413
235
De Pyrotechnia & affinibus.
causam quidem ponit caliditatem & frigiditatem & motum: sed substantiam acceptam refert naturae,
sicut formam serrae arti. In fine addit materiam tantum expositam fuisse: rationem & substantiam
quid sit quoduis porro accipiendam vt plena sit demonstratio. Sed in 2. de Gen. an. 1. haec legimus; "Hu¬
miditas, siccitus, caliditas & frigiditas materia sunt corporum compositorum, caeterae differentiae, vt laeuitas, graui¬
tas, densitas, raritas, asperitas, lenitas, eas sequuntur, vt sic ex virtutibus elementorum fiat prima compositio."
Rursus, "elementa sunt similarium partium gratia, similaria dissimilarium, quorum sunt officia & actiones, illorum
vero sensus." Quomodo vero similaria ex illis possint existere, docetur in 2. de gen. an. cap. 6. "Ortus simila¬
rium, inquit, frigore caloreue agitur. Consistunt cogunturque alia frigido, alia calido. Per venàs & meatus alimen¬
tum resudans in carnem vel proportionale conuertitur frigore consistens, ex quo fit, vt caro igni resoluatur. Sed quae
terrena admodum oriuntur, parum humoris, calorisque adepta, haec dum refrigescunt, humore cum calore euaporantè
duram terrenamque formam (μορὴν) capiunt." Quod si quaeras cum ergo calor & frigus eodem modo ope¬
rando non ex qualibet materia carnem & os faciunt, respondet, "ex materia apta, & cum aptè effici potest
ἀλλὰ τὸ πεφυκὸς, καὶ ᾗ πέφυκε, καὶ ότε πέφυκεν) Neque enim quod effici potest, efficietur à mouente, quod actu careat,
neque quod actum obtinet efficere ex quolibet potest etc. Praeterea in illis, quae sponte oriuntur, caussa est motus temporis
& calor. Frigus caloris priuatio est. Vtitur his ambobus natura, vim habentibus ex necessitate, vt alterum hoc alterum
illud faciat, etc." Haec in illis locis Aristoteles. Hippocrates in liber de carnibus ex elementis quidem ista
gignit, sed frigidum potius materiale & passiuum facit, calorem autem actiuum, licet aliquando frigori¬
vim congelantem tribuat. In lib. de veteri medicina frigiditatem & caliditatem omuium facultatum mi¬
nimè potentes esse in corpore existimat, quanquam id de externis; sed "de natura hominis", corpus constituit
& generat ex calido, humido, frigido, sicco inter se contemperatis, & in eadem tandem resoluit. Ex his
principiis postea extruxerunt medicinam; morbosque & sanitatem & medicamentorum virtutes inde de¬
ducentes methodum medendi confecerunt. Sed & Aristoteles, qui alibi frigori vim generandi adimit,
nihilominus in niuibus vermes gigni narrauit, qui extra illas nequeant viuere. Omnino itaque videtur
generatio praeter calorem etiam frigoris opus esse, constituique eo membra frigida, quae spermatica
appellant. Sed Aristoteli non istam mentem esse, quàm prae se ferre quis verba putet, constat ex multis.
Quanquam enim dicat ortum similarium frigore caloreue agi, tamen intelligere externam duntaxat
affectionem & formam sensibilem, haec indicant verba, quae mox subiicit: "Quarum rerum differentias alibi
exposuimus." Id autem factum in 4. meteororum, vbi de externis philosophari eum constat. Deinde quis
adeo sit demens, vt statuat vnguium, cornuque formam internam & essentialem, qua est id, quod est duram
& terrenam esse, & posse resolui in contrarium calore? Manent id, quod sunt etiam cum mollescunt,
quod fieri non posset, si esse suum à frigore accepissent forma dura constituta. Praeterea cùm caloris
frigorisque potentiam determinat tempore & dispositione materiae, prioris principii facit mentionem,
vnde apparet ista cum iam sunt, & naturam habent: acquirere ex qualitatibus elementaribus, affectio¬
nes externas. τὸ πεφυκὸς, καὶ ᾗ πεφυκε, και ή ότε πέφυκεν praesupposunt naturam, aqua aptitudinem accepit ma¬
teria, vt à calore frigoreue sic vel aliter possit disponi. Frigus non habet actum duriciei. Non ergo con¬
ferre potest. Id vero quod naturam habet, cui sit per eam ad indurescendum dispositum, agente frigore
vel calore istam acquirit postea formam per alterationis potius quam generationis motum. Sed vnde est istud
gignens? "Inest hic calor", inquit, "in excremento seminali, tantam talemque habens motionem & actionem, quanta conuenis
cuilibet membro" (σύμμετρος εἰς ἕκαστον τῶν πορίων) Hinc est illa aptitudo ad suscipiendas affectiones; hincquoque
excessu & defectus. Sicut autem nos foris coquendo inducimus formas externas; ita natura gignentis ac¬
commodat intus, & ossi duritiam, carni mollitiem confert, & perficit singula. Eo modo accipienda & ex¬
plicanda ea quoque sunt, quae de cerebri generatione tradit, vbi Graecus textus longe euidentior est
Latino. Cor vult primo generari, quia principium sensuum & totius animalis in ipso est. Quia vero ca¬
lidum est, vbi in summo desinunt venae, frigus oppositum ([αντίστροφον/GR]) cordis calori constituit cerebrum
(σηνίστησιν) Quocirca quae circa caput sunt, continuam post cor accipiunt generationem, & magnitudine
ab aliis differunt. Frigus statuisse cerebrum, seu fecisse, vt consisteret circa arteriarum in capite fines,
dicit. Num ergo generauit essentialiter? minime vero. In 2. de part. anim. 7. naturam scribit molitam
esse crerebrum aduersus cordis calorem sedémque, vt eum moderaret temperiemque afferret; cùm
sit frigidissimum omnium corporis partium ob defectum sanguinis. Quae sit illa natura cerebri effe¬
ctrix, aperte docetur in 2. de Gen. an. 1. nempe, quod insit motumque habeat in ipso; quod gignitur,
profecta à motu generantis, qui est actu id, quod potentia est res gignenda: seu ab altera natura, quae
actu obtinet formam; non à calore vel frigore, quibus solummodo affectiones sensiles & externae pro¬
curari possunt. Non aliter sentit Philosophus in 4. met. 1. vbi docet simplicem & naturalem genera¬
tionem esse mutationem ab istis potentiis actiuis ὅταν ἔχωσι λόγον ἐκ τῆς ύποκειμένης ὕλης ἑκάστῃ φύσει.
Materiam autem tradit esse passiuam humidi & sicci, in qua generent calor & frigus, cùm praepollent,
& dominantur. In materia ponit rationem sine qua non generant actiuae qualitates &c. Ratio illa est
dispositio cuiusque naturalis ex principio interiore. In 4. met. 8. dicuntur membra similaria differre
quidem humido & sicco; sed prior ipsis inest ratio, qua, dicuntur corpora naturalia, habentque non ex¬
ternum tandem discrimen; sed & substantiale intêrnum. Ita interpretamur & quae in 4. met. cap. I0.
inueniuntur. Nam cap. 12. ait qua similaria sunt, eatenus ex elementis & materia esse; qua substantiae,
RATIONE. Sed de his nimis multa; Et tamen scire debet Chymicus illa Aristotelica, vt vacet ca¬
lumnia, nec assentiatur illis, qui rationes substantiarum conficiunt per qualitates elementorum.
Generationi opponitur corruptio. Ad hanc frigus plus confert, quam ad generationem, vt cer¬
nere est hyeme subeunte. Prohibet quoque gestionem internae virtutis & caloris, Et sic est caussa ste¬
rilitatis. Vnde astrologi suum Saturnum ex argumento depinxerunt. Quod autem in niue vermes
proueniant, & in aquis frigidis pisces plantaeque & insecta quaedam, id ex accidente frigori asscribitur,
Compellit enim in interiora calorem, qui etiam modicus sufficit ad mouendam vim generatricem?
Et vt
Xx 3