413
249
De distractionibus.
nexu iuncta disturbat distrahitque. Ita solutionis vox ampliatur. Graecis est διάκρισις ἢ διάλυσις, vel λύσις
Vtraque vox est apud Philosophum in I. de ortu & inter tex. 5. & 6. & alijs. διάκρισις opponitur συγκρίσει ; &
illa corruptiones aliqui confecerunt has generationes: συνιόντων γὰρ καὶ διαλυομένων ἡ γένεσις συμβαίνει καὶ ἡ
φθορὰ , vt est in textu primo. Sed alibi soluuntur aenigmata, & paralogismi, & debita, cum aliis. In 3. met. 6.
ἥλιος διαλυεί τὴν σύστασιν τὴν ἐγγύς quod est dissipare & disiicere. διάκρισις quoque dicitur, cum aqua ex¬
passa diductaque in vaporem soluitur; & cum in putrefactione vel generatione per coctionem sece¬
dentibus ineptis consistunt apta. Nouimus istas aequiuocationes; sed si has veriti abstinere ab vsu vo¬
cabulorum volumus, iam docendi muneri est valedicendum. Cur autem solutionem hanc diacrisi
conciliemus, & pro elaborationis prima specie ponamus, ratio est ex vsus euidentia. Si enim διακρίνον¬
ται, quae in putredine, dum cocta à crudis secedunt, dissociantur: & quae cùm aqua diducta in amplitu¬
dinem & raritatem putatur, sic in aerem vel vaporem abire, quibus vtrisque satis commodum est vo¬
cabulum διακρίσεως: itaque & nos aliquo iure eo vtimur, tum de his, quae diffunduntur linquanturque,
tum quae segregantur. Illustrat autem vocum expositio rem ipsam. Quocirca compescant os suum, &
illusiones illi, qui omnia iudicare insolenter, mihil autem per se facere, Momi instar, solent, nec nos gar¬
rulitatis aut tautologiae accusent in ea arte, cuius difficultati pauca verba non satis faciunt, nisi ecclipses
Solis tenebris Auerni puramus illustrari posse. Solutioni tribuimus duas formas methodi facilioris gra¬
tia, nempe liquationis & separationis. Videmus enim quaedam solui, vt nix, vel cera in Sole, aut sal in
aëre humido, vel aqua: quaedam diffluxu quodam membrorum, vt ii, quos seps serpens momordit: vel
vt cinis dispergitur, vel lapis continuitate soluta in puluerem fathiscit, & similiter. Exempla omnia col¬
lecta cognationis merito, in ista duo genera concesserunt. Liquatio in commentariis Graecorum Phi¬
losohorum plaerumque τὴξις vel σύντηξις dicitur, aut etiam. Liquescere vel liquari dicuntur me¬
talla, quae Philosopho etiam χυτὰ: item lapides (τήκεται καὶ ὁ λίθοις ὁ πυρίμαχος, in 4. met. 6.) ita mella &
sales (τὰ δὲ λύεται ὑγρῷ, ibidem) Et sane liquor tribuitur igni, aeri, aquae. Liquidus enim ignis est Virgi¬
lio, liquidus aer, liquida aqua. Interdum tabe liquefiunt corpora, estque huius verbi vsus satis amplus:
sed quae ex consistentia solida concretaque fluida efficiuntur, siue suo humore resoluto, siue alieno re¬
cepto, ex aere potissimum & aqua; ignis potius proprium resoluit: ea magis vim exprimunt huius verbi, &
sic liquatio erit concretorum in fluxum solutio. Patet autem sisdem exemplis duplex liquationis ratio.
Nam cum ex potentia insitus vel inexistens humor in actum educitur per calorem, qui frigori con¬
stringenti contrariam infert dispositionem, vna est forma; altera cum humor foris ingreditur.
CAP. VI.
De Fusione.
FVndamenta fusioni substrauimus in praedictis Prima enim forma liquationis fusio est, siquidem re¬
cte dicuntur fundi, quae cum frigore ex liquido constiterunt, calore subeunte, & quod reliquum est
congeniti humidi resoluente remittenteque liquantur, & in consistentiam fluidam redeunt. τήκεσθαι
quidem καὶ διαχεῖσθαι & haec dicuntur, sed generaliore, quàm pro speciei proprietate vocabulo. Philoso¬
phus χυτὰ dixit metalla ex halitu vaporoso in 3. meteor, vlt. Plato in Timaeo ὕδατα χυτὰ: vnde χύσις τῶν με
τάλλων a χεύω & χέω. Proprie χενείειν dicitur metallum; quod statuae vel similis rei causa funditur: & res
ipsa fusura, vel à motu auxiliantis instrum. nti conflatura, ve[ enim conflatores, quorum officina
fusoria χωνδειτήριον meα. Si id de metallis & lapidibus constat, quid prohibet etiam ceram fundere, & liqua¬
mina, & sales, igne violentiore? Nec refert, etiam si alicubi legamus, liquefactionem vulgatem igni fieri
philosophicam aqua; quasi non fusio, sed liquefactio sit appellanda. Imo & fusio eadem dicitur à Chy¬
micis in Rosario, cum coagulatum mediante igni fluit. Illa verò altera ceratio nuncupatur, saepeque lo¬
quuntur illi mystici Philosophi per metaphoras & aenigmata. Patet ergo, fusionem esse liquationis spe¬
ciem primam, qua fusilia calore eliquescunt. Fusilia autem sunt, quorum humor ad mediocritatem re¬
dactus, calore subducto constitit potestate superuenientis frigoris analogi. Non nimis diminutus debet
esse humor, vt in actum subeunte iterum calore exuscitari queat, quanquam id semper fiat cum iactura.
Calor enim ille actuans resoluit humidum, & postea id populatur, secumque educit. Frequente ergo
fusione res seipsa fit saccior, aut consumitur. Hoc quidem accidit, cum excellit elementum humidum,
vt in oleo concreto, glacie, liquaminibus, etc. illud cum per se est parcum, vt in ferro, proinde vti se ha¬
bent gradus, ita passio euenit. Calor ille modo siccus est, modo humidus. Illo funduntur dura, quorum
parcior humiditas concretionem terminumque accepit firmiorem: hoc leuius concreta & abundantia
humore, vt butyrùm, nix, & similia, quae tamen & calore sicco funduntur. Omnino artis est, cuilibet ca¬
lorem competentem dare, & cum fusa res est ad arbitrium, non amplius vrgere. Palam enim est, tunc detri¬
mentum afferri humiditati, ita vt tandem etiam in calcem redigi & terram res possit. Sed qui ignes, quibus
debeantur, concretionis docebit modus. Illud notandum, quaedam non fundi, nisi afflatu supra, infra, ad la¬
tus, vel etiam vndiquaque igni reflexo adhibito. Quaedam ante fusionem igniuntur, quaedam mollescunt. Nihil
itaque audimus de ignitione & mollefactione in diagraphe operationum, quia cohaerent aliis. Maioris
quoque cautelae gratia in εὐχύτοις adhibentur media; vt aqua, cinis, & similia. Sed & haec in δυσχύτοις pro
cuiusque modo & circumstantiis famulantur. Est enim liquefacere etiam per arenam. Plaerumque tamen
nudo igni vasa fusoria committuntur, si vasa vsurpamus. Aliqua enim fusio etiam sine vase continente
in solo furno fusorio vel foco peragitur. Praeterea cum fusilia difficulter liquescunt, vel etiam concreta
cum his sunt, quorum resolutio damnum afferret fusioni, & consumeret dissiparetque expirationibus, &
acrimonia feruoreque essentiam, vt in metallurgia, & vitraria, gemmariaque, experientia inuenit addita¬
menta, quos fluxus dicunt, qui non tantùm promouent fusionem, sed & defendunt fusum. Quaedam im¬
petum in se vertunt familiaritate quadam naturae, vt ferrum praesente stibio, vt liceat interim subterfugere
liquori. Quaedam suscipiunt, suoque ampcau iouent metalla, vt pyrimachus, carbonum puluis, & similia.
Fluxuum.
Yy 4
Ros. Philos.