413
De distractionibus.
247
in 5. Phys. tex. 4. vbi scribitur μᾰλλον εἰς ὃ, ἢ ἐξ οὗ κινεῖται, ὀνομάζεσθαι τὴν μεταβολὴν, hoc est, magis appellari
mutationes (generationem & corruptionem) à termino ad quem, quam à termino à quo. Non omnis
operatio Chymica ita se habet principaliter. Non n. segregatio inde dicitur, quia ad segregatum tendit,
tanquam ad finem: sed segregatum est actus imperfectus in via ad essentiam vel magisterium, neque in eo
quiescit Chymicus, sicut natura in generato seu substantia, & corrupto seu non ente. Calcinatio inter
dum in calce acquiescit, nec eam excipit motus alius. Aliquando vero elaborationes plures ad magi¬
sterium vel essentiam adduntur.
Filtrario operatio Chymica est. Sed ad eam non tendit principaliter artis motus. Veruntamen
est aliquid simile. Nam etiam istae subordinatae & deinceps sequentes motiones possunt suis distingui¬
finibus & actibus imperfectis, quanquam postea progressio fiat ad aliud, motus principio alio sumpto.
Et in hoc apparet naturam & artem dissimiliter agere. Nam in natura, in corrupto & putrefacto finis
est: Sed ars istis vtitur alterius vlterioris gratia, nisi fortasse dicendum sit, etiam naturam corrumpere,
vt inde aliud existat: Sed non agit ex proaeresi. Est autem non leuis inde contra informationem artis me¬
thodicam obiectio. Videtur enim omnis operatio à fine vltimo appellari debuisse, & si hoc non factum
sit, non esse legitimam arti: exempli gratia: non elaboratio & exaltatio debebant operationes auspica¬
ri: sed magisterii effectio, & vt loquuntur aliqui, essentificatio: quia duo haec sunt artis fines generales.
Sublimatio, destillatio & caeterae quia non semper magisteria & essentias faciunt, sed in subalter¬
nis ministrant, saepe loco moueri par erat. Ex hoc fundamento typus artis Enchiristicae plane interci¬
dit & succedit in eius locum descriptio Chymica, quae talis foret. "Chymica operatio aut magisterij effectio est,
aut extractio: Illa est alteratio, aut mutatio: alteratio est translatio qualitatis propriae aut productio manifestae. Muta¬
tio consistit in transplantatione, vel solutione. Extractio apochylisis est, vel essentificatio: quae rursum productio quintae
naturae: vel unchecked, qua fiunt olea ignea & aërea: spiritus & aquae: sales & Turpetha." Quae ex aëreis coa¬
gulantur flores dicuntur. Salibus accensentur quaelibet gelata. Tincturae ad extractos succos seu co¬
lores referuntur. Compositio communis est affectio plurium. Ita sane aliquis immutare dispositionem
nostram posset. Sed quia fundamentum horum omnium sunt μηχανήματα, nec ex arte exturbari pos¬
sunt, nec obiter aut per accidens sine confusione tradi. Riplaeus operationes vocauit Secreta Astrono¬
miae inferioris: Et intellexit calcinationem, solutionem, sublimationem, & reliquas. Itaque accurate
sunt in arte tradendae, licet Paracelsus iubeat vsu eas disci.
CAP. IIII.
De operationum ordinè.
PRoposuimus ordine principales operationes in Alchymia, neque id sine magna difficultate. Ma¬
gna enim est artis amplitudo, inque vsu multa foris petere necesse est, quod non semper ita praepa¬
tae tes sint, vt decet: & famulitio defungantur suo multa popularia. Nec est cuius vis demestica propria¬
que à mutuatitiis discernere. Praeterea tot tantaeque sunt operum cognationes, & elaborationum af¬
finitates, vt aliquoties altera surrepat in locum alterius, possitque vna res pluribus fieri modis. Seruiunt
item inter se multis modis, nec minus magna varietas est in authorum commentariis. Quid quod cum
speci les operationes selectae sunt, genera non appareant, vt continua methodo à summo per inter¬
media ad speciem vltimam transiri possit? Et tamen necessaria est continuatio. Crescit difficultas, si di¬
chotomiis studeas. Videmus autem placuisse priorem nostram dispositionem viris industriis. Itaque
non est, vt eam repudiemus. Quoniam autem subinde ad vlteriora contendit animus & cognitionum
incrementa quaerit, & iudicium vsu, contemplationeque continuata exacuitur: tabulam operationum
nonnihil à priore discrepantem excogitauimus, studui musque, vt quam maxime fieri posset Enchiria
responderet Chymiae, aut saltem ad opera speciesque Chymicas respiceret. Est autem ordo talis:
"Operatio est elaboratio, vel exaltatio elaborationis complementùm est rectificatio, quae vel iisdem operationum
modis vtitur, vel cognatis. Itaque non potest singularibus praeceptis seorsim instrui, sed suis in locis, in quae vis eius disper¬
gitur, de ea monendum est. Nonnunquam etiam exaltatio prò rectificatione est. Sed distinguendae sunt Catachreses ab
essentialibus. Exaltatio porro est solutio, & coadunatio. Soluimùs liquando, vel separando, vnde liquatio & separatio,
species solutionis, Liquatio fusionem habet, & deliquium, quod variis peragitur modis. Separatio est distractio, vel ex¬
tractio." (ita nominibus vtendum est. Feliciora ingenia aliquid aptius inuenient.) "Distrahitur res in partes
continui quae potest vocari discontinuatio, aut comminutio, estque alcolisatio, laeuigatio super marmore, granulatio,
corrosio, quoque interdum vbi amalgamatio seruit & alii modi per quos pulueres facimus. Deinde est alia distractio in
membra contigue cohaerentia tam in siccis, quam humidis, vbi erant plura confusa. Segregationem possumus appellare,
quae constat ablatione, & subductione. Vtraque modos habet plures, illa depletionem, exantlationem, exhaustionem e¬
lutionem, emersionem, detersionem, auulsionem, abstractionem per magnetem & similia, ita vt possint duae species ab¬
lationis constitui, per humida prior, per sicca posterior. Sunt & subductiones variae, iisdemque distinctae modis. Nam cum
sicca subducuntur, cribratio potissimum est. Haec enim maxime in hoc genere in artem recepta est, habetque in metallur,
gia plurimum & vsus & industriae, vti & in pharmacopaeia, molitura similibusque artibus." Reliqui modi sine no¬
mine sunt, nec opus est illorum meminisse n hac arte, quod polluantur vulgari nimis amplitudine.
Quis enim verriculum, & scoparum functionem, rastro rumque & sarculorum inueheret in metho¬
dum artis nobilis? Cùm liquida segregamus subducendo; excellit Filtratio per colum Chymi¬
cùm, & per varsa infundibula calicesque epistomiatos. Inseruit huic rei etiam destillatio per lacinias,
Cognata ei est defessio, cùm collectione circa fundum vasis, quomodo fiunt sedimenta. Ita se habet
prior pars distractionis in continuis vel contiguis, vbi nulla fit substantiarum mutatio, sed tantum di¬
ductio, vel disiunctio partium quantitatis. Altera substantialia separat, reducitque mistum in partes
compositionis. Volebamus eam Reductionem appellare, nisi huius vocis generalior suisset vsus,
Reso¬
Yy 3