413
263
De distractionibus.
demque in homine acquiescit: Vnde Philosophus hominem dicit primo viuere vitam stirpium. In
arte cum Pyrites aerosus elaboratur excoquiturque, opus per varias panum formas transit, in quibus
abrupto poterat magister cessare. Sic amalgamatio cum per hydrargyrum soluit metallum, id initio
remittit humiditate familiari, vt fiat molle, imo & fluidum, & plane ponatur extra rationem molliciei
& duritię, sicut cum gleba dura adiecta aqua primum mollescit, postea diluitur. Quocirca μάλαξις seu
remollitio primus est actus amalgamationis, in quo subsistunt aurifabri, contenti nimirum ita molli¬
uisse aurum, vt pultis modo illini queat quanta volunt tenuitate. Nec refert, etiamsi eam postea Chy¬
mici transtulerunt ad tritionem, cum tamen nomen habeat à mollitie, videaturque propter hanc i¬
psam saltem inuenta. De nomine non fuerunt soliciti. Actum perfectiorem eadem via quaesiuerunt,
qui est in arte (aliter in natura) calcis seu pulueris ad praeclara opera & medicinam per Mercurium talis
praeparatio, vt maxime relinquatur suae naturae, nec alteretur peregrinis agentium qualitatibus. Hic est
actus secundus in labore eodem. Accedit postea tertius, qui est substantiae separatio & transmutatio,
in qua quiescit. Et hic solet etiam nomen mutari. Nuncupatur enim non amplius amalgamatio. Sed
solutio, aut calcinatio, transmutatioque per commistionem soluentis, seu amalgamationem. Nec nos
cum quopiam digladiabimur: Vocet sane attritionem, vel contritionem per amalgama, vel aliter, Po¬
test autem puluis per hydtargyrum fieri, non tantùm amalgamatione, vti est familiaris officinis aurifa¬
brorum: Verum etiam per vaporem. Et eodem modo peragitur beneficio plumbi. Qui enim au¬
rum vel aes, vel ferrum mollius teneriusque desiderant, cum iam excoctum ad regulam est, & concre¬
scere in catinis consistereque incipit, intermiscent nonnihil plumbi paulatim à superficie admoti.
Altera vero ratione laminę exponuntur eiusdem halitibus, vt suo loco referetur. Quae vero sit ratio
huius puluerationis & num aurum caeteraque metalla sic comminuantur per hydrargyrum, vt per a¬
quas fortes, an alio modo, nimirum vt gleba resoluitur aqua, & postea resiccatur cum agitatione con¬
tinua, quo puluis maneat. (Sol puluerem ex luto facit vel citra motum versationis) an ita, vt per salem
arefactum in granula, dum is in eliquatum metallum immittitur remisceturque, vt diuidat in partes
minutas, non est difficile intellectu. Internam quandam cum metallis familiaritatem hydrargytus
habet. Insinuat ergo se per minima, & ratione cognationis admittitur. Sic interuenit inter partes, quas
tamen sua humiditate, licet à se mutuo disiunctas distentasque, continet, nisi excedat copia. Fit ergo
tunc perinde, ac in gleba aquis resoluta, nisi quod cognatio maior sit hydrargyri & metallorum, &
tandem ex amico fiat inimicus & destructor substantiae, quale non est aqua luto. Produci & exem¬
plum calcis viuae potest, quae cum lapis sit durus, affusa aqua in puluerem dilabitur vel etiam aura hu¬
mida subeunte. Sed hic alia ratio est. Est & diuersa per salem granulatio. Hydrargyrus ipse, vt suo lo¬
co sequetur, in puluerem dirimitur, sed non à familiari, verum à sicco hoste, vt sale sublimato seipso &
similibus. Quidam solent comparare solutionem hanc cum niue vel glacie, quae adiecta aqua liquescit.
Sed hoc nihil ad puluerationem, imo nec ad amalgamationem vulgarem, quanquam plane aquosa
plus fieri queat.
Administrationem amalgamationis, & deinde pulueris per eam faciendi rationem explicauimus
in arte ipsa. Veruntamen interdum describitur copiosius, & sequuntur quidam etiam priuata consi¬
lia. Euenit interdum, vt Mercurius eiam aurum respuat, nec admittat, id qui iod euenit propter sordes
aut alienitates seu adhaerentes seu admistas. Tunc macerari prius solet aqua forti, iterumque ablui & ex¬
tergeri.
Quando etiam abutimur amalgamatione ad separandum à sabulo aurum, & hoc latet sub corti¬
ce, ita vt nec agnosci oculis, possit, nec ab argento viuo sorberi: affundimus sabulo lixiuium acre sapo¬
nariorum, relinquimusque in infusione per octiduum, aut dimidium mensem. Postea lixiuio abstracto
elutaque arena aurum gliscens & conspicitur, & ab hydrargyro assumitur. Solet plaerumque semun¬
ciae sabuli iungi sescuncia argenti viui. Quidam addunt salem & lixiuium etiam sine maceratione, tan¬
tumque vna terunt. Amalgama per corium exprimitur: quod remanet, in catino opercull in vertice
perforati expirare super prunis finitur. Sed si puluerem spectas, salem prius additum contritumque v¬
na oportet, & cauere, ne colliquescant pulueres. Quoniam vero in expressione per corium Mercurius
tenuia ramenta secum trahit, auroque iacturam affert, malunt alii separatione per destillationem vti, in
quae & ipsa cautio est, ne subtilis puluis per alembicum transeat. Non enim paruo igni scandit Mercu¬
rius. Sed ideo haec sunt artificia, quia diligentem desiderant attentionem, & industriam. Erkerus in se¬
cundo Docimastici: Sabulum vel arenam auriferam perfundit aceto vini forti, in cuius singulis mensuris
soluti sint singuli aluminis quadrantes, & nonnihil vna cocti. Ita macerat biduum vel triduum, vt sor¬
des ab auro discedant. Effuso postea aceto sabulum aqua dulci perluit, resiccatoque addit argentum vi¬
uum prout videtur indigere quantitas auri. Subigit primo manibus postea pistillo ligneo donec hydrar¬
gyrus aurum combiberit. Hinc aqua calida adiecta deterget puluerem alienum, facitque, vt dispersus
Mercurius vniatur. Humorem spongia sorbet. Malagma per pannum bombacinum, aut alutam exigit,
Residuum separat in catino supe prunis. Haec quidem sunt separationis simplicis, auri ab arenis, aliisque,
quibus immistum est: Veruntamen inseruiunt etiam tyroni Chymico ad puluerem faciendum quan¬
doquidem monent incidere aliquando circumstantias eiusmodi, vt aurum tanquam peregrinum abi¬
gatur ab hydrargyro contra naturae decretum. Hinc idem intelliget quare postea in magisterio inaura¬
tionis, opus sit aquis extersoriis: Et cur, cum omni metallo hydrargyrus sit cognatus, tamen non omne
recipiat, quoque sit causa vt calces respuantur, & caetera quae vna cum metallis irrepserunt.
Puluerationi per amalgama affinis est illa, quae fit ope mellis. Hoc enim remiscetur similiter cum fo¬
liis auri in pulticulam, & conteritur quousque exacta commistio appareat, qua intelligitur disturbatum
aurum in minima esse. Postea affusa aqua vel vino stillatitio mel eluitur, & puluis si non satis attenuatus
est, adiecto sale amplius teritur ad formam Alchool. Sal eluitur aqua dulci calida. Quidam aurum promiscent
mastiche