413
248
Comment. Alchem. Part. I. Lib. III.
Resolutionem quidam dicunt, eaque appellatio fauet etiam philosophiae peripateticae. Sed quocun¬
que sane vocetur nomine duas obtinet species: vna est reseratio naturarum omnibus partibus manen¬
tibus: Et ideo naturae quoque ascribi folet, proprieque opponi mistionibus, vt placuit philosopho¬
quoque in 4. meteor. 1. altera per vim peragitur qua nonnihil deperdit; & dici inde potest φθορα seu cor¬
ruptio violenta, aut combustio. Illa est putrefactio & disclusio, quam mysticam quoque nominant,
disiectionem vel disparationem per medicinam. Combustio est calcinatio duplex, vna per actualem
ignem, altera per potentialem: Et hic sunt corrosiones per acres medicinas in calcem: Deinde cine¬
factio. Hae sunt species & modi distractionum. Extractio fit per prolectationem (ita in praesens accom¬
modamus nomen) vel elambicationem. Illi assignamus excoctionem, in qua elixatio, assatioque pri¬
marium vim ad extrahendum habent: Deinde euocationem, seu eductionem aut extorsionem, (voca¬
vti libet) cuius sunt expressio, extillatio per vulnus: exuctio per macerationem. (Est enim haec quasi li¬
guritio quaedam, quae sine coctione tantum per infusionem in humore essentiam sorbet & educit ex
concreto. Potest iungi elixationi, quanquam tunc genus excoctionis est incommodius) seu infusio, si¬
mauis vti Medicorum vocabulo. Elambicatio diuiditur in sublimationem, & destillationem cuiusmo¬
modi sunt varii, vt ascensoria, descensoria, transuersa, descensio per sartaginem & aliae rationes. His
classibus distributa est solutio. Coadunatio duas habet Comites, diuaporationem & exhalationem,
quanquam non perpetuas. Nam alicubi in vnum fit coitio, nullo expirante. Diuiditur autem in Syni¬
stasin, & Synthesin seu consistentiam, & compositionem. Illa habet coagulationem, & concretionem:
haec mistionem & compactionem. Mistionis formae sunt inceratio, seu imbibitio, ibi locum habet et¬
iam tinctura, seu infectio & coloratio: Deinde synchisis seu confusio, & colliquatio. Compactio pera¬
gitur potissimum in hac arte, in corporatione, cuius modi sunt varii: & conglutinatione. Tot sunt coa¬
dunationes in Chymia maxime vsitatae. Qui modi foris petuntur, eos describere non attinet.
Exaltatio, quae est sublimatio philosophorum Chymicorum duplex est: perfectiua vna, altera gra¬
duatoria, quae & gradatio. Illius species sunt renouatio, quae & maturatio, vt digestio, & circulatio:
Deinde regeneratio per fermentationem, & proiectionem, quibus speciebus maxime procurantur
famosissimae illae tincturae, & transmutationes Chymicorum, quanquam mutatio in substantia etiam
per alia artificia interdum instituatur, tasemque vim habeant etiam mistiones.
Gradatio multis fit modis: Sed excellunt in ea in siccis quidem cementatio, & fulminatio: mi¬
nus excellentes sunt afflationes, vstulationes, tostiones, ignitiones, etc. In humidis est ablutio exaltato¬
rio sensu accipienda, fitque per coloritia, & coelestia menstrua: praeterea restinctio in liquoribus gradan¬
tibus. His absoluitur totum enchiriae magisterium.
Sat multum curarum cogitationumque impendimus in digestionem illam neque tamen tan¬
tum nobis tribuimus, vt vidèri velimus penitus concoxisse. Optandus enim nobis Hercules fortior est,
qui cum hoc Acheleo decertet peritius, & diuulsa cornua distribuat conuenientius. Chymici vulgares,
& quidem Paracelsitae multi sunt in astronimia inferioris mundi Sed nondum compertus est, qui stel¬
las seu astra in ordinem redigeret, finibus suis circumscriberent digereretque certis legibus. Cogendi
tamen erant vt artem, ne vagabundo motu dissoluteque operando quiduis ex quouis, quovis quo quò¬
modo facerent, & turpissimis imposturis Deo hominibusque amplius illuderent,
CAPVT. V.
De elaboratione, solutione, eliquatione.
ONomatopoeiae quibusdam sunt inuisae. Sed tamen admodum inseruiunt artificum breuita ti, quę
in praeceptionibus amatur potissimum. Interpreti licet rem copiosius exponere. Satis itaque fuerit
artis perito dixisse elaborationem esse operationem, qua res rudis crudaque elaboretur fiatque ad vsum
excellens. Est enim elaborare ex illaborato, rudi crudoque elaboratum facere & formam contrariam
per laborem artificiosum inducere, siue id fiat alteratione figurationeque, siue compositione, augmen¬
to, decremento. Vt in natura ita & in arte volebat philosophus haud quicquam fieri ex toto, vtpote se¬
cedentibus inutilibus, assumptis idoneis. Hoc in Chymia quoque fit magna ex parte (non enim omni¬
no. Nam aliquando ex toto immutato fit totùm nulla re abiecta, nisi interpretari abiectionem etiam
de alteratione velis, vt cùm tota auri massa figuratur.) Quocirca aliqui dixerunt, Chymici esse maxi¬
me separare purum ab impuro, quod est extractionum proprium, si impurum nominamus id, quod
pręter essentiam puram & homogeneam seu interiorem in re elaboranda invenitur. Quoniam autem
superflua detrahit Chymicus, deficientia supplere studet & qualitates qualitatibus aptioribus permu¬
tat, eductis ex potentia natura insitis, vel introductis aliquibus, vt tota ratio elaborationis constet, alte¬
ratione, augmento, decremento: ideo diuiditur in solutionem, & coadunationem, quae & coniunctio¬
dici potest aut in vnum collectio. Soluere est constrictum ligatumque libertati suae restituere, demtis¬
que vinculis à iugo immune facere. Ita soluuntur iuncti boues, ita nodi dissipantur, & inclusa liberan¬
tur. In natura soluuntur concreta compactaque ablato termino, & glutinae, quò cohaerebant. Constat
autem ex superiore librò terminatum esse humido siccum, & vicissim alterum alterius efficacia, reti¬
neri sub certa corporis forma operantibus actiuis. το συνέχειν formae quidem asscribitur. Sed instru e¬
taliter etiam glutini. Termino ergo sublato vel remisso, ita vt contentum dominetur in continens &
id, quòd terminatum fuerat exuperet terminans: Solutio eueniet. Diximus remitti terminum, vel tolli.
Remissio fit per calidum vel humidum introductum. Nam frigore, & siccitate erat facta constrictio.
Inde duae solutionum formae existere debebant principaliter, remissio, & destructio. Sed Chymicus
quoque analogas operationes non praeterit, & multa soluit similitudine quadam: Multa imperfecto
nexu