413
2. De paxi
an. 3.
In 3. hist. an.
20. aliud con¬
genitum,
aliud, anna¬
tum & po¬
sterius. 2. de
part. an. 7.
4. Met. 10.
Quae euapo¬
raent, suni
aquae: quae
non, terrae
vel mistorum.
Sectio. 3.
probl. 14.
4. Met. 1.
240
Comment. Alchem. Part. I. Lib. II.
eam potest sustinento hoc quoque materia. Terminus adiicitur à sicco. Sed quaerimus & in hoc ratio¬
nem. Aut fortuna ergo in fortuitis id praestat; aut ratio & principium definitum in his, quae natura con¬
stant. Patet ergo non sufficere agentia & patientia elementaria, sed in artis operibus eis praeficiendum
esse mouens artificiale, in naturae, naturale, quod est ingenitum cuilibet rei & mouens ad substantiam
talem tantamque hanc vel illam principium. Quod ergo cerebrum aliter est humidum, quam sanguis
& caro, non sola illa qualitatum in materia contemperatio & motio facit; sed quae subest natura dispo¬
nens singula, & certa lege ordineque motum dirigens. Illa vero primum instituta à Creatore est; & pro¬
pagatur postea per singulares generationes, estque in hoc homine ideo, quia à quo hic est ortus, simi¬
liter homo fuit, vt praeclare Aristoteles in 2. de Gen. an. I. disseruit; item in I. de Gen. an. 18. & in I. de part.
an .T. vbi ait: "Quamobrem censendum ita potissimum, vt ob eam rem membris his homo constet, quia hoc homini est
esse. Non enim fieri potest, vt sine his membris homo sit. Item: Semen genitale, quod constiterat, vim talem habere
oportet, & res, quae effecerat, prior est, non modo ratione, verum etiam tempore. Gignit enim homo hominem, idque cer¬
tus, talis specie euenit, quoniam talis, qui gignit est."
Sed quae differentiae sunt humidi & sicci? Dictum est, considerari ea primum ratione principii,
deinde elementi, vbi nominantur duo, aët & aqua humida: duo sicca ignis & terra: tertio misti, vbi infi¬
nitum est in singularitate discrimen, quod pendet à natura potius cuiusque; quam crasi elementari,
quae est posterior natura. Aliter, quoddam humidum calidum, quoddam frigidum;, & sic siccum, vt di¬
ximus. Praeterea allud terminatum, vtpote mistum, aliud interminatum, vt simplex, quam rationem se¬
quitur purum, & impurum: Philosophus discernit etiam ὑγρὸν, διερὸν, καὶ βεβρεγμένον. Humidum dicit,
quod habet propriam humiditatem in profundo: διερὸν seu madidum vel vdum habet alienam humi¬
ditatem superficietenus: βεβρεγμένον habet alienam humiditatem in profundo, vt cinis aqua subactus:
Et dicitur irrigatum, vt cum terra sicca conspergitur & madefit. Est aliud actu, aliud potentia: illud vt
humidum secundum & tertium: hoc vt gelu, glacies, nix sicca. Glacies enim sicca actu est, humida
potentia. Inde explicatur illud Galeni in 2. de temperamentis, vbi vult calidi & frigidi solum tactum esse
iudicem (quod tamen non catholicum, nisi de simpliciter talibus & actu mouentibus loquatur) sed
humidi & sicci non solum, sed cum ratione, quia non statim humidum quod molle, (vt globus lanae
& cinis) nec siccum, quod durum, vt glacies (at ita est in calido & frigido quoque, cùm nullus caphu¬
ram tactùm possit calidam frigidamve aestimare, vti nec opium.) Aristoteles rectius glaciem actu sic¬
cam dicit, potentia humidam, quia frigus calorem cum aëreo humido expressit: vel per accidens sic¬
cam, per se humidam. Cinis madidus humidus actu est & per accidens: siccus per se & potentia. Porto,
est aliud humidum aqueum, aliud aëreum: siccum aliquod igneum, aliquod terreum. Species iudican¬
tur ex naturae argumentis. Ita vicissim omne terreum iudicatur per se, proprie & simpliciter siccum:
omne aqueum per se & proprie humidum.
Discrimen per se & per accidens enuntiatur etiam aliter. Nam dicuntur alia per se humida:
alia participatione seu societate. Chymicus suis vtitur vocibus, & quoddam humidum vocat solutum,
quoddam coagulatum; sicut Plato aquas quasdam fluidas habet, quasdam concretas fusiles.
Perpendamus etiam aliquas affectiones humidi & sicci. Humidum aqueum vaporabile est. Ita¬
que aquae inde eliciuntur simpliciores. Humidum aëreum est spirituosum. Aër enim spiritus. Idem
in aliquibus est pingue. Hinc ergo olea aerea. Siccum igneum spirituosum est alio modo. Inde spiritus
ignei. Et idem in aliquibus halabile propter pinguedinem. Hinc olea ignea. Siccum terreum fixum
magis est. Itaque non facile in halitus resolubile est. Imo à Philosopho & Platone aliquando terrae de¬
trahitur transmutationis actus. Veruntamen validi ignes hic quoque suam vim ostendunt. Videbit er¬
go Chymicus, vt pro materiae pertinacia agens adhibeat. Humida omnia difficilius coquuntur; quia
nullum humidum ipsum secundum se maturatur sine sicco: Et non incrassatur facile aqua, quia humi¬
dum terminandum multum, calor vero paucus. Concoctio autem ab igni fit, qui est in humido. Hinc in
cruditate est humiditas interminata, cùm calor natiuus debilis non habeat commensurationem ad hu¬
midum. Hinc Chymicum porisma, ne in his, quae vnire vult, & matura efficere, nimium ponat humi¬
dum, & vt calidum siccumque adhibeat proportionale. In opere lapidis & coagulationibus hoc funda¬
mentum bonum est. A calido & humido putredinem esse dicit Galenus in I. de temperamentis. Pessimum
enim temperamentum id esse pronunciat, sed in aere. Aliter enim se res habet in animalibus & plan¬
tis. Philosophus cap. 3. de longe & breue vitae. In calido humido vitam ponit, si non tantum copiosum sit
humidum innatum, sed & calidum. Chymicus addit, si istud calidum humidum sit radicale, & natu¬
rae dono purum. Duplex inde artis dogma est. Nam calido & humido alieno potest putredines & so¬
lutiones quasdam procurare; Et si viderit in eam constitutionem inclinare, quod non vult putresce¬
re, mature occurrere. Deinde si calidi innati humidique primaeui substantiam eduxerit, se commo¬
dum vitae seruandae instrumentum elicuisse, & debere id quaeri in his, quae actum vitae & iudicia co¬
piosi talis balsami habent. Sed quia in putredinis philosophema incidimus, videamus & Aristotelica.
Non existere putredinem quamdiu omnia recte gubernat causa prima δημιουργάς, & caetera parent im¬
perio, notum est. Itaque & salis vim animam obtinere statuerunt prisci: Et hunc esse, qui putredines in¬
hibeat, docent recentiores. Sed Philosophus suorum principiorum memor non ita vulgariter philo¬
sophatur. Quanquam enim ex omni misto salem eliciant Chymici, vti & ex putrefactis ipsis, in quibus
inerat vt plurimum potentia, tamen hi non sunt causa principalis non putrescendi. "Quae naturaliter cor¬
rumpuntur," inquit Aristoteles, "eorum finis est putredo πᾶσα γὰρ κατὰ φύσιν φθορὰ εἰς τοῦθ' ὁδός ἔστι", hoc est, "Omnia
naturaliter mista per putredinem in humidum, siccumque resoluuntur, ex quibus erant composita materialiter agen¬
tibus actiuis." Et corruptio quidem fit "ὅταν κρατῇ τοῦ ὁρίζοντος τὸ ὁριζόμενον διὰ το περιέχον", quando propter
vim ambientis id, quod terminatum erat, exuperat causam terminantem, ita vt iam fiat interminatum
seu