413
267
De distractionibus.
Vt autem cola ita & filtra, sunt multa.
Cola vinaria ex viminibus erant: Niuaria ex poroso lapide. Filtra nobis sunt chartacei cuculi, ma¬
nicae Hippocraticae, vel solae vel cùm papyro: Cribra setacea adiecta charta bibula: Ollae minutulis fo¬
raminibus ψεκαδιζουσυς instratae denso linteo: ollae crudae, seu futes (κεραμια Aristot. in 2. de Gen. an. 6.)
rarae patinae ligneae, ex hedera vascula, lanae, arundines, stramina, arundinùm caudae, serramenta li¬
gnea, arenae. In catinis pertusis vel cribris: frondes laminae metallicae foratae pilis pertextae, & similia
multa, de quibus in Alchymia; Et excogitare plura indies artis vsus potest. Administratio est simplex,
vel composita, vniformis, multiplex. Simplex simplici fit destillatione: quae si tardior fit; filtrum lu¬
tulentum euasit, & ob id repurgandum est. Variat autem & hoc. Nam initio rarius sumitur, mox
densius, tandem densissimum, siue id sit ex vna materia, vt ex lana vel lino: siue lineum primo, mox
laneum, hinc chartaceum, tandem ligneum, in quo attendendum est, qualis sit liquor quem colare
volumus. Imbecilliora cola facile ab acribus liquoribus corroduntur. Oleum haeret in charta & la¬
na gossypina, transeunte aqua, sed si acre est, etiam ipsum permeat. Vnde oleorum aromaticorum
purgatio per gossypium. Metallica non sunt pro corrodentibus, vti nec lapidea. Diluta nitrosa & li¬
xiuia per cola viminea, vel tabulas ligneas perforatas iniecto stramine, interdum & linteò colantur.
Hinc excogitarunt cupas interstinctas tabellis & capsis, pro colatoriis. Componuntur cola, cùm iun¬
guntur multa, sed ita vt gradatio quaedam obseruetur, & angustius sequatur rariore praemisso. Sic cu¬
pae ligneae triplicis spacii duo habent colatoria, quorum superius foramina habet liberiora, inferius
strictiora. Bulcasis suo ministro seu seruitori iniungit tria colatoria: Primum minus ex panno rariore
seu laxiore: Secundum majus; spissiusque: Tertium amplissimum stipatissimumque. Haec cum in
formam manicarum coniiciuntur, ita sibi adaptantur, vt triplex fiat colatorium. Audiamus de hac re¬
Seruitorem ipsum: (neque enim pudere huius debet tyronem, quandoquidem multa in Chymiam
etiam à Paracelso ex hoc sunt translata.) "Qui vult clarificare" (inquit) "aliquam potionem vel syrupum, quan¬
do erit completa eorum decoctio, primo colentur cribro setaceo: deinde suspendantur colatoria omnia" (ista tria scili¬
cet) "coniunctim, vt paruum sit intra mediùm, hoc vero insertùm maximo. In superius seu paruum collocentur folia
cifolionum vel palmarum excusso puluere, vel pannus ex setis equis bene collutus. Suspendantur à pariete, distentque
inter se tres digitos, subiectò recipiente vltimo. Liquorem infunde, sineque per se transire absque manus auxilio si haeret,
elue feces, & repone colum, donec totum decoctum sit traiectum. Quae substiterunt, proiice seruato liquore purò." Haec
Bulcasis:
Facile intelligitur posse tria vel plura etiam continue iungi sed habiliora sunt separata. Si non
sunt arcta satis, philyris interpositis satis stipabuntur. Tali modo etiam plures ollae sibi accommo¬
dari possunt, semper minutioribus foraminibus, praesertim, cùm aquam bibulam ex salsa amarave vel
lutosa reddere volumus. Inferior olla sit solido fundo; huic incumbens linteum obtensum foramini¬
bus strictum habeat: tertia imposita secundae fundùm stramine tectùm obtineat, ita vt pura glarea
stramini incumbat crassitie sex digitorum. Quarta vel prima itidem stramen vel stuppam praetendat
fundo perforato, sed sabulùm aut rasuras ligneas stramini praemittat. Si placet etiam quintam addere,
potes solo stramine vel serraturis confertam. Inferior promittat fistulam ex ventris medio, per quam
colatura decurrat subinde.
Si vina pendula aut turbida volumus clarificare, vtimur colis ex viminibus, quibus lintea, &
schidia colurna, vel fagina, aut horum lignorum ramenta praemittimus. Quae lentescunt, diuerbe¬
rantur prius scopis, vel crebra transfusione franguntur, deinde colantur. Sed plurima pars alio vti¬
tur clarificationis modo praesertim in foeculentis. Inliciunt enim silicum glaream aliqui: nonnulli
lac, alii calces, vel cineres, quidam medicamina certa, ec. Et sic subsidentiam expectant. Ista enim
ad fundum trahunt feces. Rectius per istas ollas cum sabulo & glarea pura transmitterentur. Aquas
stillatitias per triplex vel quadruplex colatorium manicae praemissa charta pura repurgare possumus.
Filtratio iungitur expressioni, emulsioni, tritioni & aliis cum succi lenti, & spissiores à reli¬
quis superfluis sunt segregandi. Saepius vero tunc seruit extractionibus, veluti in oleis expressitiis &
similibus.
Sol Dispositio filtrorum iun¬
ctorum cum glarea ad vina,
aquas minerales & alia repur¬
ganda.
Luna Dispositio plurium ma¬
nicarum ad aquas, succos, syru¬
pos, decocta, etc. clarificanda.
Orificia debent ligneis cir¬
culis distendi, & manica mani¬
cae nodo funiculisque iungi.
CAP.
Aaa
image 118