413
287
De Extractionibus.
tamen est elixatio liquorum, vti & auri, sicut indicat Philosophus, quia succus, qui est in humore, in ali¬
quam formam transit vi ignis, qui foris circumstat ambitque & calefacit.
Differunt elixationes finibus. Fiunt enim gratia cibi, vel potus vel medicamenti. Neque vero et¬
iam omnia hic concrescunt, quanquam genus coctionis, cuius praeceptum catholicum erat, coctum
crassius & siccius fieri, id requirebat: sed quaedam spissantur, quaedam tenuia manent vel etiam fiunt li¬
quidiora.
Non fit elixatio sed pollutio potius, cum calor in humido ambiente non dominatur, vel quia
nimium est humidum, vel dissipatur ille, & expellitur. Haec Philosophus de elixatione, quae artifici¬
bus Chymicis admodum sunt grata, praesertim quod attinet declarationem per coctionem naturalem
in ventriculo animalis. Intelligit enim Chymicus suam extractionem per elixationem perinde fieri
ac cum naturalis calor ex materia cibi elicit chylum & succum alimentarium. Ibi primum est materia
elixabilis, nimirum, quae talem habet succum tali compage conclusum, vt & nutrire & per elixationem
extrahi possit. Consequens est aurum, lapides, arenas, & similia inepta esse ad coctionem ventriculi.
Praemisit autem natura molitores dentes, quibus frangitur cibus, vt succum eo facilius reddat. Dein¬
de addendus est humor externus, qui istum cibum circumstet, & intro quoque penetret. Non enim
potest sine hoc fieri elixatio & succi prouocatio. Is calidus esse debet actu eo gradu caloris, vt domi¬
netur cibo. Potentia quoque calidus melior est: sed tamen calor etiam foris suppeditatur à ventricu¬
lo, corde & epate: nonnunquam is roboratur fomentis. Peraguntur haec omnia vase destinato, in quò
se tangere mutuo possint agens & patiens. Postquam ergo peracta est elixatio ista humor externus suc¬
cùm interiorem assumsit; Et tunc instituitur separatio relictae fecis, à succo, qui cum humore vehi¬
tur ad alias officinas, vbi fit digestio, assimilatio, seu maturatio, separationesque nouae, vt abundantia
humiditatis tollatur, id quod duplici accidit beneficio. Praeterquam enim quod idem liquor extracto¬
rius & elixatorius, distributoriusque fuit, etiam deductorius est excrementorum acrium biliosorum
salsorumque. In hunc modum omnino Chymicus suas quoque extractiones per elixationem aut ma¬
cerationem instituit, vt non videatur ipse excogitasse; sed à natura sumsisse.
Primum eligit materiam extrahendam, eamque praeparat, vt coquus & masticatio: aliena detra¬
hit; optima assumit, eaque comminuit, & si iudicat difficiliorem fore compagem, eam frangit etiam
pluribus laboribus, vt vaporatione, macerationeque in suo menstruo; si quidem proprio succo abun¬
dat, si non addit suum, quod ex artis praescripto & vsu scit esse conuenientissimum. Nec raro id pau¬
lo acrius est & penetrantius, vt reserare nexus soluereque potenter ligaturas naturae possit. Hinc in¬
cludit cucurbitae elixatoriae, cauetque, ne quid per orificium exeat. Vt enim natura stomachum,
ita ipse vitrum claudit; sed tamen hac adhibita cautione, vt si venenati suspectiue spiritus vna sint, hoc
sinat prius secedere. Deinde suo liquori calorem addit foris praebito foco vel balneo. Artificiosiores
enim fiunt extractiones per diplomata & balnea seu vapida, seu mersoria, imo & tutiores, quam per
ignem nudum modo sinat materia. In eo aliquando versatur ingeniosius, vt quidam putant. Nam eli¬
xat non tantùm per humorem circumstantem ita vt ei res fit immersa, sed etiam per vaporem. Por¬
tiones à filis suspendit ex operculo super liquorem in imo bullientem, vaporantemque, qui vapor
insinuat se in materiam, concrescensque in aquam stillat, & simul deducit succum. Sed non in mul¬
tis, nec omni consilio id valet. Fortior est immmersoria elixatio si praecesserit comminutio. Peracto
opere, si totus succus exhaustus est, recte est: sin minus repetitur opus contusione noua, men¬
struoque mutato. Nonnunquam prior succus malitiae quid habet. Itaque modica elixatione euoca¬
tur & profunditur. Sequens vero accurate extrahitur propter vtilitatem. Negat Aristoteles lac &
mustum elixari, nisi metaphorice; Et sane Chymicus quoque ista alio fine decoquit, nimirum vt
coagulet, vel separet, quae res tamen similis est elixationi. Negat & aurum, lapides, & ligna elixa¬
ri, Sed Chymici inuenerunt certa menstrua, quorum beneficio & ista queant elixando extrahi, tam¬
etsi macerationi debitae potius soleant subiici, sed quàm facile in elixationem mutes. In lignis non est
haesitandum. Nam apertum est horum scobes extrahi per elixationem posse. Coctione absoluta insti¬
tuitur separatio essentiae à reliquiis, vti in natura, & ea itidem duplex. Aliquando tamen menstruum
cum succo relinquimus, vel totum; vel aliqua ex parte. Seruilem hic operam habent expressio, & cola¬
turae: Interdum & destillatio & aliae.
De Assatione ea scribit Philosophus, quae non videntur extractioni conuenire, sed potius ad¬
uersari. unchecked (inquit) unchecked: "Assatio est coctio à calore sicco & alie¬
no." Differt enim ab elixatione siccitate caloris ignei & externi, cum in illa adhiberetur calor per hu¬
morem, & insita humiditas euocaretur; sed in assatione potius resumitur, ita, vt assatum intus sit hu¬
midius, quam elixatum. Foris enim siccitas est, intus humiditas, contra in elixato foris humiditas, in¬
tus siccitas. Est & in artificiosis maioris operis assare; quàm elixare, quia plus hiegotii & curae requirit
calorem assando intus forisque aequalem adhibere, cùm quae propiora sunt igni, citius siccentur, quam
remotiora: Et maxime hoc pugnat cum extractione, quod dicit: unchecked
unchecked: "Coeuntibus externis poris humor insitus
non potest secerni, sed intus concluditur cum conniuerint meatus." Quocirca Chymicus hinc sperare extractiones
non potest.
Ecquid ergo in stateusi, seu imperfecta pollutaque assatione aliquid praesidii? "Vstulatio" (schmei¬
chen Germani vocant, aut sengen) inquit, "deficiens assatio est propter caloris penuriam, quae euenit vel quia
ignis externus iusto minor est, vel quia aqua interior copiosior existit, quam vt vinci à calore externo possit," hoc est,
vtrobique calor non sufficiens, qui quidem motum incipere potest, sed non perducere ad finem & as¬
sationem complere. Vstulatur ergo res non assatur.
Cum