413
264
Comment. Alchem. Part. I.Lib. III.
mastiche (vel sulphure) subiguntque, & hac incensa consumtaque puluerem eluunt. Sed de modis hisce
peculiaribus inter magisteria verba faciemus. Malagmata seu Amalgamata vocant etiam irrigationes
& nutritiones puluerum, de quibus in inceratione.
CAPVT XIII.
De segregationum modis.
Qvi in arte de nouo constituenda, methodicoque ordine digerenda laborem sumit, eum saepe ac¬
cidit & cum suis sententiis opinionibusque conflictari, & Aristarchorum iudicia momorumque den¬
tes vel reformidare, vel experiri. Nobis id euenit tum alias, tum etiam in doctrina sepatationum & se¬
gregationum, quae vocabula modo eandem, modo diuersam vim habere videntur, ampliataque à nobis
ante segregatio est, nunc contra placet generaliorem esse separationem. Videmus enim artifices solutio¬
nem, & separationem etiam in extracta diuidere. Dornaeus in artificio supernaturali vnam ponit me¬
taphysicam, qua elementa purumque ab impuro separentur: alteram vulgarem, qua qualitates elemen¬
tales, vti loqui solent de alteratione. Illam rursus distinguit in eam, quae per se fiat, vt in vino: Et aliam,
quae cum vehiculo per extrahentem liquorem, quae diuifio separationis nomen communius facit. Sic vul¬
gari lingua separari dicuntur isthmis maria, veritas falsitasque indiciis suis, alia cogitatione, alia detersio¬
nibus elutionibus (vt incolae Aegypti loti capita papaueracea putrefacta lotione separant Plinio li. 13. c.
17.) subsidentia, etc. Gręcis quoque ea vox multis permutatur, vt sunt διακρίνειν, χωρίζειν, άφορίζειν, διαμεί¬
ζειν, διαιρεῖσθαι, ἀποσχοινίζειν (funiculo separare) ἀφιστᾶναι, ἀποσχίζειν, ἀποκρίνειν & huiusmodi.
Segregatio vero quanquam in logicis omnem dissensum comprehendat, & axiomata segregatiua
discreta, disiunctaque diuersitates & oppositiones in dispositionibus complectantur: Vt sic nihil possit¬
esse, quod aliquo saltem modo non est vnum vel idem, quin segregationem designet: tamen origine sua
non est ita amplae significationis. Est enim tantum contiguorum & assistentium seu appositorum & socie¬
tate aliqua iunctorum distractio tanquam è grege separatio. Quocirca eam opponimus distractioni con¬
tinuorum, & comminutionibus. Quod si forte non satisfacimus omnium iudiciis, deponimus vocabu¬
lum apud sequestrum vsum, qui cum volet cum penes se habeat arbitrium ius & loquendi normam, litem
decidet. Interim nos methodi euidentioris causa, & segregationem dicimus cohaerentium contigue ap¬
positorumque distractionem. Ea fit pluribus modis, nec minus varias habet causas. Quaedam enim segregan¬
tur adminiculo qualitatum manifestarum, quomodo calida à frigidis discedunt: quaedam substantiali
proprietate, vel quia fugiunt inimicum, vel amicum prosequuntur. Igni tribuebatur segregatio hete¬
rogeneorum, & congregatio similium natura. Plurimum est in grauitate & leuitate, quae cum non sem¬
per actus suos habeant liberos, sed potentia, ab aliquo constrictos retentosque adminiculis adiuuantur,
veluti cum affixa, vel sustentata, vel ferruminata dissociantur: cum resoluitur gluten macerationibus,
vel consumitur vstione, vel disrumpitur violente. Tunc illa discedunt dissocianturque naturae suae momen¬
tis & inclinatione. Quaedam iuuari necesse est liquoribus, vt enatent à grauib. aut protrudantur, quam res
vsitata est in metallophysiis seu venarùm segregationibus per aquas immissas in pilas molarum, vel a¬
reas planas. Natura quaedam per fermentationem expellit, quo pacto succi impuritates suas secernunt,
& maria. Plantae & animalia id coctionis praesidio peragunt: id quod philosophus fieri docebat ent in natis
ex putredine, & artis operib. Per vim a. segregantur adhuc plura, vbi variarùm operationum auxiliares
copiae coguntur famulari. Proflantur euentilanturque quaedam: alia trita secernuntur, excutiunturque vel per
se, vel cum liquore, & propelluntur deorsum, vel in latus. Alia auelluntur detergunturque à superficies
nonnulla exhauriuntur, emulgentur, exuguntur, exprimuntur. Seruit omne genus solutionum, vt fu¬
sio, deliquium, expiratio, euaporatio, sublimatio, destillatio, elixatio & similia, quae cum propria habeant
officia, hic coguntur seruam praestare operam in segregandis appositis.
Instrumenta ad eam rem quaeruntur varia, filtra, cola, cribra, sacculi manicaeque, pilae, magnes, hy¬
drargyrum, ouorum candidum, quod sordes sorbet, fistulae, spongiae, areae planae, rutabula, flabella, van¬
ni, forcipes, aqua, acetum, lixiuium, aquae soluentes, pulueres seu medicinae segregatoriae, & huiusmodi
innumera, quorum quaedam ministrant pluribus, quaedam aliquibus proprie. Tanta vastitas vix potest
artificiosa methodo digeri. Cogitare tamon de tali quadam dispositione possumus:
Segregatio fit vel natura, vel vi. Natura vel manifestis qualitatibus & maxime grauitate & leuitate:
Et vtrumque per se, vel cum vehiculo, & auxilio additi liquoris, aut famulantium operarum, quibus astri¬
cta leuitas immunis redditur: vel in terro motu: qualis fit in appetitu homogeneorum, & dissensu ab
infestis: deinde etiam in fermentatione & coctione naturali, vbi familiari assumto, reliquum relinquitur
vel propellitur. Huc pertinent segregationes per magnetem & hydrargyrum: item efferuescentiae ma¬
ris, musti, & aliorum succorum. Praeterea desessus seu subsidentiae, vt in Geoplysiis, etc. quanquam hic
aliquando & vis adhibeatur. Sed per vim alia auferuntur detergendo, abstrahendo, auellendo, defrican¬
do & similibus: alia decutiuntur, proflantur, desiiciuntur, disturbantur, deplentur, effunduntur, exhauriun¬
tur fistulis aut spongiis & si quae sunt his cognata. Sin quis malit, ita diuidat: Quaedam segregationes sunt
siccorum, quaedam humidorum: seu quaedam priuatae, quaedam communes: Priuatarum aliae inseruiunt
siccis: aliae humidis: siccis: vt cribratiò, excussio, euentilatio, auulsio, detersio, magnetismus. Et detersio¬
ni accensebuntur ablationes per spatulas, aut cultellos, conuersiones & similes operae: Humidis a. vt
percolatio, effusio, subtractio per ępistomium, exantlatio, absorptio, enatatio, subsidentia, destillatio per¬
lacinias, segregatio per oui album (quam est clarificatio) per hydrargyrum, per aquas infusas, elixationem
iniectos pulueres: Et ita porro per ministras operationes deliquii, fusionis, & reliquas communes segre¬
gationes sunt, quae per pennam; cochlearia & similia instrumenta fiunt, quibus innatantia, vel insiden¬
tia auferimus. Proflatio quoque siccis & humidis competit, magis tamen siccis.
Praeterea destillatio & sublimatio quoque seruire vtrisque possunt. Nam cum hydrargyrus arenis, & si¬
mili¬