413
246 Comment. Alchem. Part. I. Lib. III.
CAP. III.
Quae sint operationes Chymicae.
PRohibet quidem lex homogeniae in alias artes inuadere, & diuersarum praecepta heterogenea in v¬
num chaos confundere. Veruntamen cùm omnes vno cognationis vinculo cohaereant, alteraque al¬
teri copias mittat in vsu & declatatione auxiliares, non vertendum est vitio Chymico, si quid accom¬
modato petat ex vicinia. Saluo suo iure rogare molendinum vtendum potest, & pistillum cum morta¬
tio & in ceruiculo, quo res suas comminuat. Non accusabitur ars eius imperfectionis. etiamsi à bra¬
cteario accipiat auri argentique folia. Quid quod & ipse nonnunquam in magna rerum copia foras locat
domestica, & per olearium colligit oliuum, per Rhizotomum succos Sylphii, cucumeris asinini, & si¬
milia? Carbones facere potest ipse: sed placet negotium dare carbonariis, vt arti ministrent. Resinas e¬
uocare idem sua arte ex resiniferis nouit. Sed resinariis operam locat. Ita de melle & caeteris. Multa enim
concessit metallurgiae, vitrariae & aliis artibus. Ipse in nobilioribus potissimum elaborat. Plurimae v. enu¬
merati solent operationes Alchymię, idque maxime, si totam artis amplitudinem spectes. Nam quod au¬
rificium attinet, modo paucae, modo plures commemorantur, quae tamen cum caeteris analogiam ha¬
bent, quales sunt calcinatio, solutio, separatio, coniunctio, putrefactio, congelatio, cibatio, sublimatio,
fermentatio, exaltatio, multiplicatio, proiectio. Rosarium philosophorum nouem recenset, quos dicit
ratione diuersos, re eosdem, nempe sublimationem, descensionem, distillationem, calcinationem, so¬
lutionem, congelationem, fixionem, iterationem, cerationem: Et sunt in his mirabiles isti philosophi, quo¬
modo clamant coquendum tantum sine taedio esse: modo & soluendum & coagulandum. Nos cum ar¬
tem colligeremus, distinximus eos probabili iudicio. Illud saltem notandum, multos occultari titulis eo¬
gnatorum, vel est aliquos simplices & solitarios esse: aliquos generico communique nomine complecti¬
plures, quos quia coincidunt & in vnum tandem conspirant, symbolicos appellauimus. Torsit nos aliquan¬
do cogitatio, an non modi operationum & clansses deberent respondere magisteriis & essentiis. Sed cum
videremus, vnam essentiam posse pluribus modis praeparari: pluresque ad vnam simul concurrere: vel
vno modo plurès concininari: non conuenire istam partitionem congruentiamque incongruam esse ad
methodum artis deprehendimus. Locuti v. de hac re sumus et supra. Ne v. quis putet, cum nomina plu¬
ra operationum apud diuersos autores reperiat, nos mancam tradidisse artem. diligenter videndum mo¬
nemus, an non illud nomen, non re, sed sono saltem vocis differat à positis in arte: deinde an non sit a¬
lienę artis: vel etiam ex scriptis nominatisque profluat tanquam consequens. Sunt et nonnullae propter
vnius operationis fines diuersos, aut plurium mutuas operas dantium peculiaribus enunciatae voca¬
bulis, quae tamen propriam classem non merentur. Purificat Chymicus, & ad synceritatem substantiae
perducit metalla & alia multa: sed propriam ars non admittit purificationis differentiam; Comprehen¬
dit enim Si quid ad se spectat, separationibus, reuerberationibus, coementationibus & aliis. Caetera com¬
misit artificibus aliis, vt auri purificationem segregatoribus auri & metallicis aurifabris, probatoribus, etc.
Est frequens reductionis nomen in Alchymia: Sed genetale multis officium. Reducimus enim
fundendo, destillando, segregando & aliis: quandoquidem reductio nihil aliud est, quam in pristinam
formam consistentiamque restitutio vt cum ex lithargyro, quod ex plumbo factum erat, item ex cęrus¬
sa, molybdena, plumbagine, denuo plumbum conflamus, quae est reciproca transmutatio & circularis
conuersio, quo pacto ex aqua fit aër, ex quo rursum aqua.
Imo ne transmutationem quidem inter Chymicas operationes seorsim retulimus, quamuis in¬
ter magisteria sit transmutatum, sicut & reductum existit ex reductione, & purgatum mundumque ex pur¬
gatione. Nam transmutatio fit corrosione, seu calcinatione, fusione, piectione & aliis. Alteratum quo¬
ties est in arte? At hic nomen habet magisterii vel essentiae, sitque graduarione, coementatione, vstione etc.
Non ponimus tingendi & colorandi vocem, quae poterat esse Tinctio, vel infectura, in numerò
motuum & effectionum artis, quia procurator aliis, nec opus habet praeceptis singularibus.
Fixatio est volatici & fugacis ad permanendum in igni firmatio, & peragitur proiectione medi¬
cinae fixae, misturis, sublimationibus, digestionibus, destillationibus, graduationibus, coementis, etc.
pro cuiusque rei natura. Induratio ei est affinis, facitque ex molli durum: & ex fluxo durabile, fitque simili¬
ter per motiones alias.
Inhumatio solutionis quaedam differentia est, qua sepulta fimo vel terra vda res liquescere cogi¬
tur: sed mistica ex similitudine obscuri coloris intelligitur.
Praecipitatio via est ad praecipitatum, quod est in hydrargyro peculiate, cum corroditur reuer¬
beraturque in calcem rubeam, & sic transmutatione quadam ex aquea specie obit in terream, ex qua
tamen facile reducitur.
Descensio partim ad fusiones excoctionesque pertinet, partim ad destillationes, partim redu¬
ctiones. Est n.motùs rei grauis ad inferiora, siue per fluxum fiat, siue desessum quomodo aquae limo
turbatae subsident.
Multiplicatio in artificio lapidis est virtutis intensio.
Augmentatio est corporis incrementum per subministrationem similis, quod in substantiam
eandem cedere potest, peragiturque per incerationem, incorporationem, & modos exaltationum. Ex¬
pressio & elixatio ad separationes pertinent, vti & excoctio.
Probatio per se est iudicium de factis secundum axiomata artis. Alias etiam inuestigatio est con¬
tenti in mineris metalli: vel exploratio, cum iudicio simul, idque saepe exotericum est, vt in vrina.
Quis talibus singularem tribuat in methodo locum? Multa fiunt per accidens. Sed methodus ho¬
mogenea duntaxat recipit. Itaque & de abusionibus nihil dicendum in puritate methodi, nisi quantum do¬
ctrinae gratia suis locis inter exponendum iuseritur. Mallemus diminuere potius operationum nume¬
rum, quam augere, si ita res ferret. Ratio impositionis nominum non semper sequitur metabolas physicas,
in 5. phys.