413
303
De Extractionibus.
propter non inebriat. Quodcunque autem vinum inebriat proculdubio. Paruam autem habet exha¬
lationem, quapropter & emittit flammam, &c. Sed Aristoteles agens de vaporabilium & exhalabi¬
lium discrimine, vinum dicit halabile esse instar olei. Id probat duplici specie, nempe dulcis (gene¬
rosi, quale Graecum, Creticum, Maluaticum) & vulgaris ( τοῦ τυχόντος) Illud halabile esse inde patet,
quia pingue: pinguedo vero exhalat, cumque separata est, relinquirur humor aequiuoce vinum, non
vniuoce; quia saporem vinosum abiecit. Nemo dicet, vere vinum dulce vinosum saporem non habe¬
te; nemo negabit idem inebriare, qui modo vnquam dulcia vina (non mustum; aliud enim γλεῦκος,,
aliud οἶνος) vltra satietatem bibit. Quomodo vino integro subtraberet Aristoteles, quod eius tan¬
quam proprium est? Haec de nobili vino.
Alterum quoque vulgare, vbiuis obuium, est exhalabile; sed non multum reddit exhalationis.
Esse vero halabile, argumento est, quod separata eius subtilis substantia inflammari queat. Haec sunt
& Aristotelis instituto, & veritati ipsi consentanea, & sic debent restitui, non amplius corrumpi so¬
phismatibus vini, quod tamen argumento Aristotelis rationem vini non potest defendere, quasi ille
de cadauere vini potius voluerit verba facere, quàm vino integro. Et vnde quaeso cognouit ardere vi¬
num? Num ex simplici coctione, in cuius procuratione inflammatum sit, sicut pix aut oleum? Sed id
non accidere, pariter norunt caupones & copae. Non enim ardet halitus decocti, quia multo vapore est
perfusus. Ex Dioscoride, Galeno, Plinio, &c. adduximus testimonia in opere epistolico. Hoc saltem ad¬
damus, cum lib. 33. cap. 9. scribat artem monetas iudicandi probandique, adulterae ne sint, an legitimae,
inuentam placuisse, quanquam sola artium doceret vitia discere; implicite simul videri destillatoriam
statuisse. Neque enim sola coticula, nec cineritio, vt loquuntur, seu fornacula, & hydrargyro omnis,
monetae & misturarum metallicarum valor cognosci exquisite potest; sed requiritur & iudicium per
aquas fortes & quartationem. Illae vero destillatorio opere conficiuntur. Intelligitur autem à Mario
Gratidiano lex probandi denarios lata, postquam monetam M. Antonius triumuir adulterauit, & iam
aurei argenteique & cerei nummi diu in Republica fuerunt in vsu populari.
Porro si de causis destillationis dicendum est, efficientium vna calor est, altera frigus. Nam in
proprie dicta destillatione solutio rarefactioque, seu attenuatio & prolectatio, vel etiam expulsio fit
per calorem, cui coniuncti sunt aliquando etiam spiritus: sed coagulatio est opus frigoris analogi.
Coagulatus liquor insita grauitate defertur. Itaque & haec aliquod momentum confert, & nomen
operi largitur, licet potius externum quid, & motum essentiae iam factae extractaeque accidentarium
procuret. De istis qualitatibus dictum est in pyrotechnia. Adiuuant opus instrumenta vasaque ser¬
uilia, vt fornaces, catini, cucurbitae, alembici, excipuli, fistulae anguinae, & huiusmodi alia, de quibus
item supra. Materiam necesse est halabilem esse, aut vaporabilem: quia omnis propria destillatio
perficitur resolutione in spiritus, & coagulatione succedente in liquorem. Sed non quaelibet hala¬
tio aut euaporatio intelligitur. Quia enim per se essentiam quaerimus specie liquoris aquei vel oleo¬
si, non sordibus & excrementis volaticam rem volumus, sed parte essentiali & succo interno humi¬
doque primigenio, quod isto modo queat ab elementari impuritate separari. Si tamen cum essen¬
tia est externum quid, quod totum possit in halitus vaporesque facilius promptiusque, quàm essen¬
tia resolui, & hac subsistente separari, inuersa quodammodo fit destillatio, & accidentarius spectatur
finis; quae tamen res potius distractio est, quàm extractio, vt cum menstrua, phlegmata, aliaque su¬
peruacanea, assistentia potius, quàm mista remouemus ab essentiae puritate. Quod si difficilius labo¬
riosiusque in halitum resolui se patitur succus essentialis, adiuuamus promouemusque opus praeparatione
& additamentis, veluti tusione, putrefactione, liquoribus aquosis adiectis, sale, plumbo, calce, sabulo,
subu, & huiusmodi aliis, non quidem in genere omnibus, sed his, quibus sigillatim istae res conue¬
niunt, vt cognoscetur in praxi. Quoniam autem fundamentum destillationis est potentia resolutio¬
nis essentiae, in vaporem vel halitum, videamus, quae Philosophus de istis annotauit, & cum nostris
conferamus. Dupliciter ille disterit περὶ ἀτμίδος καὶ ἀναθυμάσωες: vno modo quatenus sunt meteoro¬
rum materia & corpora imperfecte mista; vt cum aqua aporat, aut terra humida: vel halitus calidi
sicei vaporibus misti in sublime vehuntur; vnde meteora aquea vel ignea, etc. alio modo quatenus
ex mistis calore resolutis educuntur, de quibus in quarto meteorologico, vbi ἀτμὶς dicitur, ἡ ὑπὸ θερμοῦ καυστι¬
κοῦ εἰς ἀέρα καὶ πνεύμα (τοῦτ' ἐστὶ ρὑῦσις σευνεχὴς ἐπὶ μῆκος ἀέρος) ἔκκρισις ἐξ ὑγροῦ διαντική: vapor est à calido com¬
bustiuo in aerem & spiritum excretio ex humido madefactiuo (in I meteor. vapor est exhalatio ex aqua,
cuius narura calida humida, potentia velut aqua.) Sed "θυμίασις ἐστιν ἡ ὑπὸ θερμοῦ καυστικοῦ κοινὴ ἔκκρισις ξηροῦ
καὶ ὑγροῦ ἀθρόως: Exhalatio est à calido aestiuo communis excretio sicci & humidi simul" (in I. meteor. exhalationis na¬
tura est calidum siccum, potentia velut ignis, magisque spirituosa ex terra Solis calore elicita. Hinc θυμια¬
τὰ dicuntur corpora, quae sic obtinent humiditatem, vt nequeant expirare absque ignitis ([GRχωρὶς πυρου¬
μένων sine incensis, vel vt nos dicimus, sine adhibito igni) vnde vtraque excretio dicitur fieri à calido
comburendi vim habente, quanquam halabilia etiam temporis diuturnitate expirent, & quaedam are¬
fiant, quaedam fathiscant resoluanturque in terram, consequens est, halitus exire ex combustilibus,
qualia sunt ligna, ossa, pili, etc. quae vsta fumant: postea etiam ex pinguibus, siue per se inflamentur ar¬
deantque, siue illis iunctis: item vnctuofis, vti subtiliter discernit Philosophus, illisque tribuit fuligi¬
nem, his nidorem: & illius generis sunt adipes, olea, cerae, resinae, pix, lachrymae pingues, &c. huius car¬
nes, & similia: quibus tamen coniuncta etiam humiditas vapida est. Solummodo vaporabilia sunt
aquea ex praedominio. Vinum ambigit. Generosum enim & dulce, exhalabile est: sed crudum, aquo¬
sum, vulgare, potius vaporabile. Sed & multi succi sunt, qui vtriusque naturam participant. Haec
Chymicus quoque ita in natura esse deprehendit. Nam cum destillationis consilio in combustili¬
bus (mineralibus, animalibus, vegetalibus) elaborat, halitum elicit, qui coagulatus calidam sic¬
cam exhibet essentiam, admisto nonnullo humore vapido, ne consistat in concretione sicca, vt
subli¬
Ddd