413
245
De distractionibus.
Chymici operis cum ratione vera effectiuus: qui motus cum principium ex arte habeat dirigitur per
artificem in materia eius susceptiua ad finem formamque absolutam, quanquam non semper manu,
aut instrumentis tangat. Nam in aliquibus, vbi naturalibus vtitur mediis, quae in se motum habent
commodum, satis est applicasse agentia patientibus, & motum prouocasse, non aliter ac aestate solis ca¬
lor exuscitat vim plantarum, quae si non desit fauor, coelique & aëris clementia, absint autem & caete¬
rae iniuriae, per se promouetur ad finem. Itaque interdum operatio magis dicitur respectu operantis:
interdum magis materiae, quae mouetur. Est enim & actiua & passiua potentia, inque mechanicis ef¬
fectiua excellit, propter formam artis, quae est extra materiam. Sed interdum, vt diximus, vtraque po¬
testas concurrit, & ars initium dat motui, natura perficit, quanquam artifice gubernante.
CAP. II.
De operationum varietate.
Cvm operatio sit motus quidam, & philosophus tam in categorica doctrina, quam naturalibus au¬
scultationibus proposuerit sex motus species, inter quas duę rectius mutationes ipso iudice appel¬
lantur: quin & differentia naturae & violentiae discerni soleant: Considerandum Chymico est, ne igno¬
ret rationem & fundamenta artis suae: ars a. analogice ad naturam se habet: omnibusne illis, an aliqui¬
bus vtatur, & qua spe fiduciaque dicere possit, se hoc illud effecisse. Nec est huius contemplationis ne
cessitas nulla. Nam qui perperam exercent hanc artem, Parachymici dicti (tanquam παραφροντοῦντες, καὶ
παραλογιζόμενοι ἐν χυμίᾳ/) Saepe gloriantur de mirificis generationibus, cùm si rectè rem perpendas, ap¬
positiones duntaxat & alterationes aut similia sint assecuti. Nonnunquam eo impudentiae rapiuntur,
vt non erubescant affirmare, opus suum generatione exaltatoria factum, seu generatione simplici, cum
potius cor ruperint, deprauarintque essentiam, quam nobiliorem reddiderint. Latitare autem ambigui¬
tate & licentia terminorum artis solent, atque ita imposturas machiari. Sed verùm artificem volumus
rerum naturae, operibusque verae rationis consentanea facere, & polliceri. Quod initio attinet ad mo¬
tùm violentum & naturalem, vtroque vtitur magister, quia partim imitatur naturam, eiusque vtitur ge¬
stione: partim pręter naturam quid facit: τὸ δέ παρὰ φύσιν βίαιον. Sicut enim natura adiuuante calore, ambientis
ex rebus efflorescunt, colligunturque succi, qui in illis etiam consistere, & cogi solent, vt Sacchar circa no¬
dos suarum arundinum: & lachrymae: ita ipse in stirpibus viuis procurat similia, nihil aliud faciendo,
quam occasiones viasque aperiendo, & admouendo adminicula. Exudat enim postea sponte sua suc¬
cus, tanquam ex balsamò, quem exceptum elaborat penitius. Sed magis violento motu, coactuque es¬
sentias prolicit: Siue illa vis sit merae artis, siue etiam naturae. Nam violentum, & Spontaneum sub vno
genere naturae possunt esse. Contraria enim genere & materia consentiunt. Quòcirca sicut validus am¬
bientis calor cogit sudare plantas resinas: ita ille calore fornacis. Sicut item sol in magnò mundo, &
Vulcanus in subterraneis peragunt destillationes & sublimationes, vti in Epistolis nostris explicauimus,
ita Chymicus in sua chirurgia. In specie vero generat, corrumpit, alterat, auget, minuit, transfert: Et
subalternando modo simplices instituit generationes, modo secundum quid: Et miscet componitque
dumque corrumpit separat & diuellit omninoque quod optimum est vsibus humanis ex naturae rebus
elicere studet, quorum multa natura non potest. Generationis simplicis exemplum est, cum ex ferro ęs
facit: Generationis κατὰ τι, cum ex lapide calcem. Alterationùm infinitus est numerus, isque in exalta
tionibus habet praeclara specimina. Augmentatio repraesentatur in nutritionibus & incerationibus.
decrementum in superfluorum detractione elucet: motum localem non per se, sed seruiliter vsurpat
in sublimationibus & destillationibus, vbi leuia attenuataque ascendere, grauia delabi notum est. Si vna
est ex arte commoditas, vnumque opus, vno sane motu & operatione vti posset. Sed vt ait in Mechani¬
cis philosophus, natura semper agit eodem modo, habetque motum vnum, isque est in simplicibus
simplex, in mistis difformis, nisi quid ex accidente & per vim eueniat: Sed vtile multifariam commu¬
tatur, multaque opera saepe fiunt ex re vna. Est tamen in natura quoque & vnum & multum, non tan¬
tum ex accidente, sed & diuersitate specierum. Artifex consilio agens & voluntatis nutu vario, nullam
praeterit bene periteque agendi occasionem. Itaque & hic naturam sibi pro exemplo propositam ha¬
bet, licet maiore varietate opus instruat informetque suum. Illud laudabilius procedit, quod fit astipu¬
lante rerum natura, & veluti arte monstrante in quae feratur, & quibus se praebere velit operibus faci¬
lem. Difficile enim est quaerere in natura, quod in ea non est, vt aurum ex ligno facere: nec tale quid
suscipere debet artifex. Quod item in remotiore potentia est, raro aggreditur educere, veluti ex com¬
positione elementorum moliri stirpem: ex crystallo smaragdum vel adamantem. Per multas enim im¬
perfectionum formas iter est, adeo vt ad desperationem prius, quam ad finem operis perueniat, quod
euenit iis, qui fouendo caloribus argentum viuum absque medicina expectant aurum. Itaque tandem
frustratio & iactura sequitur temeritatem operantis. Et haec est illa scientia sine arte, seu potius vana
persuasio, in qua detrimento corrigitur stultitia laborantis Parachymici. Si quid autem est illa Seueri¬
ni Dani praedestinatio, haec est, qua naturae quibusdam signis cum experientia potestatum conspiran¬
tibus, quò modo optime quid elaborari queat, cognoscit artifex. Sed sunt & inferiores subordinataeque
potestates, licetque etiam citra subsistere vsu monente, sicut ipsa natura, si non potest facere aurum, in
plumbo, vel argento quiescit. Nec fit ex quouis ligno Mercurius. Etiam haec causa est, cur non vna ard
contenta sit operatione. Naturae procliuitas non est vna, nec eadem bonitas, non vsus idem, nec par¬
tes essentiae eaedem, nec necessitas. Quid de libertate ex proęresi agentis dicamus? ἢ οὒκ ἐχει ἐξουσίαν ὁ κερὰ¬
μεὺς ἑν τοῦ αὐτοῦ φυράματος ποιῆσαι ὁ μὲν εἶς τιμὴν σεῖος, ὁ δὲ εἰς ἀτιμίαν Liberum est ex stibio vitrum fa¬
cere, vel plumbum, vel calcem, vel flores, vel oleum, vel tinctutam. Quodque vero fit suo operandi
modo.
CAP¬
Yy 2
Rom. 9.