285
De
Extractionibus.
vox
extractionis,
etiam
segregationes
comprehendit,
&
distractionibus
fit
communis,
quae
tamen
distinguenda
esse
dudum
monuimus.
Aliud
est
essentiam
excerpere
&
seligere
ex
connatis
extraneis
(quae
etiam
accidentaria,
imo
ab
aliquibus
accidentia
dicuntur
vt
sic
in
considerationem
hanc
quo¬
pue
veniat
illa
rerum
distributio
in
substantias
&
accidentia,
quam
Aristoteles
excogitasse
scribitur)
aliud
discerpere,
&
in
membra
diuidere,
quanquam
hoc
illi
coniunctum
aut
consequens
esse
possit.
Cùm
cortices
detrahimus,
&
coria
plantis
&
animalibus,
nulla
sit
extractio,
sed
distractio,
vt
nos
cogit
loqui
doctrinae
perspicuitas.
Cùm
mucillago
fit
per
semina
cydoniorum
&
aquam,
abstractio
est,
non
extractio.
Quaedam
tamen
etiam
internum
succum
emulgent,
vr
seminis
psilii,
&
radicis
Althaeae.
Hae
sunt
extractiones,
quanquam
rudes.
Despumatio
abstractio
est;
sed
potest
extractionibus
accenseri,
si
spuma
est
essentialis,
quanquam
id
raro
contingat.
Vt
in
lactis
cremore.
Expuitio,
abiectio
&
secre¬
no
sputi
est,
Sed
cum
per
Mercurium
separatio
instituitur,
qua
dicitur
sulphur
metallorum
extrahi.
&
quodam
modo
sublimari,
etiam
extractio
est,
quamuis
expuitionis
nomine
aliquando
appelletur:
Sed
leges
abusibus
praescribere,
&
singulas
metaphoras
explicare
non
est
huius
instituti.
Illud
notan¬
dum
extractionem
aliquando
generalius
intelligi,
aliquando
specialius,
&
principaliorem
excellen¬
tioremque
nonnunquam
commendari
prae
caeteris.
Vnde
fit,
vt
dissentiant
inter
se
autores
in
extra¬
ctionum
modis,
vno
hunc
praeferente,
alio
alium.
Et
est
sane
aliqua
simplicior,
pinguiorisque
Miner¬
uae;
aliqua
elaboratior
&
multiplicior,
cumue
in
hac
quoque
operatione
progressus
sit
per
diuersas
im¬
perfectionum
formas,
donec
ad
aliquam
vltimo
expetitam
perueniatur,
fit
non
raro
ex
aliqua
circum
stantia,
vt
contenti
simus
citeriore
aliqua,
quae
ad
vsum
satis
commoda
sit,
non
pergentes
ad
vltimam,
quàm
tamen
ideo
non
repudiamus.
Iustitiae
etiam
hic
meminisse
decet,
&
modestiae,
ne
statim
probris
laceremus
aut
explodamus,
qui
non
ex
nostro
arbitrio
pendet,
&
commendat
à
nostra
opinione
declinantem
modum,
sed
cuique
suum
tribnamus,
quod
verissmile
sit,
illum
cur
citra
subsisteret,
quam
ad
vltimum
elaborationis
con¬
tenderet,
suas
habuisse
causas.
Extractione
fit
extractum,
differentia
modorum
extractionis.
Itaque
&
hoc
alias
erit
elaboratius,
alias
rudius,
vti
suo
loco
apparebit.
Peragitur
quam
commodissime
prius
comminutis
extrahendis;
Et
quanquam
aliqua
sint
eius¬
modi,
vt
etiam
ex
integris
possit
elici
essentia,
in
pluribus
tamen
contritio
est
necessaria,
Speciebus
ve¬
ro
certis
certa
inseruiunt
ministeria
fusionis,
deliquii,
filtrationis,
laciniarum,
etc.
Quoniam
autem
et¬
iam
plaerumque
essentia,
in
qua
virtus
haeret,
in
amplùm
diducitur,
&
exhaurirur
subsidio
humoris,
vel
proprii,
vel
alieni,
competentis
tamen,
reuocari
inde
potest
&
in
angustum
cogi,
veruntamen
pro
arbitratu
artificis.
Nam
interdum
coagulatur
extractum,
vt
spissus
succus
fiat,
vel
etiam
addita
are¬
factione
puluis;
interdum
mellea
consistentia
relinquitur.
Nonnunquam
dilutum
totum
seruatur.
Est
&
cum
adiicimus
quaedam
vsus
vel
conseruationis
commodioris
gratia.
Itaque
in
extractionis
artificio
saepe
plures
concurrunt
operae,
de
quibus
in
essentiarum
censu.
Sic
solutio
&
coagulatio
illa
sapientum
hic
quoque
conspirant,
nec
raro
extractum
distrahitur
in
diuersas
essentiae
partes,
siue
vt
maneat
vna¬
quaeque
seorsim,
siue
vt
exaltatae
denuo
committantur,
vnianturque.
Species
extractionis
genericae
sunt
duae,
Exuberatio,
&
Elambicatio.
Exuberationis
vox
valde
vsitata
est
Lullio
in
magisterio
lapidis,
&
signat
emulsionem,
vel
exuctionem
(ἐκχύλισιν/GR])
per
se
tan¬
quam
ex
vberibus
extractionem:
Postea
etiam
liquorem
emullum,
similem
lacti,
hoc
est,
solutione
Philosophica,
extractioneque
arcana
factum
per
destillationem
potissimum,
quanquam
aliquis
pare¬
tur
etiam
deliquio
&
aliis
modis.
Talis
exuberatio
nutritiua
appellatur,
quia
confert
ad
imbibitiones
&
nutritiones
lapidis
Physici.
Nos
docendi
causa
non
ita
presse
accipimus.
Sed
per
eam
designamus
succorum
extractionem,
quae
fit
citra
transmutationis
medium.
Poteramus
etiam
emulsionem,
&
exuctionem
vocare.
Sed
illa
vox
familiarior
est
Chymiae:
Euidentior
etiam
Graeca
ἐκχύλισιν,
quam
ἄμελξις.
Succi
enim
fiunt
extractione
ista
cùm
primis
licet
postea
in
aliam
transmutentur
formam.
Exuberatio
seu
apochlysis
est
duplex:
Quędam
enim
per
coactionem
quandam
violentam
fit:
alia
per
blandam
prolectationem.
Anas
pasin
illam
dicere
possumus,
vel
extorsionem,
aut
exactionem,
ἐκβασάνισιν:
estque
duplex
coctio,
&
expressio.
Coctio
diuiditur
in
elixationem;
&
assationem,
cui
ad¬
haeret
tostio,
expressio
modis
distinguitur,
veluti
elisione;
quae
est
ἔκβλισις,
expromtione,
excussione
&
caeteris.
Prolectatio
fit
per
macerationem,
vel
vulnerationem
seu
apertionem,
vt
postea
sua
sponte
stillet
humor.
Eo
pertinet
quaedaem
sudatio,
&
lachrymatio,
etc.
Quae
per
macerationem
peragitur,
etiam
extractio
specialis
dicitur,
maxime
si
fit
per
vini
spiri¬
tum
non
ex
integris
comminutis
primum,
sed
ex
expresso
excoctoue
succo,
vt
suo
loco
docebimns.
Hae¬
sunt
species
exuberationis.
Elambicatio
continet
sublimationem,
&
destillationem.
De
his
aget
liber
hic
quartus,
in
quò
quae
in
Chymia
videntur
desiderari,
addemus,
caetera
de
clarantes
solummodo.
CAP.
II.
De
Extractionibus
per
coctionem:
Coctionem
in
arte
Chymica
accipimus
χειροκμήτες,
seu
τεχνικῶς
quanquam
eam
explicemus
ad
exemplum
naturalium.
οὐδὲν
γὰρ
διαφέρει
(inquit
Philosophus)
ἐν
ὀργάνοις
τεχνικοῖς
ἢ
φυσικοῐς
ἐὰν
γίγνη¬
ται.
διὰ
γὰρ
τὴν
αὐτὴν
αἰτιάν
πάντα
ἔσται.
Et
rursus:
ἐστι
τὰ
εἴδη
καθόλου
ταῦτά
τέχνῃ
καὶ
φύσει.
ὅμοια
γὰρ
τὰ
γιγνόμενα
πάθη
Bbb
4