413
image 136
image 137
301
De Extractionibus.
Alia sublimationis ratio per ollas multiplices hac depingi potest specie:
Nihil refert in hoc schemate, siue omnes sint ollae fictiles, siue alem¬
bici pertusi, excepto summo, caeci, aut rostrati, vel inferiores possunt cae¬
ci esse, summus rostratus, vel contra imus rostratus, cum humidi spiritus
non tam alte scandunt, quàm sicci. Summa olla est caput Arimaspinum,
aut Cyclopicum monoculum. Pro eo interdum est galea ferrea, praeser¬
tim in sublimando stibio. Sublimationis in latus apud Euonymum fit
mentio. Eius pictura est huiusmodi:
Furnus est reuerberii, in cuius ergasterio
duae cucurbitae oblongae obliquae sursum con¬
tendentes iunguntur, occurrentibus ampullis
in ventre vno foramine pertusis. Sustentantur
hae fulcris vel scabellis, aut tripodibus. Licet
cuilibet effingere firmamentum pro arbitra¬
tu. Luto cucurbitae armantur, firmissimeque
obturantur commissurae. Furnus tegitur later¬
culis, inter quos flammae eluctantur. Ampullae
possunt pannis madidis sterni, & subinde re¬
frigerari.
CAP. VIII.
De Destillatione.
Vocabuli destillationis magnus vsus est in operibus naturae magni paruíque mundi, atque etiam
artis vulgaris, vt ostendimus in Epistolis. Graeci στακτὴν tribuerunt lachrymae cinamomi & myrrhae,
& lixiuii colaturae: vnde κονίας στακτὴ apud Galenum, & alios. Theophrastus lib. 9. cap. 8. historiae plantarum
ἀπόσταξιν appellauit, cùm scripsit, ὅσα καίοντες, καὶ ὕδωρ ἐπιχέοντες ἀπωθεσι, καὶ ἀπόσταξιν λαμβάνουσι , etc. vbi de
stillatio pro liquore per cineres traiecto, & assumpta salsedine destillante, Author de plantis (siue Ari¬
stoteles is fuerit, siue Theophrastus) lib 2 κατάσταγμον, & maxime proprie Chymicis dictam destillatio fundo
nem describit exemplo aquae dulcis ex balneis salsis colligendae: item fontium montanorum, & hu¬
morum cerebri, quem locùm, quia insignis est, placet asscribere, vt simul pateat fundamentum eorum
qui nutritiones in corporibus animalium & plantarum per diuaporationem & concretionem confi¬
ciunt: αἱ ἀναθυμιάσεις (inquit) ἀναβαίνουσαι ὅταν συμπατγῶσι δύναται συμπεριλαβεῖν τὴν αἰτίαν τῶν βοτανῶν
ὑπάρξεως. καταπίπτει γὰρ ἀὴρ ἐντεῦθεν, καὶ δροσίζει τὸν τόπον , etc. Vult exhalationes ascendere, & concretas com¬
prehendere causas, quibus existere subsistereque possint plantae, quandoquidem aer ex sublimi dela¬
psus, locum plantae veluti rore madefaciat, vndè astrorum virtute concurrentè prodeant seminum spe¬
cies, materia existente aqua; sed non omni, verùm dulci. τὸ γὰρ ἀνερχὸμενον οὐκ ἐστιν εἰ μὴ ὕδωρ γλυκύ. Sola enim
aqua dulcis, salsa manente propter grauitatem, ascendit forma vaporis, qui aqua est tenuior, cumque
trahitur ab aere; magis rarescit, altiusque attollitur; vnde fontium montanorum origines. Id explica¬
tur phlegmatis & sanguinis in cerebrum ascensu. Sicut enim cùm exhalatione aliquid ex cibis eleuatur,
ita cum vaporibus aq uarum ascendit aliquid eius, quod à calore est resolutum exiccatumque, Decla¬
ratio sumitur ex balneis. *ὁταν γὰρ τὸ ὕδωρ τὸ ἁλμυρὸν καταλάβῃ θερμότης, λεπτύνει τὰ μέρη αὐτοῦ. ἀναβαίνει τε ἡ ἀνα¬
θυμίασις ἥ τις ἐν τῷ ἐδάφει τοῦ βολανείου, καὶ ἀναχωροῦσι τὰ πυκνὰ μέρη τῆς ἁλυκότητος, μετὰ τοῦ ὑγροῦ φυσικοῦ (οὐδὲ
γὰρ εἱσιν ἐκ τοῦ γένους τοῦ ἀέρος) ἵνα ἀκολουθήσωσι τῇ ἀναθυμιάσει, ἥ τις μία μετὰ τὴν ἄλλην προχωρεῖ ἄνω. ὅταν γοῦν προ
χωρήσωστι πολλαὶ καταμιέζεται ὁ ὄροφος, κᾀντευθεν συνάγεται, καὶ συμπήγνυται, καὶ ἐπιστρέφει, καὶ κάτω στάζει τὸ ὕδωρ
τὸ γλύκυ etc. Sensus est, calore agente in aquam salsam, attenuari partes eius, & cum halitu subuehi se¬
cessione facta à terreis salsis. Cùm vero circa tectùm dense stipantur, cogi & consistere, indéque reuen¬
ti, & destillare aquam dulcem: qui est typus & simulacrum artificiosae destillationis, quae peragitur in
materia
Interpret:
Cum aquam
dulcem op¬
pressorit ca¬
lor, attenuan¬
tur partes e¬
ius, ascendit.
que vapor,
qui in fundo
balnei erat,
& recedum
densae partes
salsodinis.
neque enim ex¬
aeris sunt,
genere, vt
sequantur
vaporem, qui
vnus post a¬
lium sursum
pergit. Cum
itaque multi
accesserint,
absorbe: eos
tectum inde
coguntur spis¬
santurque, &
redit deor¬
sum gutta¬
tim stillans
aqua dul¬
cis. etc.