413
291
De Extractionibus.
sunt enim quaedam, quorum balsamus in interiore recessu latitat, exeunte primo loco phlegmate cru¬
diore & aqua elementari, vt videre est in herbis succulentis, & seminibus his, quae aquam oleo praemit¬
tunt. Itaque & haec in pressilium genere non sunt praetereunda, sicut nec consideratio cruditatis, &
maturitatis. Talis succus essentialis erit, qualis gradus perfectionis. Caeterum quoniam raro fit, vt
non per vim expressio nis exeat etiam aliquid elementare & excrementitium: ideo expressum reuoca¬
tur ad incudem, & non tantùm separatur seu per spontaneum sec essum, & feruefactionem, vt fit in mu¬
sto: & oleo: Seu industria: Verum etiam saepe separationi adiicitur extractio subtilior, vt sic primum
extractum fiat materia secundo, secundum tertio, donec ad exaltationes iustas fuerit peruentum. Quo¬
modo expressioni seruiat comminutio, tostio, colatura, cribratio, destillatio per lacinias & aliae opera¬
tiones facile intelligitur. Illud quaeritur, num expressio sit, quando confricti fructus succulenti per
cribra vel filtra manibus traiiciuntur, & non prelo. Videntur enim prelum & pressio se habere corre¬
lato, iugoque essentiali cohaerere, vt non sit expressio, nisi prelo procurata. Sed non excludendum
est id quoque, quod vim preli habet, modo premendo actum suum absoluat. Itaque Philosophus er¬
iam causas prementes generalius enunciauerat voce "ὤσεως, πληγῆς, ἄψεως. ὤσις", inquit, "ἐστι κίνησις ὑπὸ τοῦ
κινοῦντες ἣ γίνεται ἀπὸ τῆς ἅψεως: Impulsio est motus tactu, seu comprehensu mouentis:" Sed πληγὴ percussio
seu ictus ὅταν ἀπὸ τῆς φορᾶς, vt cum mallei incussu vrgetur prelum. Quocirca ad extractionem expres¬
soriam etiam pertinebit, cum ex granis Ebuli, Sambuci, vuarum; &c. Succi fiunt. At cum faui ex¬
primuntur, & tamarindi cassiaque extrahuntur, potius distractiones fiunt. Secus in aloe ex herba, &
oleo ex nuce moschata eliciendis, quanquam & hic manuum confrictus locum habeat.
Emulsiones quaedam sunt extractoriae per expressionem: quaedam duntaxat segregatoriae. Instru¬
menta expressoria. In oleo & vino describuntur à pluribus vt apud Catonem de re rustica cap. 18. & sequi i¬
tem 66. & 68. Vbi de torcularibus, trapetis, prelis & ad haec pertinentibus vasis nonnulla leguntur
sicut & apud Columellam, Varronem & caeteros rei rusticae scriptores, traduntque nonnulli prelum
esse trabem rectam cochleatam, cuius circumactu impulsuque fiat compressio: Sed Torcular totam
compagem cum labro continente & reliquis. Verum & Torcular à torquendo nomen inuenit, &
significationem preli comprehendit. Istis instrumentis Chymicus seruiliter potest vti, & labore con¬
ductitio vinum oleumque & purpuras exprimere. In pharmaeopoliis prela sunt diuersa. Quaedam
tabulis constant planis: alia inaequalibus, idque dupliciter: Nam iacens tabula Mesuae iudicio de¬
bet in scrobem excauata esse, in quam incumbentis tuber seu gibbus impingat. Aliis contra placet,
iacentem debere in modicum collem protuberare, & in circuitu decliuia habere: impendentem ve¬
ro scrobicula admissa ita adaptatam, vt decliuitates comprehendat, fiatque rerum aequalis expressio, &
defluxus.
Est autem iacens tabula ambitu septa, vt capsae instar referat, cuius cliui colliquium habent in lim¬
bo, ex quo iterum fistulae prodeuntes expressum effundunt. Ex oleae vel pyrastri similiumque arbo¬
rum lignis parari prela huiusmodi solent, cum suis torcularibus cochleatis. Quidam ex ferro, vel alio
metallo ea procudunt. Alii laminis ferri albi aut plumbi candidi praetexunt. Est & cum capsa ex lapide
constat. Intra tabulas igitur filtro laneo, vel setaceo comprehensa materia exprimitur. Fistulis subie¬
ctae conchae vel alia vasa excipiunt succum. Qui in oleum amygdalinum Mesuae commentatus est, mul¬
ta de prelis adiecit, quae tyronem informare vtiliter possunt. Documenta autem exemplo seminum
hęc habet: "Primum emundanda sunt, pellibusque, si fieri potest, spolianda: deinde mortariis accuratè terenda: postea tri¬
ta offa calefacienda, vbi monet aptissimùm esse in diplomate vitreo calore balnei calefacere, quia empyreuma vitatur,
& non dissipatur igni oleosa humiditas potestque oculis considerari labor: reprobat affusionem aquae calidae praesertim, multa¬
qua non oleum fit sed hydrelaeum. Addit magma expressum repeti eodem labore vt exhauriatur penitus. Ignobile fieri me¬
lis trusatilibus: prelum Mesuae ineptius esse, vtiliusque opus peragi vtraque tabula plana, sacculò canabino, & iacente tabu¬
la in circulum cauatae, canalibusque instructa & emissariis decliuibus ad instar torcularis vinarij: expeditius esse prelum
librariorum ex quadratis lignis tres cubitos longis, palmum crassis, quae in extremis sint cochleatim pertusa seu trochlea
mascula & foeminea per capita dispositis ferramentis cogi & remitti possint. Ita parato prelo semina in sacculo canabi¬
no vel lineo vtrinque calefactis tabulis seu asserculis munito inferuntur, premunturque." Haec ille: quae possunt trans¬
ferri ad similia. Quae vero peculiariter sint in vnoquoque exprimendo obseruanda, ea in singulis in¬
ter essentias explicantur.
CAP. IV.
De extractione per vulnerationem.
Ἔκκρισιν διὰ πληγὴν καὶ ἔγκοψιν appellamus, quàm alias ἐπισμὸν. Veteres, eo quod esset τοῦ ὀποῦ per inci¬
suram collectio, quod ὀπίζειν dicunt. Exit ex plaga liquor & in accommodatum vas influit: vel circa¬
vulnus concrescit, vel in scrobem substratis foliis corriuatur, vel cauo ipsius plantae colligitur.
Plaga non est vniusmodi. Fit enim ὀπισμὸς κοιλάνσει, vt in radice Thapsiae: vel ἐγχαράξει, vt in
taedis, capitibus papaueris, etc. vel τρυπήσει vt in arboribus: vel κολοβώσι ἠκολάψει, vt in Chelidonia ma¬
iore, esula, etc. vel ἐγκὸψει ἢ τομῇ, vt in Euphorbio. Itaque diuidi potest haec operatio in excauationem
scarificationem, terèbrationem, castrationem & puncturam. Omnes locum habent in plantis tantùm,
in quibus solis etiam tentantur; quanquam vulneratio & corriuatio videatur aliquando etiam in mi¬
neralibus institui posse per incifuras terrarum, quae succis mineralibus sunt foecundae: Et collectio¬
nes aliquae sponte naturae in animalibus quoque peragantur, vt in his, ex quibus moschus, & Zibethum
trahitur. Deinde venarum sectiones Medicis non raro sanguinem analogum istis succis praebent, qui
porro Chymice elaborari potest. Sed cum principaliter plantis competat opismus non tamen in omni¬
bus, sed succulentioribus: Et nec his totis, verùm quae insignem vim medicam vna cum liquore fundunt
pro¬
Ccc
Theophras. lib. 9. hist. Plant. cap. 8. ἐπισμὸς γίνεται ὀπιζομένων, etc. Ibi. & χυλισμός. Sucus.