413
Diosc. lib. 5.
cap. 59. de
cinabari.
Vide Plin.
lib. 34. cap.
vlt.
Plin. lib. 34
cap. 18.
260
Comment. Alchem. Part. I. Lib. III.
bi, & similia, sint terenda, non simplex inde existere solet noxa. Nouimus, qui cum sublimatum laeui¬
garet, versaretque, etiam magna cum cautione, tamen dentes acciperet nigros, syalismi principia sen¬
tiret, & sternutationes vellicationesque narium, & iuxta cerebrum experiretur. Adeo subrepit ille spi¬
ritus occulte. Munire tunc non tantum pilas decet operculis, sed & faciem vesicis, cauteque attrahere
spiritum. Non autem semper est occasio permutandarum operarum, estque interdum pistillus capien¬
dus: sed nec si marmore & cursore vtaris, adhibito liquore, te satis tutum esse à talibus credere debes.
Nam & sic calefacta suspirant. Quidam antidotis se muniunt, de quibus supra dictum est in pyrotech¬
nia. Notandum & hoc est, cum res lentae flexilesque per tritionem comminuendae sunt, tostionem qui¬
dem aliquibus prodesse, & eas praeparare, vt obediant pistillo; sed aliquibus etiam inutilis est, & dam¬
num affert. Succurrit autem maceratio in aceto, lixiuio, muria, & huiusmodi aliis. Ibi nota, ne aliena
calx irrepat, & substantiam vitiet. Sales elui vicissim possunt. Itaque induratio per hos fiet rectius. Li¬
xiuium si vsurpare velis, habeto rationem eius, ex quo est factum, & confer cum maceranda materia,
Hoc in aquis metallicis, liquoribus calcium, spiritibusque acribus quoque est ponderandum.
CAP. X.
De Laeuigatione.
ALcolismum calcinationem vocauimus, ampliato nomine ex more Chymicorum, cum sit puluis,
isque ad sensum subtilissimus. Cum enim nihil aspredinis & corpulentiae occurrit tactui, sed to¬
tùm pulueratum est, vt tenerrima farina, alcohol vocatur impalpabile, Graecis ἀπίαστον, ἄληπτον, ἄναπτον
Subterfugit enim sensum, & nihil duri occurrit. λεάνσεως καὶ ἀπολεάνσεως vocabulo vtuntur aliqui prolae¬
uigatione, siue super marmore fiat, siue alia ratione, quam Dioscorides in Cerusa attigit, vbi inquit:
"τὸ γλοιῶδες εἰς ἀγγεῖον ἐγχυτέον, καὶ ξηραντέον ἐν ἡλίῳ · εἶτα ἀλεστέον ἐν χειρομύλλωνι, ἢ λεαντέον ἄλλως, καὶ σηστέον
καὶ μετὰ ταῦτα λοὶπον τοῦ στερεμνίου λεπτοποιητέον, καὶ σηστέον ἐνάλλαξ τε τὰ αὐτὴ, καὶ τρίτον, καὶ τέταρτον ποιητέον:
hoc est, Ruellio interprete: Crassamentum transfundito, & in Sole siccato, mox trusatili mola terito, aut aliàs
tritum cribrato. Postea quod superest duri, in tenues partes redigendum, cribrandumque. Vicissim eadem tertio quartoque
facienda." Talem apparatum habet Plinius lib. 33. cap. 5. de Chrysocolla. "Tunditur in pila," inquit, "deinde tenui
cribro socernitur: postea molitur" (intelligi potest laeuigatio in marmore) "ac deinde tenuius sic cribratur. Quic¬
quid non transmeat, repetitur in pila, dein molitur. Puluis semper in catinos digeritur & ex aceto maceratur, vt omnis
duritia soluatur: ac rursus tunditur: deinde lauatur in conchis siccaturque." Haec ille. Duo haec exempla inpri¬
mis proponenda sunt studioso Chymiae, vt intelligat, diligentia & labore multo esse opus. Obiter no¬
tandum ex Dioscoride; quòd caerussa primo loco succreta melior fit: deinde secundo, & hinc caetetam
suo ordine. Nam ea res indicat, etiam laeuigationis esse aliquod discrimen, & Chymicum non omnia
perinde aestimare debere. Primum, quod exit, essentiae comparatur: & de hoc monuimus etiam in de¬
liquio. Nam tenuissimum est, & tenerrimum. Quod sequitur, quo contumacius tritioni resistit, eo est
ignobilius. Sic ergo possumus laeuigationis artificio vti etiam pro extractione. Quod autem sit tenerri¬
mum, vsus ostendit. Nam ocularibus medicamentis accensetur. Deinde cum ait, ἢ λεαντέον ἄλλως in¬
nuit, laeuigationum plures esse modos, ex quibus vnus per molam fit trusat lem. Sed Plinius in hoc
non subsistit. Nam insuper etiam cribrum in auxilium accersit, & vim aceti ad corrodendum, si quae re¬
manserunt tactui renitentia. Laeuigatio ergo vna simplex est, vt quae terendo in marmore cum vel sine
humore peragitur, sustinetque vicem molae: alia est laboriosior, & coniunctas sociasque operas habet
plures, modo pilas requirens, modo molas, modo acetum, cum cribris, sacculis, & aliis colatoriis. In
descriptione medicinarum ex plumbo proponitur modus alius, tam à Plinio, quàm Dioscoride, lib. 5.
cap. 47. d"e plumbo eloto. In mortarium plumbeum aquam inijciens pistillo plumbeo terito, donec nigrescat aqua, & li¬
mi modo crassescat, aut lutulenta reddatur. Linteolo deinde colato aquam superinfundens, quo facilius, quicquid est
resolutum, incerni possit. Hoc iterum facito, vsque dum satis tibi habuisse videatur. Vbi consederit, priore aqua effusa,
nouam adijciens, vt cadmiam lauato, donec nulla extet nigritia, etc." Plinius cum aqua coelesti terit, donec cras¬
sescat: postea supernatantem aquam spongiis tollit, crassissimumque siccatum diuidit in pastillos. Sed
diligentior est Dioscoridis ratio. Notandum praeterea in Pliniana phrasi est VOX SOLVTIONIS.
Solui enim dicit, cum per acetum omnis duritia vineitur, vt euadat puluis tactu tenerrimus & mollissi¬
mus. Expressa autem sic est Dioscoridis διάλυσις qua vtitur in caerussae modo alio, τὸ λεῖον καὶ λεανθὲν plae¬
rique generis nomine TRITVM dicunt: sed species intelligenda est. In armenio lapide τὸ λεῖον
exponitur. Ideo vero laeuigantur res, vt commodioris sint in medicina vsus, nec offendant duritia vel
asperitate: Deinde praemittitur haec operatio aliis succedentibus, vt mistionibus, deliquiis, sublima¬
tionibus, & huius generis aliis, de quibus suo loco. Consideranda tandem etiam Nymphodori ratio
est apud Plinium, lib. 3 4. cap. 10. "Cadmiam lapidem quàm grauissimum spissumque vssit pruna: exustum Chio vinè
restinxit zuditque: mox linteo cribrauit, atque in mortario triuit: mox aqua pluuia macerauit, iterumque
triuit, quod subsedit, donec cerusae similis euasit, nulla dentium offensa." Haec ille. Vbi
quod impalpabile dicunt Chymici, ille dentium
inoffensa expressit.
CAP.