413
image 115
262
Commentar. Alchem. partis I. Lib. III.
gantes, atque etiam expressi, multùm habent momenti, ita putandum est fieri etiam in subterraneis,
dum concrescunt, succis, quanquam non abiiciamus internam in certas formas procliuitatem. Nam A¬
damantes & intra corticem acuuntur, & foris in libera matrice, sicut & fluxus crystallini seu filices, quos
radios, & Pyramides (Straglen) vocant. Sal, qui intus continetur nitrosus, tales spiritus habet, qui ad
tales figuras per se feruntur. Ita enim & ipse sal petrae per se concrescit. Dicas apices etiam ideo existere,
quia spiritus coacti anticipatione concretionis sursum, quo & natura contendunt exprimuntur, secu¬
raque trahunt liquorem sequacem. Sed halonitrum etiam iacens accipit angulos, apices, latera plana, &
tam laeuia ac si dolabra essent aequata. Et haec occasione granulationis. Instrumentum Erkeri, quod le¬
bes granulatorius dicitur, hanc habet formam:
Notandum est, interdum
institui etiam granulationem per
salem arefactum tritumque, qui
fuso, non tamen nimis feruenti
metallo, celeri manu ingeritur,
& post concretionem aqua elui¬
tur. Hoc modo quis etiam picem
& similia comminuere posset in¬
que granula redigere, non minus
ac per effusionem in aquàm sic¬
ut plumbum & reliqua metalla.
Ita de sulphure, & bitumine fusilibusque, lapidibus. Imo & hydrargytus tali arte granulescit.
CAP. XII.
De amalgamatione.
De amalgamatione multa diximus alibi. Corruptum vocabulum esse ex Graeco μάλαγμα non du¬
bitant. Vocant & pulticulam, & ipsum amalgamare molere. Est vna manifesta, alia mystica. Sic
ut enim vulgo faciunt aurifabri misturam ex auro & hydrargyro: ita qui misterium lapidis profitentur
ex suo auro, suoque argento viuo. Et est plane speciale opus. Nullum enim aliud est amalgama, quam
ex hydrargyro & metallis: idque varie: perfectum metallum, & mollia, item argentum facile suscipiun¬
tur ab argento viuo, nisi sordidata sint, & cortice peregrino obducta. Sed ferrum, & aes, (aliqui addunt
regulùm stibii, & marchasitam seu plumbum cinereum)aliquando difficilius. Quocirca quia impu¬
ritatem multam habent in superficie, egent extersione per aquas acutas: Et tunc recipiuntur etiam com¬
stanter. Similiter quae ex metallis commistis, aut Cadmia caeterisque fiunt, ratione metalli, vna irre¬
punt: sed expuuntur tandem. Malagma seruilem quoque habet vsum in colligendo aurum ex Sabulo
eluto: Et quia ramenta eius saepe sordibus, & ente aliena sunt tecta, praemacerari aceto solent. Id enim
sordes extergit: Si corium pertinacius est, acrior liquor adhibendus: & adiicitur aceto alumen, sal vel
similia. Tentandum tamen prius est, num quid puri per se ingrediatur: Aurifabri vsurpant inauratio¬
nis gratia, & postea hydrargyrum separant, sicut & illi, qui ex sabulo auriferorum fluminum ramenta
auri, legunt. Chymico finis propositus est varius. Primo eius ope calcinat metalla, non aurum tantum:
sed & caetera. (Vocant enim calcem, quamuis sit pollen puluisque tenuissimus, qui peculiariter in auro
petitur ad artificium lapidis & fermentum). Nam ope hydrargyri ferrum quoque domat. Deinde varias
peragit misturas, vt speculatem, & eam, quae est materia auri vitae: & qua vtitur in Gallico. Nam praeci¬
pitatus talis ex omnibus metallis fieri potest: Insuper ad separationem, quomodo Vlstadius ex auro sul¬
phur facit: Item ad examinandam metallorum puritatem, & ad diuulsionem iuncti caeteris rebus auri.
Alexander Suchthenius negauit aliter conuerti metalla in mercurium posse: iuxta illud "fac mercurium
per mercurium, etc". Nec tantum malagmata, per calorem candenteque catino facit, sed & frigide vel si¬
ne, vel cùm aquis extersoriis. Eodem etiam tendit vaporatio metalli per hydrareyrum, & huius ab il¬
lis crebra destillatio, vnde tam mollia redduntur; vt liquescant ad candelam. Magnesiam vocant, de quę
suo loco. Mirùm vero est, quod regulus stibii, cadmia & alia illiquata metallis tunc recipiantur, cum
alias plane repudientur. Deinde quod cum aurum vel argentum, vel vtrumque diu in illo maceratum
fuerit, fauilla quaedam nigra expuatur, idque magis, si ista metalla prius fuerunt aqua forti caesarea, seu
regia corrosa, indéque segregata vicissim & eluta. Putant quidam, non esse sulphur metalli, vt Vlstadius
voluit, sed sordes. Verum falluntur. Nam etiam purissimo auro id euenit. Qui intelligit metallis inesse
non sulphur illud vulgare: Sed metallicum, idque de natura chalcanthi: scit item, quod Mercurius de¬
bito modo praeparatus possit metalla resoluere ita vt tantùm assumat retineatque partem Mercursa¬
lem, cuius gratia totum sorpserat metallum: reliquum vero expuere postquam separatum ex interna
coniunctione est, perinde vt fit in orichalco, & argento, cui illiquatus stibii regulus est: is facile poterit cre¬
dere, id quod post putrefactionem & resolutionem ab argento viuo redditur, esse sulphur eius metal¬
li vitriolatum. Quocirca & ex omni metallo potest vitriolùm educi: & illa nigrities, cui nomen eapitis
coruini imposuerunt, colcotaris instar, seu chalcitidis rubescit, si elabores. Haec autem cum vi hydrar¬
gyri per amalgamationem peragantur non videtur ea recte annumerata esse comminutionibus, tritiò¬
nibusque: Sed debere poni inter calcinationes, & separationes partium substantiae, aut corrosiones
violentas. Non potest negari vnius faepenumero rei operationisque esse vsus diuersos: Sicut vnius
continui motus potentia sunt plures actus imperfecti antequam ad vltimum perueniatur: Vt se¬
men hominis cùm primum potentia fit animatum, in matrice vegetatur, post ad animal tendit, tan¬
demque