitas inde dependere, sed vnumquodque suis instructum esse à primordio. Quod si philosophus ex im¬
mobilitate in imis proficisci frigus sensisset, extra illam de meteoris hypothesin praecario potius, quam
vere sumtam, terram debuerat frigidissimam dixisse, non aquam, quę terram sequitur. Ita est & de lumine,
cuius orbitas item facit terram frigidissimam, & non aquam. Non persequemur istud paradoxum pluribus
Satis est, nos probasse frigus formam & naturam quandam esse, eamque in elementis, secundum elementi
rationem, quib. debetur, natura quoque & primum inesse; Et hoc inde elementare appellamus. An vero
alio modo in caelo quoque sit frigus, non patet tam aperte, quia de coeli natura paucam habemus demon¬
strationem. Actu quidem ibi frigere aliquid non dicimus, quia improbabile. At talem spiritum & vim inde¬
defluere, quae in disposita materia congregata in actum emergat, analogia caloris solaris docet, vt nonni¬
hil sit, quod de frigida Saturni stella, deque polaribus pronunciant Astrologi. Hinc aerem posse frigus con¬
cipere, & caetera elementa, mistaque similiter pati consequens est. Ita enim patiuntur à calore coelesti, cui
proportionaliter statendum est de frigore, vt sit vnum coeleste, alterum elementare. Illud interdum tam
validè alterat aerem, vt nihil aut parùm proficiant solares radii. Itaque non venti tantum aliunde in¬
ferunt frigus, sed & stellę procurant vel eo ipso tempore, quo calorem ex anno expectabamus. Sic ergo
concedere possumus, aliquando frigus in inferiore mundo ex caeli potestate existere. Alio vero modo
Alio modo
negantur E¬
lementa
sempiternae
esso in 3. de
coelo cap. 6.
3. de coelo tex,
53. & seq.
Mundus sen¬
sibilis est ima¬
go intellectu¬
alis mundi,
aiunt magi,
platonici lib.
7. Theol Ar.
c. 4. lib. 8. C. I.
Vide Theolo¬
giam Aristo¬
telis, Marsilii
commenta¬
tiones & alio¬
rum Platoni¬
corum decreta.