413
299
De Extractionibus.
appellatur, in quem resoluta pars non fixa effertur in summum. Hoc est illud Hermeticum: Portauit
illud ventus in ventre suo. Nam specie halitus latet res sublimata, & ascendit in coelum seu alembicum
coeliformem, vbi concrescit. Haec ergo forma & materia sublimationis physicae, quam veram & certam
vocant est. Additur finis.
Non enim ideo tantum fit haec sublimatio, vt diuisae pattes seorsim existant, sed vt iterum con¬
iunctae cohaereant, parsque non fixa fiat similis fixae, & aeque constanter in igne maneat, & se mutuo be¬
neficio afficiant. Nam pars non fixa cum fixionem accepit per sublimationem crebram, non obliuisci¬
tur omninò suae naturae spiritualis, sed eam in fluxum constantem conuertit, vt sic postquam à fixa ac¬
cepit fixionem, ipsa vicissim ei communicet fusionem perfectam. Ita quod in coelum ascendit, descen¬
dit iterum in terram, & vim accipit superiorum & inferiorum fixorum & volaticorum sub specie fusio¬
nis. Et hic est sensus dictae definitionis.
Alibi lapis dicitur mundari per sublimationem, quod est à sordibus detergi, & crasso corpore li¬
berari, vt sit totus spiritualis, quod non vna sublimatione, sed pluribus peragitur, ita vt principio ei
aquositas superflua detrahatur, deinde mundicies procutetur putissima; hinc figatur, sed ita, vt retineat
fusionem metallicam: postea etiam ingredi possit, quem ordinem sublimationum vocant, prouectio¬
nem ad altiorem dignitatem & virtutem, veramque purificationem. Fixus postea iterum sublimatur, &
in spiritum vertitur. Hinc dicitur fixum sublimari, esse corpus in spiritum mutare. Sed hinc denuo re¬
uocatur ad fixionem per eandem operationem.
Patet hinc, variùm esse finem operationis eiusdem, posse que nos etiam contraria obtinere, si ac¬
cedat industria. Separat enim sublimatio fixùm à non fixo; deinde nobilitat, tertio figit non fixum:
quarto coniungit vnitque; quinto nouas proprietates confert, vt res discat naturae suae obliuisci, aliumque
vultum & morem induere,
Hi gradus diuersique eiusdem artificii scopi nonnunquam ad duos rediguntur: Est enim subli¬
matio vulgaris: Est alia philosophica: "Scire te conuenit, inquit quidam, quod nostrum sublimare nihil aliud sit,
quam corpora exaltare, id est, in spiritum ducere, quod fit leni igni. Vulgaris sublimatio est signum effectus, nempe,
quod corpus philosophice sublimandum seu exaltandum effectum sit spirituale, ita vt aptum sit ad secundam sublima¬
tionem accipiendam. Nihil enim operi lapidis confert, quam praeparationem primam, qua inducitur aptitudo ad verans
spiritualitatem postquam totum absoluitur opus vno vase, vna fornace & dispositione. Haec ille. Totum opus à
principio vsque ad finem sublimationi tribuit. Sed haec duas habet rationes. Prima est rudior, qua praepara¬
tur materia duntaxat, & ab extraneis purgatur: posterior est exaltatoria. Illa fit per distantiam: haec per
alterationem, quomodo & vulgariter sublimata primum eleuantur, vt ab elementari inquinamento
separentur: deinde elaborantur digestionibus aliisque modis exaltatoriis. Amanda tamen vulgaris
sublimatio ideo est, quia sine ea res exaltanda non habet aptitudinem ad sublimitatem dignitatis con¬
sequendam, & sic ad essentias completas perfectasque aditum foresque aperit. Inde sequitur in Rosa¬
rio, duplicem esse sublimationem: primam, qua remoueatur superfluitas, vt remaneant partes purissi¬
mae à fecibus elementaribus separatae, sicque virtutem quintae essentiae possideant: quae sublimatio sit
corporum in spiritum reductio, qua corporea crassities transit in spiritualem subtilitatem: Secundam,
quae sit extractio quintae essentiae ex ea re, quae prius est praeparata ad virtutem quintae naturae per sepa¬
rationem elementorum, seu à fecibus elementaribus, vt iam flat anima tingens, ad quod necessaria est
ablutio, vt per eam separetur arsenicalis pinguedo, & oleaginosa natura purissimae vnctuositatis, quae
fecibus erat colligata, à quibus impediebatur sublimatio. Qui itaque tyro cupit ad intellectum summi¬
magisteri péruenire, omnia titulo sublimationis contineri artificia ex dictis intelligit. Quod enim iu¬
bent elementa detrahere, & separare, destillare, sublimare, &c. id totum figuratum est, & comprehen¬
ditur sublimatione nempe praeparatoria & exaltatoria. Nam elementa dicuntur separari, cum fęces &
impuritates abstrahuntur sublimando ab his rebus, quarum virtute extersoria (vnde acetum, lixiuium,
aqua fortis, &c. vocatur) sordes tolluntur, sicut cum auri ramenta inquinata, & cute terrea obducta
aceto aluminatò abluimus, coriumque ab eo auellimus: item quarum est adminiculo, terrea retinen¬
tur in imo, spiritùs vero ope aliorum eleuatur: item quarum siccitate humiditas elementaris absorbe¬
tur. Interim si quid nimis igneum, & aereum impurum inest, id quoque segregatur. Ita lapis ab elemen¬
tis per sublimationem septenam vel nouenam repurgatur, & accipit dispositionem potestantemque, vt
in quintam essentiam possit transmutari, quae quinta essentia vocatur anima tingens, diciturque extrahi
per sublimationem, non eo intellectu, quasi post praeparationem aliqua fiat sęparatio partium corpo¬
rearum, sed qualitas nobilitatur praestantiore succedente minus praestabili; & haec est etiam sublimatio
secunda, quam, dum aliqui huius artis studiosi negligunt, non inueniunt, quod quaerunt, quia desinunt,
vbi incipere debebant. Nam vulgariter sublimatum argentum viuum, cùm ad summam puritatem
isto opere perductum est, tantum est materia philosophici lapidis, ex qua extrahitur Mercurius Philo¬
sophorum, qui nulla amplius indiget sublimatione vulgari, sed digestionum continuatione
exaltatur figiturque, addita re fixa congeneri, donec voto respondeat. Sed de his mysteriis nimis
multa.
Nos hic nulla praecepta ponimus de sublimatione arcana, quae petenda est ex exaltationum de¬
scriptione. Vulgaris sublimatio, qua separatur volatile à fixo, purum ab impuro, requirit vas con¬
tinens, deinde alembicum excipientem caecum, vel rostratum; tametsi & ille in vertice sit pertusus,
in quo spiritus sicci coalescant, quod fit humidis primum per diuaporationem emissis, siue hoc ex¬
tra vas continens in olla torrendo peragas, siue in eo sine alembico, siue cum alembico per fo¬
ramen verticale emittendo vapores: siue destillando per rostrum, quod consultissimum est, si modo
sit breué. Nam humidi spiritus interdum non curant leuem ignem; & subsunt etiam pondero¬
si, qui egrediuntur flamma valida, vt fic in aquis fortibus. Neque tamen isti possunt in alembico
con¬