413
243
De Pyrotechnia & affinibus.
Illud sciendum est, sicut in caloris explicatione, & ignis, ignem posuimus meteoricum: In fri¬
goris doctrina, frigus spirituale imperfecte mistum: Ita in humidi contemplatione inueniri vaporem:
in sicci halitum: Vt sic quatuor corpora simplicia habeant sua analoga tam in perfecte mistis, quàm im¬
perfecte: Et sicut illa potes vel instrumentaliter adhibere, vel materialiter, vel loco mediorum: ita
& haec: Et vtrobiuis separatio est facilis propter fortuitam concretionem. Vnde est consequens per
externum halitum posse internum educi: per vaporem humidum internum: Et quia facile haec in¬
grediuntur, suntque diuisibilia, ita vt tota totis per tactum iungantur: Menstrua extractionum com¬
moda ex ralibus parabuntur, siue velis iis vti specie propria, siue coagulata. Est autem vbi halitus solus
valeat, est vbi vapor solus: Est vbi vterque mistus: idque non in essentialibus tantum mutationibus,
sed & alterationibus, praesertim si halitus & vapores sint certarum rerum.
Vtrum humidum & siccum etiam in coelo sint, non opus est disputatione. Secundum poten¬
tiam enim inesse consequens est, si calidum & frigidum inest, & horum nullum sine socio. De humido
quoque in coelo testis est Luna: de siccitate Sol.
FINIS LIBRI SECVNDI.
COM¬
Yy
Vide Scalig.
exerc. 18.