413
Vasa terrea
vitrata in¬
tus, proban¬
tur prae vi¬
treis. Fictilia
lapideae soli¬
ditatis, quae
etiam acer¬
rimos spiri¬
tus retinent,
meliora.
image 135
300
Comment. Alchem. Part. I. Lib. IV¬
concrescere. Quocirca vtilius est, vt pet rostrum sinantur elabi, quo sicci constentiam acquirant. Vas
sublimatorium in volatilioribus est altius; in grauioribus humilius; & interdum ita, vt cucurbitae col¬
lum quoque cineribus vel arena sit obrutum vsque ad limbum alembici. Vtrobique eminere extra¬
furnum debet, vt alembicus sit in frigido aere. Aliàs non coagulant spiritus, sed se subducunt. Collo¬
catur in cineres, vel arenam altius, profundius, pro materiae quantitate. Cum fundus nudo igni expo¬
nitur, tabula excisa perforataque distinguitur: sed satius est vti arena, vel scobe ferri. In plaerisque sub¬
limationibus fit repetitio operis. Quae enim eleuata sunt, exempta redduntur capiti mortuo, & cum
eo trita iterum sublimantur, donec placeat sublimatum, & vniuersa essentia sit extracta. Sequitur cor¬
rectiò, quae item potest esse sublimatoria, & sic sublimatio alio consilio instituitur, nempe coniunctio¬
nis, seu vnionis, exaltationis, rectificationis, vel etiam fixionis.
Quidam ita calces quaerunt volaticas, vt possit sublimatio etiam pro calcinatione & tritione esse.
Caput mortuum, quod solubilia humore habet corpora, tam diu relinquitur in vase, donec concipiat
à frigido humidoque aere humiditatem, vel irrrigatur pauca aqua. Inde eximitur. Quae fusilia sunt, ef¬
funduntur adhuc calente fundo. Sed in aperiendo cautùs sit laborans, ne perniciosos trahat halitus. Ita¬
que vbi periculum est, non fit apertio, antequam totum bene refrixit. Sed de his in Alchymia plura,
nec praxis pauca admonebit.
Quod ad dispositionem formalem sublimationis attinet, variis ea solet modis institui. Est vna
per alembicum caecum, in vertice tamen pertusum aliquando, aliquando plane solidum: alia per ro¬
stratum. Pro alembico vsurpantur etiam ollae, & cucurbitae: idque simpliciter, aut multipliciter. Nam
interdum plures alembici vel ollae coniunguntur, alteraque alteri imponitur, ad quaternarium vel se¬
narium vsque numerum. Inferior in vertice pertusa est: summa exile foramen in latere habet; vt spiri¬
tus incoagulabiles se proripiant. Ita fit sublimatio recta in sublime, quae distinguitur tamen etiam spa¬
ciis, amplitudine & altitudine vasorum. Alia est in latus, vel vnùm, vel vtrumque, vbi pro alembico mi¬
nistrat cucurbita. Possunt & aliae differentiae excogitari; sed istae sunt communiores. In Saracenotum
Persarumque scholis Medicis & Chymicis multi vsus fuisse sublimationem, non tantùm transmutato¬
ria de lapide indicat, sed & medicamina plura ex arsenico, sulphure, hydrargyro, etc. Fuit tunc appara¬
tus, vt colligere licet exemplis, hic: Trita res & commista cum additamentis, aluteli includitur. Forma
Alutelis est, inquit Bulcasis, (intelligit totam dispositionem vasorum: aliàs Aludel sublimatoria est cu¬
curbita) "vt patella terrea perforata accommodetur ollae" (cucurbitae, matulae, etc.) "iuxta orificium, & luto astrin¬
gatur" (hoc est, matulae adaptandus est orbis terreus, vt ex eius medio promineat collum; extremitates
vero furnum tangant: si fornax quadrata est, laminam quoque talem esse decet.) "Patella haec porro furno
paruo applicetur, itemque luto sapientiae coniungatur: inde in ollam inferatur materia, & imponatur paropsis vitrea"
(alembicus) "iuncturaeque inducantur ferrumine, ne quid expiret. Ita constructo furno & aludele, ignis accenditur, &
regitur sex horis, quibus sublimatio peragitur. Tandem cum refrixere vasa, detergetur sublimatùm, & caput mortuum
abraditur." Qui nobilius sublimatum expetit, bis, ter, quaterve id remiscet fecibus, iterûmque in sublime¬
agit, praesertim si est res mercurialis. Interdum intra duas patellas terreas absoluitur opus. Haec & simi¬
lia docet Bulcasis. Quomodo Geberus & alii instituerint sublimationes, partim notum est ex ipsorum
libris, partim à nobis explicatum in Epistolis, & Alchymia. Nunc formas quasdam vasorum propo¬
nemus.
Venus Sublimatorium caecum: Sublimatorium
rostratum. A cinerarium . B pyriaterium. C spi¬
racula. D orbis terreus excisus in medio. E col¬
lum matulae; & est fistula terrea, cuius duplem
forma seorsim repraesentatur literis H. & K. Foi¬
ma H amplectitur matulae collum, eique foris
agglutinatur; sed K desinit in limbum excisum,
qui inseritur in matulam, quam tunc intus opor¬
tet simili limbo instructam esse, vt superficies ca¬
uitasque interna fiat aequalis; Aliàs prohibebitur
ascensio per latus, & impedimentum spiritibus
obiicietur, quin haerebunt in extante margine,
nec eleuabuntur ad operculum. Non autem tan¬
tùm per mediam capacitatem sursum feruntur,
sed & repunt per latera, quibus veluti per viam
ducuntur & diriguntur: nonnunquam etiam ac¬
crescunt more pruinae. F. capitellum seu alembi¬
cùs caecus foratus in vertice, vt spiritus humidi¬
exeant; & deinde baculus M. inseratur ad explo¬
randum sublimationis progressum, praecipitandumque deorsum, quod haerere nolumus, vt fit, cum
hoc opere figimùs, vel vnimus. G forma matulae continentis materiam, quae vix tertiam aut quartam
partem debet implere. Qui enim multum vasi angusto indunt, sublimationis successu priuantur. N in
altero schemate cucurbitae collum designat. Nam pro matula etiam cucurbita ex amplo paulatim in
angustum coarctata seruire potest: sed dilatatum oportet esse orificium. O. alembicus sublimatorius
cum rostro curto. Addi illi nihilominus foramen in vertice potest, ad explorandum sublimationis
euentum.
Alia