413
image 110
251
De distractionibus.
Quae ad apparatum fusionis requirantur, si non de fortuita, sed artificiosa fusione dicendum est,
possunt intelligi ex superioribus de sceuasia & pyrotechnia: & dictum est, quaedam fundi in catinis, an¬
gularibus, vel teretibus; quaedam solis fornacibus. Catinij quoque solent vel in fornaces inferri, vel in¬
tra circulum poni, vel foci foueae, qua inspirant folles admoueri. Choneutae, seu fabri fusorii, vt qui ex
ferro vel orichalco (nam caetera metalla facilius fluunt) varia conflant instrumenta, & res alias, sicut &
gemmarii vitrariique proprias habent fornaces, studetque in illis excogitandis alter alterum excellere.
Alexius Pedemontanus in conslatura nomismatum, libro de secretis sexto, totam enumerat ad eam rem su¬
pellectilem. Imperat enim bono artifici, carbones ex lignis recentibus, duris, siccis: crusibula solida, ci¬
nerea (alba & nigra improbat:) chartam crassiusculam ad catinos euentandos: arundinem vel fistu¬
lam ad cineres proflandos: vncùm ad carbones detrahendos: prelum ad formas, quibus infunden¬
dum metallum est, continendas: tabulas geminas roboreas, vel buxeas, vel aereas, politas leuesque, in¬
ter quas formae stringantur vertanturque: plagulas laneas ad vacuitates inter formas compressas far¬
ciendas, circinum, regulam, scalprum curuum ad formas figurandas distribuendasque lacunas: oleum
& terebinthinam, qua charta vel bombycina fila imbuta possint accendi, & fumo interna typorum af¬
flari: sed & leporinum pedem ad aequandum fuliginem, & sicubi cocta, sit detergendam, & tandem
scopas aereas & setaceas ad sordium extersionem. Haec ille, non tantùm ad fundendum per se pertinen¬
tia, sed & informandum, vt totum absoluatur numisma. Fornacis non fecit mentionem, quod fusiones
tales soleant ante folles in foco peragi, vel saltem in anemia, cuiusmodi est haec cum suis instrumentis.
A. Fornax fusoria eum antico (χυνεια Graecis.) B. eadem absque antico, vt dispositio cratis appa¬
feat. Vtrique in pauimento addita est designatio cinerarii, & fouea seu praefurnium, si placeat etiam
multam copiam aeris fundere. C χωνος seu χωνειον catinus fusorius triangularis parua forma repraesen¬
tatus. Necessitas imperabit ampliorem. D. eius operculum. E. retinaculum seu capsa, cui inclusus ca¬
tinus firmatur. Ea ex ferreis bacillis seu armillis est, & plaerumque luto defenditur. F catiniceps, seu for¬
ceps arcuatus ad prehendendos catinos, extrahendosque ex igni. G. H. vnci versorii, quibus metallum
milcetur in catino. K versorius prunarum, quod munus sustinet etiam baculus retortus. M nam
prunae mouentur, detrahunturque istis, maxime cum argentum ad regulam excoquitur. L rudimentum
prunicipis. N alueus ferreus, in quem fusum metallum immittitur. Sed sunt & aluei oblongi seu ca¬
nales, item tabulae, typi, & alia, in quae effundi solent liquata, vt vel bacilli fiant, aut virgae, vel certa for¬
ma figurentur. Fornax non est vniusmodi; & nonnullas nos supra exhibuimus. Fit & tali modo:
Ponitur paries posticus, eique applicatur fol¬
lis, ad animandum ignem in fornace, quae per
decliue adhaeret, & in antico farturam habet ex
luto, in quo foramen ad fusum metallum emit¬
tendum in catinum seu fossam in pauimento,
cui prunae solent addi. Nec tantum ad funden¬
dùm apta ista fornax est, sed & excoquendum
probandumque venas aeris potissimum, vti ad¬
monet Erkerus lib. 3. "sui docimastici, caep de lapidè
aeroso probando", vt quantum aeris contineat, cog¬
noscatur: (intelligit lapidem in specie dictum
more metallico, seu pastillum ex pyrite aeroso
corflatum.
Vt multam copiam metalli pauco sumptu,
compendioque fundant, excogitarunt non¬
nulli formam turritam, quinque partitam, cui
duo sunt cineraria, vnum pedamentum seu
chytropodium, ergasterium vel chytrodocheum, & tegumentum. Figura est isthaec:
In hac
image 111