413
254
Comment. Alchem. Part. I. Lib. III.
Porro humor natura inest vapido aeri & aquae: per societatem istorum etiam terrae, fimo madido, &
similibus. Deliquium itaque chymicum omne in illis peragendum; & cum differentia etiam ex illis su¬
mi queat, aliud dici potest vapidum, seu aereum, aliud mersorium, seu embapticum, quod vicissim est
inhumationis in humida terra, fimo, vel similibus; & immersionis, quos modos cum aliis satis explica¬
uimus in Alchymia.
Iam apparatum oculis subiicere quadamtenus, & de finibus dicere tempestiuum erat. Sed cum
commentatoris munus sustineamus, videamus primum philosophemata non nulla Aristotelica, postea
fusioni & deliquio terminos ponamus manifestioribus argumentis, & quaestionibus nonnullis haud
iniucundis.
"Quae à calido sicco concrescunt (πήγνυται)" inquit Philosophus, "eorum quaedam irresolubilia sunt (άλυτα
vt fictile, & lapides quidam, qui ab igni fiunt, vnà concremata terra (τής γής συγκαυθείσης) quadam solubilia hu¬
more (λυτα υγρώ)" Dum dicit. fusilia facta esse per concretionem agente calido sicco, indicat, liquida fuis¬
se prius, habuisseque humorem secum, quem resoluerit eduxeritque calor, siccitas autem etiam partim
sorpserit, partim terminauerit. Nam terminum acceperunt humida per siccitatem agentibus actiuis.
Terminatio ista & actio est inaequalis. Nam in aliquibus ignis humidum ita diminuit, vt terra etiam com¬
bustionem sit passa, firmissimeque reliquo humori, qui est paucissimus, conglutinata. Ideo haec dicun¬
άλυτα. Non enim admittunt humorem in profundo substantiae, quanquam puluerata madefieri
queant, vel etiam humor per poros recipi. Intelligimus ergo vero deliquio solutionem fieri debere
fluente humore domestico, idque ope contrarii eius, quod coagulationem fecerat, hoc est, humidi fri¬
gidi. Sicut enim agens externum calidum siccum, terminauerat, ita contrarium humidum frigidum de¬
terminans, terminum remittere debet, siquidem dispositio ad sic patiendum inest, & non totus humor
sit exhaustus. Externus humor remittit internum. Subesse ergo aliquis debet, vt sit nulla folutio, vbi hu¬
mor in potentia nullus, vel parcissimus, cumque terra adustus.
Ex hac doctrina Philosophi ratio elucescit, quàm saepe mirati sumns. Cum enim frequentissi me
ex calcinatis extraxissemus sales, eosque liquefactos multa aqua per filirum chymicum traiecissemus, ad¬
eo vt nihil nec oculis appareret, nec tactu perciperetur; tamen post coagulationem cum denuo dilue¬
remus salem, aliquam partem insolubilem deprehendimus, quae priùs tota deliquio diffluxerat. Ratio
patet ex Philosopho, quia calor siccus terminauit portiones quasdam amplius, & priuatas humore sic¬
ciores reddidit, quin & humidum remanens cum terra nonnihil adussit.
Sed solutionem in humido frigido fieri debere, non tantum demonstratur axiomate: τα εναντία ατι
: & vice versa: "Idem eidem secundum idem non est causa contrarij": verùm etiam exemplo do¬
cetur. "Nitrum enim & salis, inquit, solubilia sunt humido non omni, sed frigido. Quocirca liquescunt in aqua &
speciebus aquae, non autem oleo, quia siccum calidum, quo erant coagulata." Sed his obiici potest, quod sal etiam oleò
soluatur, vt docet experientia, veteresque oliuum suum, vt duraret, non sine sale fecerunt. Respondetur
id fieri oleo non puro, sed aliquid succi aquei secum habente: deinde non esse solutionem veram, sed
tantum occultationem, si sal assumitur ab oleo, Verùm enimuero potior causa est in humido. Nam hoc
tollit terminum sicci, Oleum quidem ab aliquibus etiam humidum vocatur; sed potentiam sicci obti¬
net, estque aliquando etiam igneum. At aer calidus & humidus item soluit: soluit & aqua feruens, vt in li¬
xiuio. Non, inquam, caloris merito. Itaque & mulierculę cum lixiuium facere volunt, initio non affundunt
feruentem; dicunt enim aduri seu terminari salem, atque ita fieri, vt lixiuium non euadat acre. Igitur hu¬
moris auxilio maxime peragitur deliquii solutio. Id cernere etiam hinc est, quod apparatus deliquii po¬
tissimum ea requirat media, in quibus aer vapidus facile concrescit, & humiditatem roridam relinquit,
vt tabulas vitreas, plumbeas, marmoreas, ouorum durorum acetabula. Inde & vapor fimi & balnei soluit.
Sed quomodo distat fusio à deliquio? Negat Philosophus, molarem lapidem solui deliquio, seu λύεως
υργώ: rursus ait πήκεαθις θερμώ , vti & ferrum, licet aliàs άλυτον, veruntamen τηκτον υπερζαλλοση θερμότητι/GR]. Ap¬
paret primum discrimen esse in efficientibus solutionis, quod est in fusione calidum, in deliquio humi¬
dum Deinde quae funduntur, concreuerant calidi exitum, sed deliquescentia humidi, non tamen totali
vel nimio. Multa fusilia soluuntur oleo; deliquescentia non soluuntur, vel aegre saltem: illa à calore sicco
non excedente modum, non torrentur vrunturve; haec facile calcinantur adurunturque. Liquescentia
coagulantur à calido sicco proportionali: fusilia in humore frigido concrescunt, tantum abest, vt dif¬
fluant, Atqui videmus etiam sales & atramenta, alumineque à calore sicco efferuescere; & quid facilius
fluit sale petraeo, etiam paruo igne? Dici potest quaedam ambigere, propterea, quod fufilibus & deliquio¬
solubilibus constent partibus, tanquam glacies & nix. Itaque quadamtenus calore constiterunt, quadam¬
tenus siccitate. Ita comperimus, atramenta quoque & alumen auxilio calidi sicci superuacuum humorem
dissipantis, indigere, & consistere paulatim vapore diluto: sed quia calor iste non est immodicus, com¬
prehenditur multum humidi inter concrescendùm cum terra. Ratione ergo istius humidi concreti,
restituto humore vberiore soluuntur: sed ratione terrae fusilis (habere vero talia terram, & nonnihil
pinguedinis manifestum est) non adustae, sed humore competente definitae, funduntur. Aristoteles di¬
cit, istiusmodi res caloris excessu fundi, aliàs non fusilia, qui excessus definiendus est ex dispositione pa¬
tientis. Olea concreta, glacies, & similia, cum soluuntur aqua calida, deliquium est an fusio? Haec scilicet
Aristoteli videtur esse. Nam non humore, sed calore, etiam sicco fit resolutio. Glacies tamen ambigit, vt
dictùm est, quia multum humidi obtinet in potentia; quia vero in frigida aqua non soluitur, sed remis¬
sa, vt hyemalia flumina testantur, magis ad fusionem pertinet eius solutio. Quando calces soluuntur per
sales additos, & alia acria, fusione potius est, an deliquium? Videtur enim perinde fieri, ac in aquis cau¬
sticis, quae sunt ignes potentiales. Num ergo funduntur? Imo corroduntur; sed quia salis naturam quan¬
dam adeptae sunt reuerberii ignem passae, ideo ad deliquium traducuntur, licet concurrat aliqua corro¬
sio. Cùm cera in aqua cocta soluitur, fusio fit potius, vti & cum oleo resoluuntur sulphura, & similia. Ac¬
cum