413
232
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
non posuerit nomina propria. Neque vero etiam disceptabimus, num verae species dari possint, an pe¬
tius modi quidam & diuersitates. Nihil ad nostrum negotium facit ista subtilitas. Constat initio quod¬
dam frigus esse per essentiam, quoddam per affectionem: Et illud internum insitumque rebus est, hoc
externum, forisque accedit, & solent corpora, quae sic refrigescunt, sibi relicta ad propriam naturam
redire, caloremque suum recuperare, sicut vicissim euenit, cum per se frigida incalescunt. Quod per
essentiam est, inuenitur in simplicibus & mistis. In simplicibus coeleste est, & elementare, nempe ae¬
reum & aqueum. Nam haec duo elementa frigida sunt natura, idque de aqua concedit peripatus, de
aere negat. Quidam dicunt, aerem esse comparate frigidum non absolute aut simpliciter; quia ita ap¬
pareat respectu caloris & tactus nostri. Noster Chymicus sciat elementa non iudicari, nisi ex qualita¬
tibus manifestis & primis, etiam peripatetieorum, decreto. Quis quaeso alius iudicat ista, quam ho¬
mo? Hic quo organo nisi suo? cuius respectu nisi sui ipsius? Accersimus tamen in societatem etiam
caetera viuentia, & ex eorum passionibus similiter ad nos reuocatis, aliquid colligimus, nec segnes su¬
mus in explorandis effectis in omni natura. Sed primum est de calido & frigido existimare, vt illa se ad
nostros sensus habent, & quidem tactum, maxime tunc, cum syncera sunt quaelibet, & sui iuris. Tactus
hominis sani aerem & aquam iudicat frigida. Illa ipsa vbi incaluerunt foris, redeunt sua sponte ad
frigus, vt intra tropicos post solis occasum statim aeri frigus natiuum redit. Idem flabella & vmbra¬
cula docent. Quo in loco maxime suus est aer, nec radiorum repercussu flagellatur, nec vapores hali¬
tusque tam potentes, vt in confinibus terrarum capit; ibi frigidus statuitur ab omnibus. Ibi sunt eius
frigida effecta nubes, niues, grandines &c. Aereo frigore intenso glaciant aquae. Salus animalium &
plantarum frigidum requirit; Et est aer horum gratia conditus. Quid ni sit natura frigidus? Si hoc, inquis,
concresceret in glaciem & consisteret. Neutiquam vero, inquam, ita enim patitur quoduis, vt per naturam
dispositum est, Non potest in glaciem abire aer etiam frigidissimus, nisi aqueam induat naturam.
Itaque & cum vapidus est hyeme ad saxa concrescit & alia solida pruinae specie. Aer spiritus est. Spi¬
ritus non congelascit, licet alia in glaciem vertendi excessu frigoris sui potestatem habeat. Et quia aquae
tam est vicinus frigore, tam promtè haec duo elementa inter se transmutantur. Quid quod aer sit aqua
frigidior? Frigidissimae aquae propter spiritus frigidos sunt tales. In omni aqua est calor aliquis. Nulla
aqua congelascit, si absit spiritus congelans. In se habet potentiam talem non actiuam, nisi spiritus
frigidi merito; sed passiuam. Itaque non ex sse, sed aliunde congelat. In piscina columbinarum fri¬
gore intenso vidimus situlam aqua eadem plenam ita inhaerentem piscinae, vt summa eius tangerent
aerem. Quicquid continebat aquae, in solidam abierat glaciem, fluctuante lacu absque omni glacie
Non negamus halitus ex terra subrepsisse, continuamque prohibuisse à gelu; sed si aer sua natura
fuisset frigidior, excludere potuerat istos vapores, & alicubi in glaciem abire. Illi vero vapores in aere
circa tigna herbasque haerentes in pruinam ab aere versi fuerant, aqua sui simili manente. Ex his fun¬
damentis non aqua frigidissima est, sed aër, qui & maxime penetrans & actiuus, potestque caeteras
res, quas tangit frigefacere, ipse tum suo frigore gelidus, tùm caeli, nec fit ab aqua talis, nisi vapidus
sit & alieno calore incensus vt aestuosis diebus, vbi ab aquae frigidae aspersione mitescit; imo non ipse
per se, sed in eo vapida natura. Ipse vero sese ad halantes ex aqua sparsa spiritus facile accommodat, &
abeunte calefaciente, etiam per se refrigescit.
Terram frigidam fecerunt per se; sed quo tactus iudicio? "Non penetratur lumine & calore solis," in¬
quiunt; "Est opaca, obscura, immobilis, remotissima ab ambitu. Frigida ergo." Nimirum ita frigidum fecerant
etiam Saturnum, quia longe à sole; Et mirum, cur non omnes stellas fixas, sed tantum eas, quae sunt
circa polos. At non aliunde maiores sunt aestus, qua à caelo & terra. Ex terra exeunt etiam spiritus
frigidissimi & aquae, at non ex terra frigus contraxerunt; sed terra ex ipsis. Illa hyeme calet, alicubi
etiam feruet & flagrat, & expirat potentes feruores tam hyeme, quàm aestate, vti & Thermas. Aestate
frigent eius interiora, non ex se, sed exantiperistasi, quae frigidum spiritum retrudit, idque non sem¬
per, sed potius interdiu. Nam alicubi noctu calor redit. Corrumpunt mista terrea violentia ignium:
Separant elementa. Quid tandem in cinere est? Sal. Posthunc quidè Terra sicca, in qua potius calo¬
rem, quam frigus percipit tactus, nisi aliunde mutetur. "At", inquis, "analogia elementorum & mistorum sic
bene congruit." Nihil, inquam, curo istas congruentias fictas. Afferunt harmonicam mundi compa¬
gem; quatuor humores in animalibus; totidemque elementa similarium eodem modo affecta; item
aetates & alia plura, sed potius ad opinionem, quam demonstrationem. Alio modo sibi satisfacit &
respondet natura rerum. Ad tactus iudicium nos compulisti. Ex eodem de qualitatibus elemento¬
rum primis iudicemus, & sententiam dicamus, non secuti speculatorum analogias, sed naturarum
proprietates euidentes. Sed redeamus ad frigorum discrimina.
Cum coeleste frigus & elementare positum sit simpliciter; est aliud in compositis agnoscendum,
quod illorum merito insit. In quibus ergo aerei spiritus multum, illa frigida sunt, vt aphronitrum,
hydrargyrus etc. Sed intelligendum est, non semper id existere ex generationibus mistionibusque,
quas scholae vulgares tradunt, quasi frigida res fiat, cum exuperat gradus elementi frigidi, suo con¬
cursu rem constituentis, praesente mistione. Non ita se res habet: sed respiciendum est ad essentia¬
lem institutionem naturae in rerum primordio. Non enim fiunt nunc primum concurrentibus;
sed olim Deo cogente & creante coierunt, & inde singulares substantias acceperunt quaelibet. Ex
elementis quidem (non enim negamus misturas) sed tali crasi, quam nulla per se natura iam
potest constituere. Deus erat, qui omnibus certos dabat modos, & iubebat secundum hos se
multiplicare, & nutritione conseruare. Itaque recte sentiunt, qui augmenta & nuttimenta
fieri dicunt non ex elementis qua simplicia; sed qua in se continent essentias pridem Dei vir¬
tute constitutas. Ex aqua terra, igni, aere quid possis facere, experite. Miscè, remisce,
solue,