413
258
Comment. Alchem. Part. I. Lib. III.
possint. Sane cum superficies externa tam solida est, vt spiritus incussos repellat ad ictum seu versus
ictum, non facile conteritur compactum. Si Chymico opus erit comminutione per detritionem consi¬
derata concretionis & humidi ratione, ex fundamentis talibus consilium inueniet. Quaedam in aquis
comminuuntur, quod non debere fieri videtur, propter humidi abundantiam. Sed de externo humido
soliciti non sumus.
Quae digitis friari deterique possunt, vt gleba, debili humido, & vt ita dixerimus, in aliquibus pu¬
trido cohaerent, quemadmodum videmus deteri etiam & diffluere illa, quae computruerunt, quaeque
validis ignibus sunt reuerberata, vt lapides calcarii, molares, pyrites, magnes, bitumen, carbones, cor¬
nua, & huiusmodi. Viscositas enim humidi euicta est, & vinculi ratio dissoluta, ex quo patet, quod firmi¬
tas compactionis eidem humido debeatur, nimirum tenaci & diuisibili simul, & quod per minima
comprehendere siccum, cumque eo coalescere accepto ab agente calore termino queat, cuius rei ex¬
emplum est in glutine tenacissimo, cum subtilissimis pulueribus, etiam in se diuisibilitatem summam
obtinentibus exacte commiscentur, caloreque nec deficiente, nec nimio coalescunt. Ita metalla perfe¬
ctiora cohaerent.
Sed obiici ex pistrino argumentum farinarum potest. Quae enim grana molis franguntur, inque
pollinem rediguntur, prius solent madefieri. Humiditatem hic esse, quae etiam ferro candefacto agno¬
sci & elici queat, non potest negari. Non itaque necesse est humidum ita arefactum esse, vt concretum
dissiliat, & in quasuis partes comminuatur. Sic farinarum nodi tanquam creta tenerrima digitis dete¬
runtur, humorque etiam deprehendi potest, nec minus in detritis seminibus, lini, cannabis, raparum,
amygdalarum, etc. Vitellorum quoque igne coactorum comminutio non tantum humidum exhibet,
sed & pingue. Verum enimuero gradus esse compactionum certos pro cuiusque rei natura, manifestum
est, in quibus itaque humidum non penitius est arefactum, ad eum tamen modum redactum, vt termi¬
net siccum, & contineat, quanquam leuiuscule & facile dissipantur. Terreae enim partes dominantur,
nec ab humiditate coercentur arcte; quin & laxitas pororum multum admittit aeris. Quocirca consi¬
stentia est debilior, & cohaesio conglutinatioque imperfecta. Talium tamen quaedam si exiccentur modo
competente, tandem acquirunt duritiam lapideam, & incussu corporis duri solidique comminuuntur,
Attritio autem seminum, siue molis, siue pilis mortariisque fiat, friatio quaedam est, & definitioni sub¬
est, Sed de his satis multa.
CAP. IX.
De tritione vulgari.
SPecies χωρίσεων seu distractionum talium & puluerationum quod spectat, variae sunt, & quaedam ex¬
his in artem chymicam redactae, quaedam vulgo relictae, vnde tamen petuntur, si iis opus habeamus
Differunt vulgares finibus formisque detritorum: aliàs enim fit alcool, aliàs sabulum, modo glarea, mo¬
do ramenta: deinde discernuntur & contritionis procuratione. Quaedam enim machinis franguntur,
quaedam leui digitorum manuumque detritu vel friatu, aut confrictu. Illius generis sunt molae, pistilli,
mallei, dentes, radulae, limae, pila praeferrata, &c. Et potissimum in metallurgia venarum arterendarum
ratio est ingeniosa: vtrobique additamenta ali quando requiruntur. Nam metallici molunt, aut contun¬
dunt pilis suas venas, adhibita aqua, & immissa tum contra dispersionem pulueris subtilis & metalli ia¬
cturam, rum vt tusa propellantur. Rursus qui amylum conficiunt, maceratione in aqua vtuntur, quo
pacto & coqui, & pharmacopoei saepe per coctiones eliciunt medullas, quas postea resiccatas friare pos¬
sint. Ita lactes ex seminibus conficiuntur inter terendum, additis liquoribus. Chymicum saltem non
alienum esse oportet à modis talibus, nec eorum ignarum. Ita enim conficiuntur extracta nonnulla
Deinde si Chymici est, metallorum venas scrutari, explorare, coctioneque separare; scire conuenit
modum contusionis earum. Notum enim est, si ad subtilissimum deducantur venae, praesertim illae,
quibus durus silex est coniunctus, vt aureis, in elutione per alueolum, aut praeparatione per aquas, me¬
talli atoma corpuscula natare, & profundi cum aquis: aut si sicce terantur, in auras euanescere. Hinc
Lazarus Eikerus in suo docimastico, lib. 4. non inscite monuit de vena plumbi maiore opere praeparanda,
tundendaque, esse quidem graue metallum, sed quod facile abeat in pollinem tenuissimum, qui leuita¬
te ex tenuitate & rarefactione acquisita innatet aquae (vrpote ad quam se partes plumbi habent leui¬
ter, aqua ipsa grauiore; alia tamen ratione laminae & bracteae notant, quia nimirum latitudine sua mul¬
tum comprehendunt, à quo sustinentur: & est hic quoque multa aqua comprehensa grauior, etc.) &
sic pereat, praesertim si venae silex immistus sit; vnde cernatur non rato caeruleus puluis riuis innatare,
vel canalibus, ripis, murisque assidere, qui tamen sit medulla metalli. Docet ibidem etiam, quomodo
ista venarum comminutio per pila in capsis suis debeat institui, ne quid detrimenti eueniat metallo: vnde
patet, non sine arte & ingenio hanc quoque tritionem, licet vulgaris esse credatur, peragendam esse,
nec nimis attenuanda ramenta, sed glareae vel sabuli forma relinquenda, pilaque praeferrata ordine mo¬
uenda, ne impediatur granorum deriuatio. Idem author cum de cassitero agit, notat, non tantum me¬
talli excoqui, quantum explorator seu docimastes inesse pronunciauit, refertque culpam in contusic¬
nem vitiosam; quod iterum argumento est, referre, quo quid modo & diligentia conteratur. In
pharmacopolio eadem negligentia saepe animaduertitur, vti & apud aromatarios. Tyro Chymicus,
qui ad extractiones praeparare vult medicamina, praesertim purgantia, non semper deterere ea in pi¬
lis aut molis in puluerem subtilissimum debet, sed ex magistro discere, quo quidque modo sit com¬
minuendum. Nam quia Chymicus scit in spiritu connato, qui tamen forma coagulata est, in misto &
succo esse potissimam vim essentiae; ille vero liberatus à suo corpore, succusque attenuatus exha¬
sare solet, & saepe tenuissimorum ramentorum, pollinis, vel atomorum forma per officinam volitare,
quin