413
265
De distractionibus.
milibus mistus est, destillatio eum segregat: sic cum oleum combibitum lapidibus, luto & similibus Om¬
nino prudentiae artificis committendum est, & industriae, vt ex tot modis seligat quam convenientissimos,
qui cum inservire omnes studio Chymico possint, non tamen omnes donantur iure ciuitatis Chymicę.
Satis enim est de excellentioribus aliqua praecepta condidisse, praesertim cum vna eademque segregatio plu¬
ribus possit peragi saepe modis, nec opus habeat peregrina auxilia accersere. Nam ipsae domesticae ope¬
rationes sibi mutuo inseruiunt, quam quidem sua habent praecepta documentaque axiomatica: sed nihil at¬
tinet ea inter segregationes quoque reponere. Quorum autem propter excellentiam peculiariter ratio¬
habenda est, sunt potissimum. Ablatio & subductio (αφαίρεσις καὶ ὑποχώρισις) Ablationem tunc vocamus
cùm à parte superiore, vel latere aliquid segregatur, veluti cum spongiis vel fistulis humorem exhauri¬
mus: vel inclinato vase deplemus: vel per lacinias destillamus: item cum affuso liquore emergere faci¬
mus leuia, eaque postea abstrahimus. In siccis est detersio, conuersioque per pedes leporinos & similia. Post¬
ea abstractio per magnetem, cui affinis est collectio per hydrargyrum, quae tamen tam in siccis, quam
humidis validis valet, magisque est artificiosa in humidis cum detersorio liquore. Elutio per alueolum,
& succussio habent interdum communem ad superiora & inferiora potestatem, valetque illa in humo¬
re, haec in siccis. Quin & ad latera segregant heterogenea. Hypochorisis seu subductio per ima surreptis
segregat: Et excellit in hoc genere elutio venarum per areas planas, & per pilas immissa aqua: deinde se¬
paratio per foramina & fistulas: in siccis quidem cribratione, & excussione per lintea: in humidis emis¬
sione per epistomia, vel clepsydrias.
Ad modos hypochorisium etiam subsidentia pertinet, quam nonnunquam iuuat vel pulsatio, vel
iniecta medicamina. Multa separantur per confusionem, & concussionem, veluti quando salsedines &
acrimonias oleorum aqua dulci, vel similibus etiam in hydrargyro (vbi acetum salsum adhibemus, aut
salem siccum cum contusione) eluimus & edulcoramus calcinata. Horùm plaeraque reiicimus ad ma¬
gisteria & essentias, quod tum varietatem habeant magnam, tum quaedam aliquibus sint peculiaria.
CAP. XIV.
De destillatione per lacinias.
EST haec ablatio quaedam ex similitudine, quam cum stillicidio habet, nomen adepta, sicut & destillatio
per tabulam in deliquio. Quantum a. distet à destillatione extractoria, ipse formę docent & fines. La¬
ciniae non divellunt essentialiter iuncta, nisi forte cum seruilem locant operam praecedenti putrefactioni, aut
extractionis alteri modo: sed iam essentialiter diuisa, confusa tamen adhuc separant, idque non nisi humoris
beneficio, qui modo est essentialis, modo seruilis. Nam liquor, qui separatur per lacinias saepenumero tan¬
tum simplex aqua est, quanquam destillata, aliquando vini spiritus, quo essentias vel magisteria correxi¬
mus, vt in puluere auri extergendo & edulcorando, in calce hydrargyri alteranda & huiusmodi. Pro¬
curatio eius vel simplex est, vel multiplex. Quae simplex vocatur, etiam destillationis per linguam bu¬
bulam nomen habet, & fit panno (laneo, vel lineo) ad formam linguae bubulae secto, cuius pars latior seu
basis in vase separandi liquoris est, apex in excipulo, debetque continens altiore loco situm nonnihil in
pronum inclinare, vt sequi liquor possit. Itaque substernitur ei sella & fulcrum pronum: astat concha, vel
simile vas excipiens lati oris, aut si angusti est, accommodato infundibulo: Lingua bubula vel integro
apice, vel scisso & laciniato: imo & interdum integra basi, interdum diuisa, superiori ita applicatur, ne
heterogenea sorbeat, sed tantum liquorem, quod vt commodius fiat, madidam esse necesse est ipsam,
misturam vero prius per secessum diuisam, ne turbata trahatur confusim, quanquam interdum ex me¬
dio lentore eliciatur liquidior humor, & si quid vna prorepsit, id restituitur operi repetitoque labo¬
re distrahitur penitius. Fit a. abstractio per fibrarum ductum, seu filorum rectitudinem. Quocirca ex¬
tremitates laterales debent esse terminatae sutura vel limbo, aut saltem implicatae, ne propendentibus
filis, aut villis etiam in latus stillet lingua. Possumus rudia fila iungere, & laciniis textilibus substituere:
vel etiam linum pexum, aut sericum. Lintea non nimis coacta stipataque debent esse, nec nimis rara. Hęc
enim lutulentius confusiusque hauriunt, illa nimis tarde subtrahunt, quanquam purius. Quod si aliquid
vnà tractum cognoscimus quod non oportebat, mutatur trahens, & exprimitur, eluiturque pro rei no¬
bilitate curiose vel neglectim. Si nobilis est liquor & talis, vt facile expiret iacturamque faciat, oper¬
cula addantur fiatque res intra capsas suas. Huius rei gratia duo vel plura vasa stannea, vitreave possunt iun¬
gi inaequali dispositione, omnibusque simul commune operculum insterni. Nam & lingua ipsa, seu laci¬
niae sunt operiendae, omnisque abitus intercludendus. Minor fit dissipatio in capsa conclusa, quam in libe¬
ro aëre. Si ergo displicet vasa continentia obstruere, saltem in talib. capsis detineantur, quae tabulis plu¬
teisque sint distinctae, & communibus valuis possint claudi. Sed non est operosa praeceptione opus in ea
re, quae fere ex arbitrio artificis dependet & pluribus potest peragi modis. Illa monuimus propter ace¬
tum & vinum potissimum. Nam quia haec interdum repurgamus per lacinias, si procuratio instituatur in
aëre libero, aufugiunt spiritus nobiliores, remanente phlegmate, vel corpulentiore humore. Clausus
itaque locus est conuenientior. Simile iudicium est de humorib. & oleis, quam repurgare, vel exiccare volu¬
mus citra iacturam spirituum. Qui vero dubitat, spiritus profugere, periculum faciat in aceto spirituo¬
so, & aquis stillatitiis.
Habenda & ratio loci est, in quo fit administratio, & temporis. Calida haec attenuant spiritus &
resoluunt. Itaque talium separatio instituatur frigidioribus, sed non glaciantibus, si succi, sunt
huic passioni obnoxii. Viscidi succi in calore segregantur rectius, atque etiam praecalefacti. Mul¬
tiplicem per lacinias destillationem vocamus, cum vna dispositione per ordinem gradatim quin¬
que collocantur vasa, vt humor quater vel saepius, si necesse fuerit, transferatur. Quocirca excogitatae
sunt sellae gradatoriae, tanquam in theatro altitudine & humilitate distinctae. Hoc modo non
tantum separantur res confusae, & repurgantur liquores, verum etiam quodam modo at¬
tenuan¬