413
259
De distractionibus.
quin & praetereuntium nares offendere mouereque non raro ex notabili distantia: praecipit, ne ni¬
mium comminuantur aromata, ne succi potissima parte perdita, corpus mortuum sine fructu cogatur
mace are. Habent & Medici, quod annotent in contusionis artificio. Nam colocynthis nimis pulue¬
rata nocet intestinis, eaque erodit. De ramentis, scobe, & puluere ligni guaiaci simile quid annotatur.
Nam serratura & tusio spiritus oleosos optimosque dissipat. Putant aliqui, se animaduertisse, distri¬
bui pollines purgantium, nec mouere aluum; quod tamen potius inde euenit, quia tundendo facti
sunt euanidi, & exhausti, cumque postea seruantur in officinis aliquandiu, plane inutiles euadunt. Quo¬
circa purgantes pulueres nec nimis subtiliter teri debent, nec diu asseruari, nisi munitissimis vasis. In¬
uenimus aliquando in pyxidi lapideae, cui puluis zingiberis erat inclusus, operculo interius oleum zin¬
giberinùm in concauitate coagulatum, saporis acris euidentisque. Id vnde, nisi quia halauit spiritus es¬
sentiales, qui cum chartam penetrassent (duplex enim charta intercedebat) constiterant in solido la¬
pide? Praesertim autem Rhabarbarum & Mechiocana, similisque naturae radices nimiam commine¬
tionem auersantur, vt effectus inanis, vel minor opinione, non sit asscribendus distributioni (quid
enim in liquoribus diuisibilibus vndiquaque simile potes accusare, cum manifestum sit, per totum cor¬
pus eos vagari, maxime si vini spiritus sit adhibitus, & tamen valide purgant?) Sed errato in tritura &
asseruatione. Colocynthidis ratio alia est. Succus extractus non ita offendit intestina, vt docet expe¬
rientia, quando clysteribus saepe multum ponimus pulpae nodis ex linteo inclusum absque vlla noxa.
Ramenta vero intumescentia inhaerent diutius, suaque acrimonia vellicant & erodunt. Chymici qui¬
dam dicunt, tanti esse extractiones, vt integris noxiis, hae sint salutares, voluntque aliqui hoc exemplo
probare, venenum coniunctum esse misturis, idque in corpore latitare. Sed refutantur contraria expe¬
rientia multorum, vti & Yuca Americanorum, cuius succus lethalis est, corpus panis loco in alimo¬
niam cedere potest Ex dictis intelligitur, non plane contemnendam esse Chymico contritionem.
Praeterea quae supra monuimus, de praeparationibus ad contusionem, magis etiam à Chymico
sunt obseruanda. Vulgo cremant, torrent, vtunt venas metallicas: aliqua ante tritionem sunt candefa¬
cienda restinguendaque. Si molere quis siliquas & stramina velit, is cogetur ea aceto macerare, & are¬
facere. Qui cornua pilis in calcem redigere quaerunt, aut super marmore laeuigare, frangunt pertina¬
ciam eorum aceto, vel lixiuio. Officinae sericum tusurae, torrent non raro, vt carbo potius reliquus sit,
quàm sericum. Qui vero circumspectius laborant, vstulant parùmper, deinde forficibus minutim con¬
cidunt, additisque duris, vt margaritis, vnà in pollinem redigunt. In tanta varietate non oportet caecu¬
tire tyronem Alchymiae studiosum, aut existimare, aliis manibus & curae exotericorum ista esse com¬
men danda. Imo ipse opus aggredi debet, & cum vulgaris sit tritio, possitque viuis aut non viuis instru¬
mentis, vel etiam rustici crassissimi lacertis peragi, non tamen vulgariter & imperite est tractanda,
Multa facit vulgus sine arte, quibus modum iustum praescribit sapiens & peritus. Non ideo Dialectica
negl igenda doctis est, quia etiam argumentatur, & caeteris tationis muniis vtitur ex plebe quiuis. Cum
silicis grumus in glaream est redigendus, vt sit auxilio oleis destillandis; candefactus aquis restinguitur
aliquoties, postea teritur. Hoc est vulgi quoque. Sed electio & modus glareae non intelligitur à quouis.
Redige in pollinem, & misce succino, pici, vel similibus; damnum erit praesto. At si sabuli granorumque
paulo crassiorum, nec tamen nimis, forma adhibeatur, & si quid pollinis vna est, prius elutum separe¬
tur, tunc conferet operi. Rursus si ex silice liquorem prolectare, vel eum resoluere velis, non subsistes
in glarea aut sabulo (arenarum sunt species, & quidem sabulum ponderosius est, quàm glarea, qualis
cernitur in riuis elimibus, & littoribus maris, item qualis est arena vitraria: Oriesi vocant Germani,
& respondet metallorum ramentis, per alueolum elutis & segregatis). Sed subtilissimum laeuorem fa¬
cies. Huic rei inseruiunt cribra, manicae, & similia instrumenta vnà cum tabulis marmoreis. Nam de¬
tritus pollen aquis diluitur copiosis, & traijcitur per lintea angusta; vel etiam siccus decutitur puluis,
vt in molendinis. Sod horum artificia in Chymia sunt explicata. Non quaeuis praeparatio ad commi¬
nuendum competit cuiuis. Electio vero est experientiae, artis, prudentiae. Obstare vero huic annotatio¬
ni videtur turba Philosophorum, quae frequentissime inculcat quidem TRITIONEM: & Rogerius
septies terere iubet lapidem. Calid ait, "nisi conuerteritis corpora in subtilitatem, vt sint tactu impalpabilia, non
assequamini, quod quaeritis: & si non trita fuerint, reuertamini ad operationem, quousque terantur, & fiant subtilia.
Diuisic est separare partes compositi: & cum iam corpus fuerit attenuatum, & subtile rodditum, exieritque à sua densi¬
tate & spissitudine ad tenuitatem: à crassitis & corpulentia ad spiritualem naturam. Spiritus commiscebitur subtili¬
bis, & imbibetur ab eis, vtrumque euadent vnum, nec separari poterunt." Ex quibus manifestum est, à Chymico
etiam proprie & interius requiri TRITIONEM: sed omnes negant, eam peragi manibus, reprehen¬
duntque eos, qui pilas, limas, molas, marmora, & similia parant, pronunciantes grauiter ab artis insti¬
tuto eos longissime abesse, nec assequi sensum philosophicum: suam tritionem peragi IGNI: Azoth &
ignem sufficere. Enimuero in arte ista sunt solennia: sed oportet intelligere, tritionem esse duplicem
vnam plebeiam, quae non multis indiget praeceptis, estque plus in experientia, rerùm notitia, caute¬
lis, etc. Alteram arcanam, de qua ipsi speciatim loquuntur in artificio lapidis, & perficitur calcinatio¬
ne per ignes, vel aquas coelestes. Calcinari enim & teri dicunt mercurium, cùm igne exiccatur, vt in
puluerem fathiscat, quomodo fit vulgariter praecipitatus: deinde cum progressu coctionis, & addita
medicina ex humido frigido, in calidum siccum transit, & fit tinctura. Sed haec intelligentur rectius ex
artificio isto. Caeterùm monendus est tyro, cui terenda chymica committuntur, ne sit nimis temera¬
rius aut confidens, vel etiam oscitans in opere. Nam metallica halare solent spiritus subtiles, atque et¬
iam ramenta tenuissima vnà diffundere, quae si nulla alia ratione vim afferre possent, tamen insinuande
se in partes spiritales, poros, rugasque, & alios recessus, siccitate sua & corpulentia, quam tandem ac¬
quirunt, accessione semper facta, nocumentum praebent. Sin autem sulphurea, arsenicalia, stibiata, hy¬
drargyro sublita, vel etiam illa ipsa, & hydrargyrus sublimatus, cadmia venenata, galena vel vena plum¬
bi &
Zz 3