413
275
De distractionibus.
manet vel in omnibus, vel aliquibus partibus. Vbi vis eligenda familiaris, quae essentiam non corrum¬
pat aut alteret secus ac par erat. Sales sunt separabiles, siue in aquoso liquore subsistant, siue calcibus
Sed tamen à congenitis salibus, si qui facti sunt separatione, non possunt auferri, excepto sale petrae,
qui aliquatenus secerni solet, vti & à chalcantho & alumine, licet difficulter. Aqua, quae item pro me¬
dicina est in aquis fortibus, quae continent calces metallorum, itidem separantur destillatione; sicut
calces à salibus edulcoratione. Acetum, quo separantur lixiuia, quibus extraximus essentias minera¬
lium (lithargyri, stibii etc.) manet in menstruo nec solet separari. Negliguntur enim quaedam, post¬
quam quod maxime petebamus; assecuti sumus. Cardanus in 10. de variis causam indagat, cùr acetum,
turbulenta claret, vt minima quantitas vt gutta fermè librae sufficiat. Dicit eam esse vim non solum acrem,
sed potius acidam, quia acidum separet sua tenuitate, faciatque, vt separatum decidat quandoquidem quod
turbulentum est, ideo superstet, quoniam licet sit grauius, haereat tamen quia tenax: acidum vero soluat
lentorem efficiatque vt turbulentum subsidat. "Omne turbulentum lentùm, omne acidum dissecans": acetum
valde acre clarum: vnde succos separet à fecibus. Haec ille. Non quidem refert quid ille olim declama¬
uerit. Sed iuuentutis caussa effata ista sunt iudicanda, ne pariter deliret. Non videtur ipse expertus rem
esse, sed audisse ex aliis: ait enim: Referunt acetum clarare etc. At illi forte de lacte virgineo conficiendo
senserunt, vbi prius liquor clarus, affuso aceto turbatur; Turbatum quod est postea sua sponte secedit,
sicut cum argentum ex aqua forti, vel hydrargyrus separatur, Id autem etiam aqua dulci fit, & sale. Non
ergo vis est in acida qualitate, nec in tenuitate. Fluctuat autem ipse disputator, dum modo acorem, modo
tenuitatem; mox acrimoniam, rursus claritatem producit, ne quid praeterisse videatur. Facilius erat di¬
cere omnia conspirare; & sic tota sua natura acetum clarificare, cuius rei periculum facere poterat in
vino turbido, vel cereuisia, aut aqua lutulenta: in lacte coagulando fortassis etiam vidit. Omne verò
turbi dum esse lentum, & incidi ab aceto, friuolum est. Aceto extrahimus cerussam, lithargyrum, & reli¬
qua plumbea. Extractum clarum turbatur, subsidetque aceto recente quod spiritus suos adhuc habet, & acre¬
est. Qui lentor hic sit: vel qui in aquis soluentibs & mineralibus, quibus succi inuisibiliter sunt coniun¬
cti? Non ideo in aqua sunt calces & sales, quia lentę, vt in muria, vrina colata & similibus, sed alia ratione,
quia nimirum spiritus per minima miscet, continetque misturam tanquam formalis caloris praesentia.
Ille vbi coctione, vel medicina fuerit dissipatus, calces terminantur fitque secessus, vt in putredine cum
humidum natiuum, calor & spiritus euaporauerint. Inde etiam turbatio est, quia prius inuisibilia propter
spiritum custodem tenuitatis & misturae exactae, iam euaserunt, definita & aspectabilia, seu colorem acce¬
perunt ex termino lucis. Alias quae vinum feculentum, oleum turbidum & similia clarificant, non omnia
sunt acida, vt glarea, lac, calx cum caeteris. Lac adiaphanum est. Aceto infuso clarificetur. Quaeritur num¬
tenuitate, & acore? At coagulandum non est acidum. Non est ista clarificatio sed secessus, cui accidit aquo¬
sitatem claram esse; Et tamen serum iterum turbatur. Quando enim infuso aceto id coquimus, neutiquam
adeo transparet, vt clarùm dici possit. Gereuisiae adiecimus acetum saepe; sed turbatio non cessauit. Nec
ideo clarum acetum, quia acre, cùm acerrima eius pars turbida sit plęrumque. Alia vero ratio est spiritus,
qui ex aceto colligitur. In Chymia plura sunt exempla, quod acetum turbet potius, quam clarificet, sicut
cum lixiuio infunditur, cumque lac virginis facimus. Instrumenta & supellectilem ad hanc operationem supra in
sceuasticis exhibuimus, nempe catinos triangulares, fusorios calices, cucurbitulas segregatorias, furnu¬
lum fusorium, capsas & tripodas seu pedamenta catinorum, & huiusmodi alia. Quando de calcinatione
potentiali verba faciemus, repraesentabimus segregatoriam fornacem, quam aliqui sibi peculiariter cu¬
rant concinnari pro separatione per aquam fortem. Ea etiam hic ministrare potest. Calor, qui adhibe¬
tut, est inaequalis. Alius enim fusorius est, vti de fusione diximus: alius qui aquas soluentes actuet, qui
quidem neutiquam est validus. Nam saepe ad teporem fornacis vel etiam in manu siuimus cucurbi¬
tulam calefieri, donec teneri propter calorem amplius non posset. Si quid prima opeta non soluitur pe¬
nitus, noua aqua repetatur priore effusa. Admoueantur vero suae suis rebus.
Num siue fusione seu liquatione possit aurum in mercurium & sulphur per puluerem mercuria¬
lem diuidi, non immerito ambigimus, considerantes homogeniam eius & concretionem fortem. Sed
tamen vt dictum est, sunt, qui id affirment factum solo vini spiritu accenso. Verba Mirandulae ex lib. 2.
cap. 10. "Vidi ego non semel minus decima parte hora disijci metallum sicut sulphur alta petiuerit, hydrargyros ima."
Hoc fieri per mercurium sapientum, non est dubium, modo recte sit praeparatus.
CAP. XIX.
De calcinatione per ignem actualem.
Calcinatio est operatio, qua res mineralis, solutis vi ignea continuationum vinculis in calcem re¬
digitur. Id autem artificiose fit in suis vasis fornacibusque, varii consilii vsusque gratia, quando¬
quidem calces ad multa expetuntur. In mineralibus maximè locum habet ista elaboratio, siue primum
& naturaliter sint istius classis siue per artem ad hanc perducta, quanquam non omnium sit, sed eorum
tantum, quae in continuum corpus concreta, compagem habent solidam, nec per se ardent, hoc est, ter¬
ream potissimum ex praedominio. In animalium classe calcinari possunt, quae lapideam duriciem habent,
vt testae concharum, ouorum &c. Inter vegetabilia sunt pauca, vt semina quaedam lapidea, coralli, &
quae insinuatione calcium, & transmutatione euaserunt lapidea. Ita in animalibus nati lapides, vt mar¬
garitae etc. calcinationi subiacent. Modo vero quodam & metaphora etiam plura dicuntur in calcem
solui. Aquae salsae, aluminosae & alia diluta non calcinantur, licet post separationem aquositatis terreum
corpus relinquant. Succinum, & alia bitumina, cùm sulphure si quis velit in calcem deduci posse, im¬
propriè hoc illis tribuerit. Imo nec sal, nisi in aliud genus & lapideam naturam transmutatus rectè calcinari
dicitur, neque hoc quaerunt artifices, quandoquidem salis naturam calcinando saepe spectent vt sic sal aliquando
sit cal¬
Ioh. Franc.
Picus Miran¬
dulae & con¬
cordiae Do¬
mini lib. de
auro tres,
aditi Venetiis
anno 1586.