413
295
De Extractionibus.
pariter fit in illo, vnde transiit: Nihil enim relinquitur, nisi feces: Sed succo simul essentiali trans¬
lato,
Differt ea impressio ab infusione eiusdem authoris, quandoquidem infusio sola constat macera¬
tione in liquore ad calorem per dies vel horas aliquot, aliquando mutatis rebus: Sed impressio infun¬
dere seu sepelire in oleo iubet: vitro clauso soli exponere: inde coquere: mutare infusum, iterumque apri¬
care, cum repetitione sufficiente. Addere deinde eius rei infusum: digerere ad solem multis diebus, cola¬
re tandem & rectificare insolando diu. In aliquibus tamen variant operationes, fiuntque olea talia etiam
per contritiones, digestiones in pastis, expressiones, etc. Alicubi plura simul componuntur, Chymici
etiam oleo vtuntur ad extractiones suas: Sed saepenumero adiiciunt extractiones nouas per noua men¬
strua. Sentiunt autem similiter Mesuae nempe talibus extractionibus transferri potestatem formalem
cum succo primitus insito. Itaque & essentias vocant extracta, item arcana, astra, etc. Nec contenti
sunt impressione in materiam: Sed elaborant essentias amplius, & separato menstruo solas synceras
que exaltant & reponunt in vsus suos, nisi certo confilio aliquid vna relinquendum censeant. Sicut
autem Medici cum Mesue non quoduis cuiuis infundunt, sed habiles liquores competentesque eli¬
gunt: ita & Chymici, qui tamen studuerunt magis immateriali, communique & simplicissima essentia
extractiones facere, quàm materiales succos vel olea adhibere, quae parua vi penetrandi assumendique
praedita, plus relinquunt, quam exhauriunt.
Hoc consilium secutus & Fernelius est, dum tenuem & penetrantem liquorem, qui sit simpli¬
cium naturae consentaneus, suis infusionibus praescribit, maximeque probat aquam vitae, quae tenuis¬
sima, inque omnes commissae materiae partes se insinuans, concretum illius succum attenuet, incidat,
colliquet secumque rapiat: post ea vinum album tenue, aquam simplicem, cui incoctae sint res attenu¬
antes, stillatitiam, hydromeli, mel, oleum, in quibus simplicia arefacta, tusa concisaue ad tabem vsque
macerentur, donec saporis indicio omnem vim deposuerint, aut fermentatione mutua, si plura sint, ad
eandem naturam peruenerint, idque tepide & tepido loco ad solem vel calorem prunarum, aut fornacis.
Sic itaque & Chymici materias minerales, animales, vegetabiles comminutas, tritas, vstas vel cal¬
cinatas pro cuiusque modo, praeterea etiam liquidas aliquando. (Non enim semper arefactas extrahunt,
sed & succos, decocta, olea, composita etc.) & cineres in vitro vel alio conueniente vase perfundunt suo
menstruo, quod in plaerisque est spiritus vini simplex, nonnunquam alcalisatus, aliquando acetum stil¬
latitium, aqua mellis, menstruum coeleste acutum, spiritus descensorius lignorum solidorum corre¬
ctus, spiritus terebinthinae, aquae stillatitiae alteratae inter oleorum extractiones & huiusmodi alia, pro¬
cuiusque natura, & vsu. Perfusos pulueres confundunt exacte & clausum vitrùm collocant ad solem
aut fornacem: vel putrefaciunt. (Ita enim loquuntur saepe de macerationibus) in fimo, balneo, ci¬
neribus calidis, furno acediae per suum Mensem, hoc est definitum tempus siue horis id numeretur, si¬
ue diebus interim saepe turbantes materiam, iterumque subsidere per quietem finentes. Cum vident
menstruum satis colors tùm, vel sapore aliísque indiciis deprehendunt multam vim depositam esse, ef¬
fundunt id sine turbatione, sique plus inest virtutis in reliquiis, aliud reponunt, & macerando pergunt.
Nonnunquam tamen tales res sunt, vt vni menstruo multum materiae repetitis vicibus possit immer¬
gi. Itaque tunc priori separatae, noua substituitur, idemque peragitur labor. Accedunt nonnunquam
leues ebullitiones in diplomate, vt in carneis, & plantis, cum maturare opus placet. Sed in pluribus
id vitandum est. Expressio adhibetur nulla, nisi cum denuo extrahere per hunc modum instiruimus,
Menstruum enim per se duntaxat debet assumere essentiam subtilissimam, omneque crassuum relin¬
quere. Itaque cum expressus simul succus est, is postquam subsedit, separatur nihilominus. Raro er¬
iam colatura concurrit. Est tamen, cum consilio certo totum ius cùm extracto statim praebere volu¬
mus aut certis vsibus similibus destinamus, etiam exprimimus veluti cum Rhabarbarum extrahimus,
vt extractio tota sumpta purget, cuius menstruum tunc est aqua cinamomi & Endiuiae. Interdum
propius accedimus ad vulgares infusiones, & decoctiones facimusque hoc artificio succos inspissa¬
tos. Sed plaerique Chymici essentialiores extractiones malunt, quam materialiores, quod in succis
crassis nihilominus sit tarda virtus, cuius rei documentum sumere licet ex vulgatis officinarum ex sen¬
na helleboro nigro & similibus extractionibus, quae certe valde inertes deprehenduntur estque inter¬
dum satius decocta & infusa vsitata vsurpare, quam istos succos inspissatos, qui etiam ob hanc causam
non possunt esse synceri, quia ramenta ex subtili tritura vna exprimuntur & coagulo miscentur. Sed
de his in essentiarum explicatione dicemus plura.
Postquam iam extractio per macerationem simplicem, aut repetitam facta est, subtracto men¬
struo extractum coagulamus relicta mellis, vel syrupi consistentia, si quidem ex genere succorum est:
sin ex mineralibus, cineribus & huiusmodi, in pulverem vel coagulum siccum perducimus. Hinc ex¬
ordimur operam novam. Nam quaedam denuo extrahimus, & maiore industria, vt subtilitatem in¬
stam consequantur, elaboramus mutato menstruo, quod vt plutimum fit, cum prius vsi sumus aqua
stillatitia, decoctis & similibus.
Nam hęc revocantur ad incudem, & quinta vini essentia in quintam naturam rediguntur, non
amplius per putrefactionem, sed circulationem in Pelicano. Quaedam etiam crebris destillationibus
attenuata coguntur per alembicum transire. In aliis si quid labis intulit menstrui acrimonia adhibe¬
tur rectificatio per edulcorationem, quae fit per macerationem in aqua stillatitia simplici. Quod si a¬
liquid noxiae potestatis, suspectaeve qualitatis vna transiit in succum extractum (Paracelsici quidem
id negant posse fieri, quia quinta vini essentia non assumat nisi medicam essentiam: Venenum vero,
quod dicunt esse tantùm in sordibus abiectaneis, relinquat, quae opinio falsi convincitur experientia
communi: Et sunt quaedam essentiae per se venenatae, vnde natum id, quod ens veneni vocant) id
eluere sedulo tentandum, aut alexipharmacis additis corrigendum. Quocirca Quercetanus & alij in¬
dustrii
Ccc 3