413
294
Comment. Alchem. Part. I. Lib. IV.
succurrere festinat repletione. Sed cum nihil est, quod succedere vel submitti possit, nec illa patitur
se totam exhauriri, nisi vi premente, intercipitur fluxus. Hinc colligimus, stillationis huius esse ali¬
quem terminum. Nam primo fluit succus concoctus, postea alimentum erudius sicut fit quoque in
corporibus cruentantium diu animalium, quae tandem intumescunt cruditate. Nam per vulnus et¬
iam spiritus & calor exit. Vnde necesse est frigidiores fieri plantas, si diu duret copiosa stillatio, & tan¬
dem putrescere. In maioribus autem maior virtus est. Itaque parua vulnera facilius sustinent. Non
totus succus semel rapiendus est, si volumus ad eundem vsum idemque beneficium saepius reuocare
plantam: Sed ea coniectura & industria, quae videtur conuenire. Itaque etiam in paruis volumus cir¬
cum specte agere artificem,
CAP. V.
De extractione per macerationem.
"QVas medicamentorum facultates" (inquit in 4. meth. cap. 9. Fernelius) "veteres olim memoriae prodiderunt, eas
in integris illis primum sunt experti: alij postea, vt laborantium delitiis subscriberent, eas varte à crassiore terre¬
naque materia sejunxerunt vt destillatione" (qua putat extrahi alimentarium humorem & aquosum saepenu¬
mero paucarum virium: Et postea oleum, nempe humidi primigenii portionem aëream) infusione, qua
simplicium vires purae synceraeque transferantur in liquorem, maxime eae, quae sunt in substantia tenuio¬
re, minus, quae in crassa & terrena: Decoctione seu elixatione, qua rerum facultas & species à materia se¬
iungantur: Et tandem expressione succi, qui omnem substantiam, saporem & summas vires obtineat,
Mesuaeus similiter decoctionibus & infusionibus facit potiones: destillatione olea & aquas: alia
olea succosque per expressionem: alia per impressionem. Num ex illis sit extractio per macerationem,
de qua dicere instituimus, videndùm est.
Nominamus extractionem per macerationem, vt indicemus aliam esse extractionem, aliam ma¬
cerationem. Potest enim aliquid macerari etiam sine extractione, vt saltem mollificetur aut alio modo
afficiatur. Maceratur etiam homo curis, tabeque conficitur seu macer redditur ἀτροφία . Alia macerata
diffluunt vt calx in quibus macerare est idem, quod resoluere. Est aliquando idem, quod ἐναποβρέχειν, a¬
qua irrigare, mollire, abluere, perluere. Lupini macerantur, vt dulcescant.
Chymico in maceratione non vnus scopus est propositus etiam in extrahendi consilio. Nam non
tantum emollire rem studet liquoribus, sed & resoluere & exhaurire, ita, vt omnem sui vim de ponat
in illos, cumque illis segregetur à reliquiis tanquam recrementis & capite mortuo, vt loquuntur, vel
impuris sordibus. Per infusiones idem spectant Medici, vt Fernelius docuit, & scholiastes Mesuae scri¬
bit, infusionem esse, quando aliquae res medicinales infunduntur seu (nam est & alia significatio infu¬
sionis quae ἔγχυσις vt, cum decocta, etc. In intestina, matrices, faucesque infunduntur) ponun¬
tur puluerisatae, contusaeve vel etiam solidae in aqua, vel vino vel aliquo liquore absque vlla decoctio¬
ne & in illo remanent tenenturque per aliquod tempus: Vnde colligitur liquor, exprimitur & colatur,
& dicitur infusio, cui tamen aliquando accedit ebullitio vel leuis coctio, Vt virtus melius, fortiusque
assumatur.
Talis cum sit infusio nihil impedit, quin etiam extractionem per infusionem dicamus. Nam in¬
fusio & maceratio simul fiunt, diciturque idem opus infusio, quatenus liquor affunditur rei, vel res
immergitur liquori: Maceratio, quatenus ad calorem fouendo resoluitur cogiturque deponere succum
in liquorem, vnde exhaustae reliquiae in tabem abierunt & sunt macrae factae. Sicut autem non appella¬
mus totam operationem macerationem, ita neque infusionem, nisi tropo. Fit quidem extractio etiam
infusione; sed non omni: deinde non Chymico apparatu & consilio, neque ex iisdem materiis, nec men¬
struis, seu liquoribus iisdem. Chymicus sane etiam mineralia extrahit per macerationem, quae non in¬
fundunt Medici. Chymici eo artificio etiam tincturas faciunt, & auro, aliisque detrahunt colores, quòd
institutum pridem celebre fuit in Alchymia metallica: Sicut ars infectoria, pictoriaque aliquod simu¬
lachrum in plantis & animalibus exhibuit. Consentaneum est ad vtriusque imitationem, Alchymia
scilicet, & infectoriae, Medicos suas excogitasse infusiones. Notatu digna sunt verba Mesuae, quae ipso
sono Chymicam disciplinam referunt. Ita enim licet barbare, per interpratem loquitur: "Olea alia fi¬
cint per impressionem, sicut cum aliquod materiate suscipit id, quod in alio est secundum speciem suam:" (Syluius: cum
materiae in oleo maceratae, incoctae, qualitatem suam & vires in ipso relinquunt) "quod generice aictum
non tantum de oleo intelligi potest, sed de quovis per impressionem extracto,
Nam materiale illud est materia extractionis seu liquor" (Aristoteli ὑποκείμενον καὶ ὕλη) "qui substernitur loco
corporis pristini. Id quod in alio est secundum speciem suam, est cuiuslibet specifica potestas in humore spirituque primo¬
genio, qui vna transit, inhaeret. Impressio vero fit, cum agens patienti imprimit suum actum, idque alterat & im¬
mutat." Haec declarantur pluribus, cum iam aggreditur illam oleorum per impressionem confectio¬
nem. "Fiunt", inquit, "olea per impressionem, sicut imprimit forma sigilli in re habili suscipere illam, & propriè quando ali¬
quid stans, sicut materia, ponitur in necessitate factum habile, vt suscipias virtutem, quam res alia sortita est à spe¬
cie sua (Syluius: Fiunt & olea per impressionem, quae ipsis oleis, veluti habili cuidam materiae, aliorum medica¬
mentorum virtutem à sua ipsorum forma proficiscentem inserit, quomodo sigillum formam suam materiae cuipiam
ad eam suscipiendam habili imprimis.) Requiris materiam, quae per naturam sit disposita ad recipiondam a¬
liundo virtutem, seu quae pati per impressionem agentis queat. Deinde assumit medicamentum virtute
specifica donatum, quod similiter debet posse transferre eam & communem alteri facere." Quo modo
fiat impressio, rudi declaratur exemplo sigilli formam suam & typum cerèe communican¬
tis: quo exemplo tamen non totùm declaratur negotium: Sed id duntaxat, quod de specifica
proprietate dicebatur, vt intelligamus impressione transire aliquid formale: non certe ita, vt id
pari¬