413
Iohan. Bapt.
Porta phy¬
tognom. lib.
6. cap. 22.
huc trahit
plantas super
aliis plantis
nascentes,
quasi abli¬
gutirent es¬
sentialem
succum de¬
stillatione
naturali se¬
paratum, etc.
Locus Ari¬
stotelis de
vino exposi¬
tus lib. 4.
cap. 9.
302
Comment. Alchem. Part. I. Lib. IV.
materia halabili seu vaporabili per calorem rarefacientem, attenuantemque, quo secedente concrescit
halitus, & consistunt guttae grauitate connata, in praeceps iterum labentes. Momenta autem ad hanc
rem habere grauitates leuitatesque, & transmutationes elementares, eodem patet exemplo. Quae de
fontibus & destillationibus ex cerebro habet is autor, leguntur etiam apud Aristotelem in 2. de part ani¬
mal. 7. vbi docet, fluxiones ex capite oriri in iis corporibus, quibus cerebrum frigidius est, quam tem¬
peramentum modicum postulet. Cum enim alimentum per venas sursum respirat, refrigerato vi loci
excremento, fluxiones pituitae & saniei mouet, quod similiter euenit generationi imbrium. Nam
quando ex terra vapor exhalat, efferturque in sublinie à calore, postquam aerem sublit frigidum, con¬
sistit denuo in aquam propter refrigerationem, atque in terram defluit. Haec ille. Ex quibus similiter
apparatus & negotium, propriaque significatio destillationis colligi potest. Vtitur enim vocibus ῥεῦμα,
κατὼ ῥεῖ, etc. vnde destillatio κατάῤῥοος. Baccius ex Fazelo lib. 4. de Thermis, cap. 5. in Patalaria insula narrat
specum esse, vbi ex voraginibus exhalans caligo sub ampla spelunca, qua excipitur, nubis instar conuer¬
tatur in tenues pluuias, quae ex suprema curuatura & inter parietum scabriciem destillantes, deducto
per medium riuo, tantam aquarum copiam suppeditent in totam insulam, vt & potibus, & ad alios vsus
etiam pecorum sufficiant. Mirabilior ista destillatio fontiumque origo est in insula Canariarum, quam
à ferro appellant, vbi arbor vna perpetua nubecula circundata, sufficientem toti in sulae stillat aquam,
quam incolae suppositis conchis & patinis excipiunt. Tam praeclaris in natura documentis expressa
haec operatio est, vt non sit inquirendum scrupulose, quanam occasione extiterit inuentaque sit arti¬
ficiosa destillationum procuratio, & num cocus aut Medicus pyrorum coctorum inter patinas halan¬
tium, succumque in superiore colligentium exemplo eam excogitauerit, artisque forma & vsu postea
excoluerit. Non tamen perinde apud omnes vocabulum vsurpatur. Supra diximus, segregationem
per lacinias, per manicam, per tabulam, item ligna rara, & ollas erudas item destillationes appellari: vi¬
plantas super de Cardano differentia quaedam est huius artificii absque calore per frigus humidum. Deinde cum
idem author in tractatu de varijs, destillationes nominat, cum fit extractio per calorem, macerationem,
coctionem, expressionem, etc. quis non videt eum abuti titulo, & confundere rem potius, quam ex¬
plicate tradere? Inde definitiones quoque leguntur variae. Modo enim dicitur transmutatio in sub¬
stantiam tenuiorem, manente qualitate: quae valde manca & vitiosa est definitiò. Modo extractio rei
humidae per conuersionem in fumum: quae nec ipsa satis sana est, congruitque etiam vaporationi &
expirationi, nec totam complectitur naturam istius artificii. Langius lib. I Epist. 53. ait, destillationem
esse humoris per calorem in vaporem resoluti, ac frigore rursum inspissati eliquationem, hoc est, extra¬
ctionem, cum quadam tabe cα. Diligentius autem eam explicat separatque ab affinibus.
"Si enim" (inquit) "absque calore Solis, ignis, aut putrefactionis fit, nempe per licium, penicillum, spongiam, ves figuli¬
num crudum, humeris expressio, aut per cissymbium" (vasculum ex hedera factum) "relicta intus aqua vini per po¬
ròs resudatio, non proprie destillatio appellatur: sed dum ex vase vitreo super arenam posito, ac floribus" (vel alia ma¬
teria) "referto aprico Solis calore in aliud oblongum humor elicitur, hunc tum destillare recte dicimus. Si vero de vase
fictili, stanneo aut vitreo supra furnibulum posito, ac fundo eius arena vel cinere ita circumsepto, vt collum eius instar
cucurbitae, oblongum capitello rostri oblongi simili, naso resimo coopertum promineas, ignis succensi calore Vaporulen¬
tus humor extenuatus, & rursus frigore capitelli, & aëris ambientis ingrossatus, in ampullam rostro capitelli appensam
guttatim defluxerit, id quoque destillationem appellamus, etc." Propositis duabus speciebus, naturam destilla¬
tionis interpretatur, quod omnis quidem fiat calore (Solis, fornacum, fimi) sed vna sine apparatu for¬
nacum & catinorum in Sole: Altera cùm apparatu vtrobique materia per calorem in vapidam natu¬
ram attenuata, iterumque coagulata frigore, & cum delapsa fuerit guttatim, vase suo excepta. Hac eui¬
dentia maxime opus est in medicaminum praeparatione, vt cum pharmacopoeus iubetur destillare se¬
cundum artem, intelligat elaborationem per ignem fieri debere, & extractionem essentiae subtilis
crassis fecibus. Quanquam enim etiam abutimur illo opere ad segregationes, non essentias prolicien¬
tes destillando, sed aquas superfluas exinanientes, quod alias expirando, exiccando, coquendo & coa¬
gulando fieri poterat: tamen non hinc definiri debet, sed ex natura primae principalisque inuentio¬
nis, vt DESTILLATIO sit elatubicatio (vel prolectatio) essentiae sub forma liquida per ignem vasis
conclusis, ex materia halabili per attenuationem, eleuationem, consistentiamque, delabentibus gut¬
tis, & alicubi in receptaculo confluentibus. Aliqui malunt destillationem dicere, quasi sit διάσταγμα
vel unchecked, separatio essentiae humidae à crasso corpore per guttarum psecadas ra¬
refactas, iterumque coagulatas & confluxu collectas. Sed cum artificium videamus respondere operi¬
bus naturae in maiore mundo, idque sapientes exposuerint per destillationis vocem, retinendam hanc
censemus, vt non tam diuulsio, quae fit etiam in sublimatione, quam essentiae iam separatae iterumque
coactae discessus per delapsum significetur,
De vetustate huius artis alibi disseruimus, suntque apud alios quoque plura argurmenta, non re¬
centem esse, imo nec Gebri aut Auicennae primum aetate cognitam, sed antiquae originis, praesertim in
Orientalibus locis, apud Chinesios, Indos, Tartatos, Saracenos, qui eam in Hispaniam & Africam in¬
uexerunt. Graecis citius innotuit, quàm Latinis, cum omnem mundi angulum discendi gratia excusse¬
rint, & nihil non tentauerint in India, Chaldaea, Aegypto, &c. si quid sapientiae esset, expiscari. Itaque
cum Democritus, Empedocles, aliique dicantur Alchymiae studiosi fuisse, ante Aristotelem Graeci sci¬
uerunt destillatoriam, licet in arcanis tum temporis retentam. Creditur & ipse Aristoteles nonnihil
de ea percepisse, cum de vino scripsit, τὸν τυχόντα οἶνον μικρὰν ἔχειν ἀναθυμίασιν; καὶ διὸ ἀνιέναι φλόγα : item
inesse ei pinguedinem, idemque oleo facere: habere item partes aquosas, quae relictae post abstractam
essentiam, sint ὁνόματι οἶνος, ἔργῳ δὲ οὒ : quia non vinosus succus. Est autem hic textùs à librariis imperi¬
tis mirifice deprauatus, ita vt etiam Latinus interpres non congruat cum Graeco. Cum enim Graece
scriptum sit, οὐ γὰρ οἰνώδης ὁ χυμὸς. διὸ καὶ οὐ μεθύσκει. ὁ τυχὼν , etc. ipse reddit: Non enim vinosus sapor. Qua¬
propter