413
286
Comment. Alchem. Part. I. Lib. IV.
πάθη, ἀλλ' ἀνώνυμα. μιμεῖται γὰρ ἡ τέχνη τὴν φύσιν: hoc est, "nihil refert naturalibus an artificialibus instrumentis
peragatur coctio. Omnia enim quae coquuntur ab eadem causa euadent cocta. Species in vniuersum eaedem sunt in na¬
tura & arte. Similes enim sunt, quae eueniunt affectiones licet nomine careant. Imitatur enim ars naturam."
Sed vt intelligamus, quomodo in natura fiat coctio, vtque artis praecepta eo facilius assequamur
paucis illam contemplemur. Consequens erit, non omnem coctionem esse extractoriam & simul lux
accedet Philosophematis Aristotelicis. Ita definitur coctio: Πέψις ἐστι τελείωσις ὑπὸ τοῦ φυσικοῦ καὶ οἰκείου θερμοῦ
ἐκ τῶν ἀντικειμένων παθητικῶν: quod est: "Coctio" (loquitur de naturali, "quae"
fit in mixtis) "est perfectio ex oppositis passiuis, quae sunt materia vnicuique" (hoc est, humore & terra) "facta per
calorem naturalem insitum cuilibet." Coctionem fieri dicit, cum ex materia subiecta & potentia eius pro¬
ducitur forma perfecta per calorem insitum, qui est principiùm naturale, à quo motus internus, qui ta¬
men potest promoueri adiumento fomentisque externis, vt balneis.
Finis itaque coctionis est natura, seu forma & substantia, in his, quae simpliciter coquuntur: in
aliis ad quandam formam quantitatis aut qualitatis humidi per calorem redactio. Causa principaliter
agens, calor internus: adiuuans fomentum externum. Materialis humidum potissimum, idque non
quoduis, sed determinatam rationem habens ad suscipiendam certae coctionis perfectionem, & for¬
mam. Consequens est coctione materiam humidam ex superfluo ad modum quendam perduci, &
crassescere rem coctam. Id enim signum est, quod calor humidum vicerit & terminauerit, vnde siccius
quoque simul coctum euasit. Haec generaliter de coctione posita, distribuuntur postea in tres coctio¬
nis species, némpe maturationem, elixationem & assationem. Quae si ita se habent, Chymico desperan¬
dum est de extractione per coctionem.
Neque enim extrahitur id, quod crassius sicciusque euadit: sed potius in re ipsa, quod inerat,
perficitur, vt sic coctiones ad exaltationem debeant referri, quàm extractionem. Sed haec facile expli¬
cantur artis proprietate & motu. De interna coctione naturalique ista dicta esse patet. Sed ars ex¬
ternum principium est, & similiter in re agit motu foris introducto. Cùm ergo extrahere quid per
coctionem volumus, & coctione Chymica perfectionis aliquam formam producere, iam in natura co¬
ctum assumendum est. Natura enim arti materiam praebet. Illud coctum artis respectu potest esse cru¬
dum. Non enim habet formam, quam ars quaerit. At si simpliciter coquere volumus, non fiet extra¬
ctio: sed exaltatio, vt in lapidis magisterio, in quo student rem plus quàm perfectam coquendo redde¬
re. Coquemus itaque ex hypothesi & obiter, donec assequamur, quod volumus. Quocirca patet extra¬
ctioni inseruire coctionem posse non per se, sed ex accidente: Veruntamen simile quid moliendum
est. Quia enim coctio est rei indefinitae, & abundantis humiditate interminata: quae per coctionem
extrahere volumus, oportet redigere ex terminato sicco, ad humidum interminatum, hoc est, certo
liquore dissoluere, vel diluere penitus, ita, vt exacte comminuta plane videantur humori immista esse.
Veruntamen iuxta rationem speciei, quam imitari volumus extrahendo, nempe elixationis. Haec
enim commodissima est huic operi: postea etiam tostio. Humidum autem debet dispositum esse &
aptum extrahendae essentiae. Postea procurabitur in hoc calor artificiosus, qui facit, vt assumatur ex
partibus contriti succus familiaris; fiatque aliquod mistionis rudimentum. Vna cum hoc simul eue¬
niet segregatio heterogeneorum. Nihil enim fit ex toto; sed vt in naturali coctione in plantis & ani¬
malibus reliqua sunt excrementa, ita & in artificiali. Haec separanda sunt; Et deinde coctio absoluenda
ad vltimum vsque finem, aut formam, quàm volumus: & sane haec fieri sic in extractione succorum ar¬
tificiosa per modum elixationis (siue expressum penitus, siue adumbratum duntaxat) notum est,
Illud saltem ingeniosus attendere debet, vt studeat tali humori, qui à coquendo possit denuo sepa¬
rari, aut si maneat aliquid, id consilio & vsui non afferat aliquid detrimenti. Inde postea per coctio¬
nem extracti iudicia dependent. Si enim totum homogeneum est extractum similareque vndiquaque,
si crassius sicciusque factum, & perfectius ad vsum medendi, quam prius in natura, recte peracta erit
extractio per coctionem: Sin minus, dicendum est imperfectam esse vel consilio aliquo, vel errato, qua¬
est ἀπεψία, vel iuxta oppositas coctionibus species, pollutio vel quid simile. Sed cum nostro institu¬
to magis faueat ἕψησις seu elixatio, & assatio, cùm sua στατεύσει seu tostione; de his in specie quoque di¬
cendum est.
Elixationem Philosophus vocat coctionem indefiniti inexistentis in humido per calorem humi¬
dum, hoc est materiae, cuius humidum fluit indeterminate & sine certa forma, quod humidum ad mo¬
dum formamque redigitur per calorem humidum. Exempli loco producitur coctio cibi in animali¬
bus. Corpus enim nutriendum suam habet caliditatem, cuius motu cibus humidus & calidus conco¬
quitur & ex informi, fluidoque & indeterminato succo redigitur ad modum certae naturae de finitaeque
substantiae, veluti ossis, carnis, aut similium. Humidum etiam, quod terminari debet, putat esse πνευ
ματῶδες, ἢ ὑδατῶδες, spirituosum vel aquosum, quanquam in arte fors nemo tentauerit spiritus ipsos
elixare. Calor agens humidus dicitur. Siccus enim non elixat, sed assat. Is est in humido externo.
Nam in elixatione duplex requiritur humidum: Vnum, quod est in re ipsa, quod item est calidum natu¬
ta; alterum, quod foris est & calori agenti substernitur. Et illud tale esse debet, vt ab externo possit su¬
perari & elici. Itaque quae humore sunt destituta, aut quae tàm firmum habent, vt non possit vinci, &
produci, non sunt elixabilia. Ergo in elixatione fit separatio quaedam seu extractio (διάκρισιν καὶ ἔκκρισιν
vocat Philosophus) succi intus in re existentis per humorem externum agente calore; siue ea res actu
sicca sit, siue humida vt lac: Et illa quidem adiuuanda est comminutione, & maceratione donec humi¬
dum internum obsequatur. Consequens est elixata fieri intus sicciora, quia proprio humore spolian¬
tur; foris humidiora: Deinde inaequales esse elixationes pro materiae disparitate; item fieri temporibus
imparibus pro firmitate vel imbecillitate nexus, qui est resoluendus, vt humidum exeat. Metaphorica
tamen